Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De perfectione meriti in effectu.
De plenitudine autem meriti Christi hoc tenendum est, quod in Christo Domino fuit omnis meriti perfectio et plenitudo: primo, quantum ad eum qui merebatur, quia non tantum erat homo, verum etiam Deus. - Secundo, quantum ad tempus, in quo merebatur, quia ab instanti conceptionis usque ad horam mortis.
Tertio, quantum ad id, per quod merebatur, quia per perfectissimum habitum caritatis et perfectissimum exercitium virtutis in orando, in agendo et in patiendo.
Quarto, quantum ad eum cui merebatur, quia non tantum sibi, verum etiam nobis, immo omnibus iustis.
Quinto, quantum ad id quod merebatur nobil, quia non tantum gloriam, verum etiam gratiam et veniam, non tantum gloriam spiritus, sed etiam stolam carnis et apertionem ianuae caelestis .
Sexto, quantum ad id quod merebatur sibi, quia, licet non mereretur glorificationem mentis, quam iam habebat: merebatur tamen glorificationem corporis et accelerationem resurrectionis et clarificationem sui nominis et dignitatem iudiciariae potestatis.
Septimo, quantum ad modum, quo merebatur. Cum enim tripliciter dicatur aliquis mereri: vel de indebito faciendo debitum, vel de debito faciendo magis debitum, vel de debito uno modo faciendo debitum alio modo ; omnibus his modis meruit nobis, tertio tantum modo meruit sibi, faciente hoc plenitudine gratiae Spiritus sancti, per quam Christus simul erat beatus et in statu merendi, ita quod super eius meritum omnia merita nostra habent fundari .
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum in principio reparativo, Christo scilicet Domino nostro, necessario fuerit plenitudo gratiae et sapientiae, quae sunt nobis origo recte et sancte vivendi: necesse est, quod in Christo fuerit plenitudo et perfectio omnis meriti secundum omnem modum plenitudinis. Quia enim in Christo fuit plenitudo gratiae unionis , per quam erat Deus ab instanti conceptionis, habens gloriam comprehensionis et motum liberi arbitrii: hinc est, quod necessario fuit in Christo perfectio meriti et quantum ad excellentissimam dignitatem merentis et quantum ad celerrimam opportunitatem temporis.
Rursus, quia fuit in eo plenitudo gratiae singularis personae, per quam habuit firmissimam caritatem et omnes virtutes perfectas quantum ad habitus et exercitia ; necesse fuit, quod in eo esset plenitudo meriti quantum ad id, per quod contingit mereri, cuiusmodi est radix caritatis et actus multiplicis nobilitatis .
Amplius, quia fuit in eo plenitudo gratiae capitis, per quam plenissimam habuit influentiam in membra sua: hinc est, quod plenitudinem habuit meriti non tantum respectu sui, sed etiam respectu nostri, quibus, sicut omnia spiritualia, quae habemus, influit ratione Deitatis, sic meruit ratione assumtae humanitatis, sive sint bona status praesentis, sive aeteroae felicitatis.
Postremo, quia tantorum charismatum plenitudo necessario ponebat in Christo summam et perfectam felicitatem secundum sui partem superiorem, licet dispensative propter nos esset in statu viae; hinc est, quod perfectionem habuit meriti, quantum ad id quod meruit sibi, quia non gloriam et beatitudinem animae concreatam, quae naturaliter in ipso omne meritum anteibat, sed solum illa, cum quibus status viae stare non poterat, sicut stolam carnis cum glorificatione suae excellentissimae dignitatis.
Hinc est etiam, quod perfectionem habuit meriti quantum ad modum merendi. Quia enim in ipso ab instanti conceptionis fuit perfectissima plenitudo, statim omnia meruit, quae potuit mereri respectu sui; ac per hoc de debito uno modo facere potuit debitum alio modo: de indebito autem debitum, vel de debito magis debitum facere non potuit sibi: quia nullo modo potuit in sanctitate proficere, cum a principio esset sanctissimus. Fecit tamen hoc nobis, qui merito ipsius iustificamur per gratiam I, proficimus in iustitia et per aeternam gloriam coronamur.
Ac per hoc in merito Christi radicata sunt omnia merita nostra, sive satisfactoria poenae, sive meritoria vitae aeternae, quia nec ab offensa summi boni digni sumus absolvi, nec immensitatem aeterni praemii, quae Deus est, digni sumus lucrari nisi per meritum hominis-Dei, cui dicere possumus et debemus: Omnia opera nostra operatus es in nobis Domine . Ipse, inquam, est Dominus, cui Propheta dicit: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.