Quod in divinis non est differentia verbi a patre secundum tempus, vel speciem, vel naturam.
Eorum autem quae in essentia non differunt, impossibile est esse differentiam secundum speciem, tempus et naturam.
Quia ergo verbum patri est consubstantiale, necesse est quod secundum nihil dictorum a patre differat.
Et quidem secundum tempus differre non potest. Cum enim hoc verbum in deo ponatur per hoc quod deus se ipsum intelligit, sui verbum intelligibile concipiendo, oportet quod si aliquando dei verbum non fuit, quod tunc deus se ipsum non intellexerit. Semper autem quando deus fuit, se intellexit, quia eius intelligere est eius esse. Semper ergo et verbum eius fuit: et ideo in regula catholicae fidei dicimus: ex patre natum ante omnia saecula.
Secundum speciem etiam est impossibile verbum dei a deo quasi minoratum differre, cum deus seipsum non minus intelligat quam sit. Verbum autem perfectam speciem habet: quia id cuius est verbum, perfecte intelligitur. Oportet igitur dei verbum omnino perfectum secundum speciem divinitatis esse.
Inveniuntur autem quaedam quae ex aliis procedunt, perfectam eorum speciem non consequi, ex quibus procedunt. Uno modo sicut in generationibus aequivocis: a sole enim non generatur sol, sed quoddam animal. Ut ergo talis imperfectio a generatione divina excludatur, confitemur natum deum de deo. Alio modo quod procedit ex aliquo, differt ab eo propter defectum puritatis, dum scilicet ab eo quod est in se simplex et purum, per applicationem ad extraneam materiam aliquid producitur a prima specie deficiens: sicut ex domo quae est in mente artificis, fit domus quae est in materia; et a lumine recepto in corpore terminato, fit color; et ex igne adiuncto aliis elementis, fit mixtum; et ex radio per oppositionem corporis opaci, fit umbra. Ut hoc ergo a divina generatione excludatur, additur lumen de lumine. Tertio modo quod ex aliquo procedit, non consequitur speciem eius propter defectum veritatis, quia scilicet non vere recipit eius naturam, sed quamdam eius similitudinem tantum, sicut imago in speculo vel sculptura, aut etiam similitudo rei in intellectu vel sensu. Non enim imago hominis dicitur verus homo, sed similitudo; nec lapis est anima, ut dicit philosophus, sed species lapidis. Ut igitur haec a divina generatione excludantur, additur: deum verum de deo vero.
Secundum naturam etiam impossibile est verbum a deo differre, cum hoc sit deo naturale quod se ipsum intelligat.
Habet enim omnis intellectus aliqua quae naturaliter intelligit, sicut intellectus noster habet prima principia. Multo ergo magis deus, cuius intelligere est suum esse, seipsum naturaliter intelligit. Verbum ergo ipsius naturaliter ex ipso est, non sicut ea quae praeter naturalem originem procedunt, ut a nobis procedunt res artificiales, quas facere dicimur. Quae vero naturaliter a nobis procedunt, dicimur generare, ut filius. Ne igitur dei verbum non naturaliter a deo procedere intelligatur, sed secundum potestatem suae voluntatis, additur: genitum, non factum.