REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia Henrici, Angelum nec se, nec aliud posse cognoscere sine habitu sibi a Deo indito (de quo quaestione praecedenti dictam ?esi) rejicilur, quia sequeretur Angelum cum concursu naturalium nihil posse intelligere. Adducuntur aliae quatuor rationes. De qua re Doctor in Oxon. hic quaest. 8. num. 8. et seqq.
Dicitur ad quaestionem, quod unus habitus scientialis est concreatus in Angelis, qui uno modo est qualitas ; alio modo continet intuilive et virtualiter intelligibilia. Et tunc dicitur, quod essentia Angeli non intelligitur per essentiam, nisi ut relucet in habitu isto, quia si ista essentia esset per se sine tali habitu, nunquam intelligeretur ab Angelo, tamen potest nunc Angelus intelligere se per essentiam sic relucentem in habitu, et sic uniformiter intelligit se sicut alia, quia intelligit alia per essentiam, ut relucent in habitu.
Ad hoc adducitur ratio : Intellectus Angelicus nullum particulare primo intelligit ut in se, cum sit quaedam essentia singularis ; igitur intelligit primo, ut relucet in habitu sub ratione universalis.
Contra illa, et primo quod posset aliter intelligi, quam per talem habitum. Probatio, quia si non, igitur intellectus perfectissimus creatus ex puris naturalibus, nec ex causis naturalibus activis et passivis concurrentibus posset pertingere ad aliquam intellectionem, quia ille habitus causatur a solo Deo, ita quod tota creatura non posset eum causare ; igitur intellectus suus perfectus perfectione naturali, cum tota natura creata juvante, non posset aliquid intelligere. Illud est impossibile, quia intellectus inferior, puta intellectus noster, potest ex naturalibus suis concurrentibus phantasmare, et sensibilibus exterioribus cum aliis pure naturalibus suis, aliquid intelligere ; igitur ille intellectus non potest plus intelligere quam lapis.
Item, si iste habitus esset praecisa ratio intelligendi, ita quod sine isto non posset intellectus Angelicus aliquid intelligere, nec per consequens essentiam suam, aut hoc esset quia essentia Angeli non est intelligibilis simpliciter, nisi per talem habitum, aut non potest esse praesens per informationem, nisi per talem habitum ? Non primo modo, quia sic Deus non posset intelligere essentiam Angeli nisi per talem habitum. Non secundo modo, quia est essentia maxime proportionata, licet esset sine tali habitu, quia ex quo est essentia intelligibilis in se, alicui intellectui est proportionata ; non alteri intellectiui ab intellectu proprio, quia tanta est intellectualitas ipsius intellectus proprii, quanta intelligibilitas propriae essentiae. Non tertio modo, quia non requiritur praesentia per informationem ad hoc quod objectum intelligitur per se, quia aliter Deus non posset intelligere se ; igitur non est ille habitus praecisa ratio intelligendi essentiam Angeli.
Item, ille Doctor tenet hoc principium Philosophorum, quod in separatis a materia eadem est ratio intellectivitatis et intelligibilitatis ; igitur in separatis quodlibet per essentiam est intellectivum et intelligibile ; igitur sine tali habitu.
Item, si habitus sit praecisa ratio intelligendi res, sequitur quod Angelus non potest habere determinatam notitiam essentiae rei, quia quod praecise cognoscitur per rationem indifferentem ad existere et non existere, non est ratio cognoscendi determinate alterum illorum, quia indifferens, inquantum tale, nunquam inducit in cognitionem unius, ad quod est indifferens ; sed habitus iste indifferens est ad existentiam et non existentiam. Probatio, nam aut repraesentat existere Socratis per A, et non existere simul, et tunc nihil repraesentat ; aut determinate repraesentat unum, ut existere pro A, et tunc determinate sciret Angelus Socratem existere pro A, quod tamen a nullo intellectu creato est cognoscibile determinate, cum sit futurum contingens, quia nullus Angelus scivisset dicere determinate, praecedet vos in Galilaeam, per habitum suum, sed tantum si fuisset sibi revelatum. Si indeterminate repraesentet hoc, vel ejus contradictorium, habetur propositum, quia tunc habitus indifferens est ad existentiam rei, et non existentiam.
Et confirmatur, quia habitus repraesentat quidditatem rei, quidditas vero indifferens est ad esse et non esse.
Item, cum dicitur quod non potest aliquid cognosci ab intellectu Angeli, nisi sub ratione universalis, manifeste est falsum, quia singularitas non impedit quin aliquid sit per se cognoscibile, quia essentia divina est haec, et singularis. Nec etiam limitatio impedit quin aliquid sit per se intelligibile, quia quidditas Angeli absolute accepta, limitata est, et tamen per se intelligibilis ; ideo sola singularitas cum materialitate impediret, esto quod aliqua singularitas cum materialitate impediret, quod nec adhuc est verum, sicut postea declarabitur. Cum igitur dicitur quod tantum universale est primo intelligibile ; si habeat hoc veritatem, erit primitate originis, non quin possit intelligi singulare primo, hoc est, sub propria ratione, quando directe cognoscitur, licet universale prius origine cognoscatur. Non igitur cognoscitur essentia Angeli per habitum sic primo, scilicet sub propria ratione, quia per habitum cognoscitur sub opposito modo, ut per rationes universalis tantum.
Praeterea, cum dicit quod habitus plus valet ad hoc quam species, dico quod minus valet, et sicut ipse arguit, si species imprimatur ab objecto, ipsa singularis est ; igitur non repraesentat universale ; igitur a quocumque agente sit, sive a Deo, sive ab objecto, singulare erit. Eodem modo potest argui contra ipsummet de habitu, quia si ille habitus imprimeretur in intellectu ab objecto ipso, concederet quod singulare esset, nec posset ducere in cognitionem universalis ; igitur etsi sit a Deo, singulare erit, vel ratio sua non valet.