Theophylactus. Ex praemissis marcus evangelista occasionem sumens, hic de morte commemorat praecursoris, dicens ipse enim Herodes misit, ac tenuit ioannem et vinxit eum in carcere, propter Herodiadem uxorem fratris sui quia duxerat eam. Beda. Vetus narrat historia, Philippum Herodis maioris filium, sub quo dominus fugit in Aegyptum, fratrem huius Herodis, sub quo passus est christus, duxisse Herodiadem uxorem filiam regis aretae, postea vero socerum eius, exortis quibusdam contra generum simultatibus, tulisse filiam suam, et in dolorem mariti prioris, Herodis inimici eius nuptiis copulasse.
Ergo ioannes baptista arguit Herodem et Herodiadem, quod illicitas nuptias fecerint, et non liceat, fratre vivente germano, illius uxorem ducere. Theophylactus.
Alii autem dicunt, quod Philippus iam mortuus reliquerit ex se filiam: quapropter non debebat Herodes fratris, quamvis defuncti, uxorem ducere. Lex enim praecipiebat quod frater uxorem fratris acciperet, cum defunctus prolem non haberet; illi autem erat filia, propter quod erant nuptiae sceleratae.
Sequitur Herodias autem insidiabatur illi, et volebat occidere eum, et non poterat.
Beda. Timebat enim Herodias ne Herodes aliquando resipisceret, vel Philippo fratri suo amicus fieret; atque illicitae nuptiae repudio solverentur.
Sequitur Herodes autem metuebat ioannem, quia sciebat eum virum iustum et sanctum. Glossa. Timebat, inquam, eum reverendo; sciebat enim eum esse iustum, quoad homines, et sanctum, quoad deum; et custodiebat eum, ne scilicet ab Herodiade interficeretur; et audito eo multa faciebat: quia putavit eum spiritu dei loqui; et libenter eum audiebat: quia reputabat utilia quae ab eo dicebantur.
Theophylactus. Vide autem quantum operatur concupiscentiae rabies: quia cum Herodes tantam circa ioannem habebat reverentiam, et timorem, horum fit immemor, ut suae fornicationi provideret.
Remigius super Matth.. Libidinosa enim voluntas eum coegit in illum manum mittere quem sciebat iustum et sanctum. Ac per hoc datur intelligi quia minus peccatum factum est ei causa maioris peccati, secundum illud: qui in sordibus est, sordescat adhuc.
Sequitur et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui coenam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilaeae.
Beda. Soli mortalium Herodes et Pharao leguntur diem natalis sui gaudiis festivis celebrasse; sed uterque rex infausto auspicio festivitatem suam sanguine foedavit: verum Herodes tanto maiore impietate, quanto sanctum, et innocentem doctorem veritatis occidit; et hoc pro voto ac petitione saltatricis; sequitur enim cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, et simul recumbentibus, rex ait: pete a me quod vis, et dabo tibi. Theophylactus. Dum enim convivium fit, Satanas per puellam saltat, et iusiurandum perficitur sceleratum; sequitur enim et iuravit illi: quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. Beda. Non excusatur ab homicidio per iuramentum: ideo enim forte iuravit, ut occasionem inveniret occidendi; et si patris, aut matris interitum postulasset, non utique concessisset Herodes. Sequitur quae cum exisset, dixit matri suae: quid petam? at illa dixit: caput ioannis baptistae. Digno operi saltationis, dignum postulatur sanguinis praemium.
Sequitur cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: volo ut protinus des mihi in disco caput ioannis baptistae. Theophylactus. Maligna mulier protinus sibi caput ioannis dari petit, idest statim in illa hora; timebat enim ne Herodes resipisceret.
Sequitur et contristatus est rex. Beda.
Consuetudinis est Scripturarum ut opinionem multorum sic narret historicus, quomodo eo tempore ab omnibus credebatur: sicut et ioseph ab ipsa quoque maria appellatur pater iesu; ita et nunc Herodes dicitur contristatus, quia hoc discumbentes putabant: dissimulator enim mentis tristitiam praeferebat in facie, cum laetitiam haberet in mente; scelusque excusat iuramento, ut sub occasione pietatis impius fieret; unde sequitur propter iusiurandum, et propter simul discumbentes noluit eam contristare. Theophylactus. Herodes quidem non sui compos, sed voluptuosus iusiurandum implevit, et iustum interemit.
Decebat autem magis in hoc periurare, et non tantum scelus operari. Beda. Quod autem subdit, et propter simul recumbentes, vult omnes sceleris sui esse consortes, ut in luxurioso, impuroque convivio cruentae epulae deferrentur; unde sequitur sed, misso spiculatore, praecepit afferri caput ioannis in disco. Theophylactus.
Spiculator carnifex dicitur, qui constituitur ad homines interficiendum. Beda. Non autem Herodem puduit caput occisi hominis ante convivas inferre. Pharao vero nil talis vesaniae commisisse legitur. Ex utroque tamen exemplo probatur utilius esse nobis diem mortis futurae timendo et caste agendo saepius in memoriam revocare, quam diem nativitatis luxuriando celebrare.
Homo enim ad laborem nascitur in mundo, et electi ad requiem per mortem transeunt e mundo.
Sequitur et decollavit eum in carcere et attulit caput eius in disco, et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae. Gregorius Moralium.
Non sine gravissima admiratione perpendo, quod ille prophetiae spiritu intra matris uterum impletus, quo inter natos mulierum nemo maior surrexit, ab iniquis in carcerem mittitur, et pro puellae saltu capite truncatur, et vir tantae severitatis pro usu turpium moritur. Numquid credimus aliquid fuisse quod in eius vita, illa sic despecta mors tergeret? sed quando ille vel in cibo peccavit, qui locustas solummodo, et mel silvestre edit? quando conversatione sua offendere potuit, qui de eremo non recessit? quid est quod omnipotens deus sic vehementer in hoc saeculo despicit quos sic sublimiter ante saecula elegit? nisi hoc quod pietati fidelium patet: quoniam idcirco sic eos premit in infimis, quia videt quomodo remuneret in summis; et foras usque ad despecta deicit, quia intus usque ad incomprehensibilia perducit. Hinc ergo unusquisque colligat, quid illic passuri sint quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat.
Sequitur quo audito discipuli eius venerunt, et tulerunt corpus eius, et posuerunt illud in monumento. Beda. Narrat iosephus, vinctum ioannem in castellum macheronta adductum, ibique truncatum; narrat vero ecclesiastica historia sepultum eum in Sebaste palaestinae urbe, quae quondam Samaria dicta est. Decollatio autem ioannis, minorationem famae illius, qua christus a populo credebatur, insinuat, sicut exaltatio salvatoris in crucem profectum designabat fidei: quia et ipse qui prius a turbis propheta esse credebatur, dei filius a cunctis fidelibus est agnitus: unde ioannes quem oportebat minui, cum diurnum lumen decrescere incipit natus est; dominus autem eo tempore anni quo dies crescere incipit.
Theophylactus. Mystice autem Herodes, qui interpretatur pelliceus, populus est Iudaeorum; qui habebat uxorem, scilicet inanem gloriam, cuius filia saltat, et movetur etiam nunc circa Iudaeos, scilicet falsus intellectus Scripturarum: decapitaverunt siquidem ioannem, idest verbum propheticum, et sine capite christo habent eum. Hieronymus. Vel aliter. Caput legis, quod est christus, de corpore abscinditur proprio, idest Iudaico populo et datur gentili puellae, idest Romanae ecclesiae, et puella dat matri suae adulterae, idest synagogae crediturae in fine.
Corpus ioannis sepelitur, caput in disco collocatur: littera humata tegitur, spiritus in altari honoratur et sumitur.