APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
EPILOGUS PRAEDICTORUM.
Radix malae arboris est cupiditas, secundum Apo stolum , ex qua truncus malae voluntatis procedit, qui incipit in imaginatione mala et procedit in mala et morosa delectatione et consummatur in malo consensu, qui duplex est, scilicet consensus in delectationem et in opus.
Sunt aliquae circumstantiae, quibus aggravatur peccatum, quae in hoc versiculo continentur:
Quid, quis, ubi, cum quo, quoties, cur, quomodo, quando.
Ex praemissa radice concupiscentiae triplex ramus procedit, scilicet concupiscentia honoris, concupiscentia oculorum et concupiscentia carnis.
Ex primo ramo hi rami procedunt, scilicetpraesumfio, inanis gloria, contemptus.
Praesumtio hos habet ramusculos:
Ex se, pro meritis, falso, plus omnibus.
Et hos ramos habet praeeminentia in gratuitis et gratis datis.
Ex primo ramo procedit folium tentationis divinae cum fructu discriminis.
Ex praeeminentia ex gratis datis sunt hi rami: elatio mentis, confidentia de se, de qua procedit fructus inordinatae audaciae.
Ex ramo contemptus est ramus duplex: contemptus Dei et contemptus proximi, et horum medius est inobedientia ad Deum et ad proximum.
Ex contemptu Dei procedunt hi fructus: irreverentia rebus divinis exhibita, locis, personis, temporibus, Sacramentis, sustinere interdictum, suspensionem, excommunicationem, recipere quodcumque Sacramentum in mortali peccato, quodcumque Sacramentum ministrare, vel ecclesiam officiare, officium correctionis exercere, inconfessus Sacramentum recipere, habita copia sacerdotis, in statu suspensionis , vel interdicti, vel excommunicationis, vel irregularitatis celebrare ; item, in excommunicatione se divinis ingerere, vel interesse: item, cum excommunicato in divinis participare.
Ex contemptu proximi hi fructus procedunt: subtractio a verbo, a societate, gestu vel modo indignationem ostendere. Haec sunt folia: indignatio verborum, ironia, derisio, subsannatio, irreverentia in verbo.
Ex inobedientia procedit ramus impatientiae, cum fructu murmurationis, blasphemiae, pertinaciae, rebellionis et transgressionis, et haec possunt esse contra Deum et contra proximum.
Item, ex ramo inobedientiae infidelitatis ramus procedit, et hi rami ex ea exeunt: divinatio, apostasia, idololatria: item, haec folia praedicta, prout in verbis existunt, scilicet perversum dogma seu praedicatio.
Secundus ramus supcrbiae est inanis gloria, ex qua quatuor rami oriuntur: honoris ambitio, favoris humani appetitus, confusionis timor et laudis amor.
Ex ramo ambitionis oriuntur bi fructus, scilicet pompa, quae in tros fructus dividitur, scilicet fastum in superbo apparatu et comitatu et gestu ex cordis affectu , et folium fastus in verbo.
Ex appetitu favoris procedit folium adulationis, quod tripartitum est, quod aut est de bono habito, aut non habito, vel de malo facto.
Item, ex appetitu favoris oritur fructus prodigalitatis quadripartitus, quia non considerat tempus nec personam nec modum et incuriam secum habet.
Ex ramo timoris confusionis hi fructus procedunt: mala verecundia et falsa humilitas in verbo vel in facto. Verecundia mala dividitur, quia aut est de bono opere, vel de paupertate parentum, vel de naturali defecta , vel carentia gratiae gratis datae. Item, in confessione haec folia secum habet, nempe excusationem, defensionem, veritatis negationem in iudicio, vel extra iudicium, veritatis impugnationem.
Ex amore humanae laudis hi fructus oriuntur: simulatio seu hypocrisis, ostentatio, singularitas. Item, iactantiae est folium, quod quadripartitum est, quia aut est de bono habito, vel non habito, vel de malo facto, vel non facto.
Ex singularitate procedit ramus invidiae, quae est secundum vitium capitale. Invidia vero in duos ramos dividitur principales, qui sunt exsultatio in adversis proximi et dolor in prosperis.
De exsultatione in adversis oriuntur hi fructus: machinatio, insidiae, scandalum, proditio, suspicio, iudicium. Item, habet folia: discordiarum seminatio, secretorum revelatio et maxime confessionis, verbo, signo, vel circumstantia: item, falsum testimonium.
Ex secundo ramo, scilicet de dolore prosperitatis proximi, procedit detractionis folium et ramus rancoris. Detractio autem dividitur, quia aut fit bonum alterius diminuendo vel destruendo, vel malum imponendo.
Primum folium alia quatuor secum habet, scilicet bonum proximi tacere, diminuere, pervertere et negare.
Secundum folium haec etiam secum habet: malum libenter audire, dissimulare, confirmare, aggravare, addere, revelare, imponere.
Ex ramo rancoris procedit odium. Ex ramo odii procedit ira, quae est tertium capitale. Ex tra procedit fructus crudelitatis et hi fructus: percussio, verberatio, incarceratio, duellum, bellum, mutilatio, occisio.
Ex folio discordiae bi filii oriuntur: irritatio, comminatio, contumelia , improperium, convicium, maledictio, procacitas, clamor, irreconciliatio.
Ex ramo appetitus vindictae oriuntur: calumnia, vexatio, damnificatio.
Vexatio hos fructus secum habet, quia fit per falsas litteras, vel falso impetratas, tacita veritate, vel suggesta falsitate, vel per non suas, vel non ad hoc impetratis, vel coram diversis iudicibus ad impossibilia obligando.
Damnificatio in duos fructus dividitur, quia fit aut bonum impediendo habitum, vel habendum, aut malum inferendo, quod etiam multis modis fit, scilicet faciendo, praecipiendo, consulendo, iuvando, dissimulando.
Secundus ramus principalis, qui ex radice concupiscentiae procedit, est concupiscentia oculorum, quae avaritia nominatur et est quartum vitium capitale.
Ex avaritia autem tres rami principales procedunt: inordinatum desiderium habendi, vel inordinatus amor habiti et inordinatus dolor amissi.
Ex inordinato desiderio habendi procedunt duo fructus, scilicet sollicitudo et iniustitia. Ex sollicitudine autem procedit festorum violatio.
Iniustitia antem dividitur, quia aut est manifesta, aut occulta , quae fraus nuncupatur. Iniustitia aperta hos fructus habet secum, scilicet furtum, rapinam, usuram et iniquam sententiam.
Furtum in quinque dividitur, qui sunt: occulta rei acceptio, rei inventae detentio, sacrilegium et proprietas in Religiosis et mala dispensatio.
Rapina hos etiam fructus habet, qui sunt novae taliae, vel consuetudinis inductio, exactio, extorsio, munerum acceptio et ludus alearum.
Usura dividitur, quia quaedam est in spe, quaedam in rei contractu.
In contractu autem est multiplex usura, scilicet in venditione, emptione, mutua commutatione, ratione temporis, vel rei, vel periculi, vel obligationis, vel corruptae intentionis.
Item, contingit fraus in contractibus, in emptione et venditione, in numero, pondere et mensura, in valore, in qualitate, in taciturnitate defectus.
Item, notabiliter care vendendo pro necessitate ementis, vel debitorum solutionis, vel per simplicitatem ementis . Item, in fraude plurima mala locutionis folia contingunt: mendacium, periurium, duplicitas.
Ex ramo autem mali contractus oritur fructus si-moniae.
Item, ex iniustitia ad proximum, ut dictum est, oritur iniqua sententia et secum habet hos fructus, qui sunt: iustitiae perversio, ordinis iuris immutatio, sententias dilatio, iniusta advocatio, litterarum abusio.
Mala autem advocatio haec folia secum habet: iniustum patrocinium, iniustum consilium, litis prolongatio, iuris sophistica allegatio, litterarum abusio.
Fit his modis: iniusta impetratio, tacita veritate vel suggesta falsitate, iniusta extorsio, additio, vel diminutio, sive quaeque falsificatio.
Secundus ramus principalis avaritiae est inordinatus amor habiti, et ex hoc ramo hi fructus procedunt: iniusta congregatio, ad proximum incompassio, restitutionis dilatio, beneficii irrecompensatio.
Tertius ramus principalis, qui ex radice cupiditatis procedit, est concupiscentia carnis, quae in duos ramos dividitur: in guaerendo inordinate delectationem et vitando molestiam.
Primus ramus dividitur, quia aut est circa delectationem actus, qui pertinet ad conservationem individui,
scilicet circa actum nutritionis, aut est circa actum, qui pertinet ad conservationem speciei, scilicet circa actum generationis.
Primus igitur ramus, qui ex concupiscentia carnis oritur, est inordinata delectatio circa actum nutritionis et quintum vitium capitale, quod gastrimargia dicitur.
Ex vitio antem gulae tres rami principales procedunt, scilicet incontinentia gulae, immodestia et inordinata delectatio.
Ex incontinentia gulae hi fructus procedunt: anticipatio horae, nimia frequentia, fractio ieiunii.
Ex immodestia hi fructus procedunt: aviditas et nimietas.
Cum fructu autem isto, qui est nimis sumere, sunt hi fructus: corporis gravitas, infirmitas, mentis hebetudo, caecitas, praecipitatio iudicii, incircumspectio, loquacitas, inepta laetitia, dissolutio, ebrietas.
Loquacitas autem haec folia secum habet: multiloquium, vaniloquium, stultiloquium, turpiloquium.
Tertius ramus gulae est inordinata delectatio circa cibum et hos fructus secum habet, scilicet sollicitudinem in procurando, studiositatem in praeparando, multiplicitatem in diversificando, caristiam in emendo.
Secundus ramus, qui ex carnali concupiscentia procedit, est inordinatio circa actum generativum, qui luxuria dicitur, et est sextum vitium capitale.
Ex luxuria tres rami principales procedunt: inhonestos, affectio, incontinentia.
Inhonestos hos fructus habet: inverecundia in verbo, in gestu, in habitu.
Inhonestas in gestu habet choreas et tripudia et corporis motus.
Item , inhonestas in verbo habet scurrilitatem et histriouatum.
Item, inhonestas in habitu hos fructus secum habet, scilicet superfluitatem, pretiositatem, multiplicitatem, curiositatem.
Superfluitas in duobus consistit: in numero et mensura.
Curiositas consistit in colore et modo facturae et compositione corporis.
Huius compositionis fructus sunt: adinventio novi modi, novorum iocalium; item, unctiones, lotiones, fucatio, 8uppletio capillorum ex alienis.
Secundus ramus luxuriae principalis est carnalis affectio, et iste est duplex, quia potest esse respectu sui vel proximi.
Si respectu sui sit, hos fructus habet, primo curam carnis, quae habet hos fructus: mollitiem in vestibus, in culcitris et talibus ; item, nimiam sollicitudinem in evitando poenam, frigus, calorem, sitim, famem et huiusmodi.
Carnalis affectio ad proximum duplex potest esse: vel ad parentes, vel ad alios, potest etiam esse in affectu, vel in effectu.
Ex ramo carnalis affectionis oritur acceptio personarum, perversio ordinis caritatis et favor mali.
Personarum acceptio est in beneficiis, electionibus, honoribus et indiciis.
Favor mali hos fructus secum habet: dissimulationem, incorrectionem, consensum, adiutorium et communicationem.
Tertius ramus principalis concupiscentiae carnalis, est incontinentia, quae per hos ramusculos procedit, qui sunt: turpis imaginatio, morosa delectatio, consensus in delectatione et consensus in opere. Item, hos fructus secum habet, id est quinque sensus, in auditu, visu, odoratu, gustu et tactu.
In auditu curioso, scilicet rumorum, canticorum, instrumentorum, verborum dissolutorum et scurrilrum.
In visu, in aspectu oculorum, pulcritudinum hominum et mulierum, inhonestorum membrorum, gestuum, spectaculorum.
In verbo, scurrilia dicendo, ad malum incitando verbo, rel in attrahendo.
In tactu multipliciter: in osculis et tactibus libidinosis sui vel alterius, et ex hoc sequitur pollutio dormiendo, per naturalem actum in vase debito, vel contra naturam, per actum naturalem matrimonii active item, ex hoc per actum matrimonii, vel moechiae. Per actum matrimonii modo inordinato, vel tempore illicito, vel intentione non recta.
Moechiae autem sex fructus ponuntur : fornicatio adulterium, stuprum, raptus, incestus et sacrilegium.
Secundus ramus principalis concupiscentiae carnalis, est inordinatio inpoenis evitandis, ex qua oritur ultimum vitium capitale, quod accidia nominatur.
Ex accidia procedunt hi fructus: pusillanimitas, torpor, evagatio mentis, instabilitas corporis, tristitia cordis et desperatio.
Ex pusillanimitate procedit timor servilis, humanus mundanus.
Ex torpore procedit negligentia, cuius fructus sunt: omissio, ignorantia et oblivio.
Omissio multiplex est, scilicet boni propositi, voti promissi, iuramenti, iniuncti, debiti, utilium saluti, pertinentium ad ius naturale, vel divinum, vel positivum.
Ignorantia est multiplex, scilicet iuris naturalis, divini et positivi; item, facti ; item, affectata, crassa et supina et invincibilis.
Ex ignorantia procedit error conscientiae et eius transgressio.
Oblivio est duplex: peccatorum et beneficiorum Dei et hominis.
Ex his oritur ingratitudo et indevotio.
Ultimus fructus est desperatio, peccatum in Spiritum sanctum.
Peccati in Spiritum sanctum sex species distinguuntur, scilicet desperatio, praesumtio, impoenitentia, obstinatio, impugnatio agnitae veritatis et invidentia fraternae gratiae. Si quis autem plenius de singulis velit habere notitiam, ad tractatum superiorem recurrat .
Explicit Speculum conscientias.