QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Objicit tripliciter contra tria dicta in praecedenti littera, et solvit satis clare. Vide sat ad longum de materia hujus quaest, in q. 16. Scoti de An. et in ejus commentario, et in q. 22. ubi varia dubia circa primum cognitum resolvuntur. Vide etiam Auton. Andream hic q. 10. qui clarius nonnihil, quae Doctor in substantia habet, tractat, et Anton. Trombetam q. 10. qui satis prolixe rem prosequitur.
Contra, illud.quod dicitur magis universale causalitate est minus notum nobis, quod sit falsum. Probatio 2. hujus, t. c. 1. dicitur, in foribus quis delinquit? ubi ex intentione habetur quod principia scientiae priora, sunt nobis facillime nota ; ergo causae universalissimae sunt nobis notae magis. Probatio consequentiae, quia principia universalissima dicunt propter quid, respectu conclusionum plurimarum, sed illud quod dicit propter quid, dicit causam; ergo universalissimum principium causam universalissimam ; sed causa universalissima est causa plurium effectuum,eo enim quod est universalissimum principium, se ad plura in virtute extendit, etc.
Contra aliud, si singulare simpliciter est magis notum: ergo quod est propinquius illi singulari est nobis notius, secundum illud tertii Topic, cap. 4. quod est propin quius simpliciter tali, magis est tale, sed hoc est universale minus: ergo est magis notum nobis, cujus oppositum probatur, etc. Contra aliud, verum est quod cognitio sensitiva aliquo modo praecedit intellectivam, tanquam causa sine qua non, sed hoc est in generatione scientiae, non tamen in perfectione, quia intellectus est virtus perfectior, tunc sic, virtus perfectior intensius, et magis cognoscit, quam imperfectior, intellectus est perfectior: ergo, etc. Hoc etiam dicit Philosophus in prooemio hujus quod artifex certius cognoscit, quia causam, expertus non: sensus ergo cum nescit propter quid, ergo minus perfecte cognoscit.
Ad primum, principia illa non habent causas universales pro terminis, sed habent terminos communissimos secundum praedicationem. Tunc ad formam, sicut universalis passio habet universale subjectum, sic universalior universalius ; tunc secundum hoc universale praedicabile magis dicit propter quid, quam minus, non tamen sic quod dicat causam essendi minus, etc. sic hic de principiis demonstrationis. Ad aliud dico, quod regula illa sumitur a 3. Topic. in eligendis, et dico quod intelligenda est si sit propinquius illi in eo quod talis est, singulare autem est magis notum nobis, quia est sensibile. Illud ergo quod est propinquius in sensibilitate singulari, illud est nobis magis notum, sed in hoc magis universale propinquius est quam minus. Notandum tamen, quod non loquor quod aliquod universale sit sensibile proprie, prout tamen habent esse in suppositis, unum est magis sensibile quam aliud. Ad aliud, verum est quod intellectus perfectius et verius cognoscit, sive certius quam sensus; tamen cum hoc stat quod sensibilia sunt priora nobis nota et facilius, quia facilius est illa cognoscere quae ducunt in cognitionem aliorum. Contra, videtur quod non potest dici notius, quia notius sonat imperfectionem. Ad hoc dico, quod est notius secundum proportionem cognoscentis ad cognoscibile, non autem secundum perfectionem cognitionis in se. Exemplum, oculus infirmus secundum proportionem cognoscit magis candelam, quam aquila Solem, secundum proportionem visibilitatis utriusque, sed aquila perfectius, sic hic. Nota in littera : Unumquodque tunc est perfectum, quando potest generare sibi simile. Contra, tunc Deus alium Deum, si dicas quod non est factibilis. Contra, Angelus est factibilis, et tamen non potest. Dico, quod fallit quando aliquid ita perfectum est, quod requirit causam aequivocam,et hoc est propter perfectionem, et similiter adhuc in univocis deficit, quando ibi non est potentia activa. Lapis enim durus non potest sibi generare similem, quia tantum habet potentiam passivam ad resistendum ; durum enim est quod resistit impellenti, sedjaon habet principium agendi qualitatis activae. Tunc ad propositum, licet sequatur quando potest perfectum, tamen fallacia est : perfectum est, ergo potest. Nota, quod in littera dicitur, singularium cognitio est maxime propria sensui ; hoc dicit, quia tantum est sensus, et non dicitur propter intensionem actus, quia intellectus potest in illa perfectius, et in alia. Ad unum argumentum dimissum, quod ista scientia esset minus certa, dico, si concludit uniformiter, non concludit quod sit incerta in se, sed sicut universalissima sunt difficillima, eo modo et scientia de illis est difficillima: sed illae causae primae sunt difficiles nobis, sic et scientia. Contra, hic dicitur quod haec scientia est per causam, dicit enim quod principia et causae quaeruntur nobis: ergo non sunt notae, etc. Verum est quod non sunt nota nobis quaesita, tamen in se sunt nota, etc.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio decima et ultima hujus primi, in qua disputatur etiam problema satis difficile, de comparatione magis et minus universalium, in prioritate et difficultate cognoscendi, sed Doctoris sententia satis clara est, et videatur altius 3. dist. 1. q. 2. et aliqualiter inferius in .
Opiniones, quas tangit ibi de cognitione singularis, patebunt infra, in q. 14. et 15.
Non sunt correctiones in littera notabiles. Sed adverte ad illud, quod dicit comparando inter se singularia magis et minus universalis, quod singulare, videlicet magis, prius intelligitur, et quia videtur repugnare his quae dicit in primo loco praeallegato. Ad quod dices, sicut ibi, solvendo objectiones, dicit ad argumentum factum ex experimento Avicennae etc. vel considera altius, quia satis dubium, et difficile.
Adverte, quod duo notanda incidentaliter ibi: Ad finem quaestionis inducta possent assignari Extra, sed est doctrina singularis, ideo legantur, etc.
Opiniones extremae in hac materia sunt Theologorum, et aliorum plurium antiquorum, asserentium magis universale primo cognosci, et Nominalium, dicentium singulare esse tale. Scotus videtur medium tenere, sed ut a principio notavi, multum in his quaestionibus imitatur antiquos et problematice incedit.