MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
g V.
Ad hoc dicimus secundum auctoritatem supra positam Dionysii, quod circum- stantia) annuntiantis debent exprimere proprietates annuntiata Unde cum Angelus iste non annuntiavit tempus incarnandi, nec statum vel proprietates eorum propter quos fiebat, sed. tantum ipsam incarnationem cum suis proprietatibus, illa autem incarnatio cum sit ortus veri, solis super terram, quod est initium diei, sine superstitionis supercilio credimus, quod haec annuntiatio fuit in ortu diei, et non in vespere, quia non annuntiabat tempus incarnandi: nec in nocte, quia non annuntiabat statum eorum propter quos fiebat incarnatio : ergo auctoritas illa : Cum medium silentium, etc, tangit statum hominis qui fuit in Incarnatione Verbi.
Ad hoc autem quod objicit de Abraham, quod sedebat in ostio, dicimus quod per Abraham et fervorem diei significatur fervor desiderii, quem habebant saucii patres ad Incarnationem.
Quod autem objicitur de hora passionis, plus est ad propositum : quia sicut sole mundi ad occasum vergente, congruebat verum solem relinquere mundum, ita decebatut sole materiali oriente, oriretur simulet Sol justitiae.
Ad id quod objicitur, quod hic charitas monstrabatur in summo, et ideo decebat in meridie concipi, dicimus, quod in opere Redemptionis, id est, in passione monstrabatur charitas in summo : sed Incarnatio sine passione non fuit opus Redemptionis. Unde licet in se major esset Incarnatio quam passio, tamen summa charitas monstrabatur in passione, ipso Domino dicente : Majorem dilectionem nemo habet , ''etc. Unde non fuit summum augmentum quod recipere potest charitas in Incarnatione, quia augmentum, ut dicit Philosophus, est praeexistentis magnitudinis additamentum. Unde magnitudini charitatis quae ostenditur in Incarnatione facta est additio
charitatis, quae est in passione, per quam charitas est ultima in suae perfectionis ostensione : hoc autem congruebat fieri in meridie. Et sic patet, quod aliud tempus congruebat passioni, aliud annuntiationi.