Confitebor tibi, Deus sanctissime, cum omnibus lacrymis et guttis sanguineis dilectissimi Filii tui, quod adhuc non perveni ad principium alicujus virtutis, in ea perfectione sicut hic scriptum est. Gaudeo tamen, quod omnes virtutes perfectius habebimus quam humanus valeat apprehendere intellectus. Confiteor tibi, Domine, quod beatus est in praesenti, et beatior erit in futuro, qui has virtutes habet in ea perfectione, sicut hic scriptae sunt, licet forte minus sufficiant ad salutem.
B. Peto etiam, Domine, cum omni desiderio Filii tui, et Spiritus sancti, et omnium creaturarum, ut des mihi discretionem inter virtutes gratuitas, et naturales, et similitudines virtutum. Et quicumque legerit hanc materiam, vel de ipsa audierit, vel cogitaverit, tu, omnipotens Deus, confer ei saltem unicam, veram, et perfectam virtutem. Certus sum, quod qui habuerit unam a te, Domine, omnes simul habet . Et qui crescit in. una simul crescit in omnibus : et qui in una decrescit, in omnibus simul decrescit : et qui una caruerit, nullam habet : quia omnes unitae sunt in gratia . Amen.
D. ALBERTI MAGNI,
RATISBONENSIS EPISCOPI,
O R D I N I S P R A E D I C A T O R U M,