De speciali reductione fallaciae accidentis in ignorantiam elenchi.
Paralogismi autem qui fiunt secundum accidens quoad reductionem specialem in ignorantiam elenchi, manifesti fiunt qualiter reducuntur, diffinito syllogismo. Nam eamdem diffinitionem quae est syllogismi, oportet fieri etiam ipsius elenchi: sed oportet illi diffinitioni adjacere per additionem ipsam contradictionem : et hoc ideo est, quia elenchus addit supra syllogismum : quia elenchus non tantum est syllogismus, sed est syllogismus contradictionis : et sic sunt duo constitutiva veri elenchi : ita in diffinitione oportet utriusque rationem et syllogismi et contradictionis conjungere. Cum igitur generalis sit reductio paralogismorum : quia immodificati sunt, et immodificatus syllogismus non ex necessitate fit secundum aliquid et modificatus. Tamen specialiter et accidentis fallacia, paralogismus est immodificatus : quia ex extranea habitudine medii ad extrema deficit ab illatione necessaria : quod patet in exemplo paralogismi accidentis : quia consequentia haec non est necessaria propter extraneam habitudinem medii ad extrema : si sic dicatur : cum hoc sit, necesse est hoc esse. Sicut cum homo sit, necesse est animal esse. Hoc autem album est, quod est homo vel animal. Ergo necesse est animal esse album. Hoc enim non est necessarium per syllogismum quocumque modo formetur paralogismus. Si enim sic formetur : si homo est, necesse est animal esse: sed homo est albus : ergo necesse est animal esse album. Sic enim formato Syllogismo quamvis bonum videatur argumentum, tamen si sic formetur : necesse est animal esse, si homo est : sed homo est albus : ergo necesse est animal esse album : hic aperte est fallacia accidentis. Potest etiam formari sic : si homo, necesse est animal esse : sed animal album est : ergo necesse est hominem esse album : tunc incidit in fallaciam consequentis et accidentis : quia nihil prohibet in eadem oratione vel paralogismo plures esse modos fallendi, ut in ante habitis dictum est, et in sequentibus ostendetur. Patet igitur quod paralogismus accidentis reducitur, quia ignoratur hujus conditio elenchi, quod est necessaria syllogismi consequentia : propter extraneam et accidentalem habitudinem medii ad extrema.
Hoc autem non tantum fit in dialecticis, sed etiam in demonstrativis : sicut enim in dialecticis necessaria non est talis illatio, in qua medium extranee se habet ad extrema : ita neque in demonstrativis si triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, accidit autem triangulo figuram esse, vel accidit ei primam figurarum rectilinearum esse, vel accidit triangulo principium compositionis poligoniarum figurarum esse : eo quod omnis ligura poligonia sive multorum angulorum in tot angulos resolvitur, quot numero habet angulos : et si resolvitur in triangulos omnis poligonia figura, sequitur quod triangulus est principium compositionis omnium poligoniarum rectilinearum figurarum : et sic accidit triangulo principium esse : accidit ergo triangulo et figuram esse et primum esse et principium esse. Non tamen potest necessaria et per se illatione concludi passio et trianguli de his quae accidunt triangulo : si enim sic formetur syllogismus : omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis : sed triangulus est figura per primum vel principium : ergo figura vel primum vel principium habet tres angulos aequales duobus rectis. Sed est ibi fallacia accidentis et ignorantia elenchi : quia ignorat quod facit consequentiam per se et necessariam : hoc enim est id quod est proprium
subjectum et praecisa causa passionis, ut in Posterioribus determinatum est, cui passio convenit omni et semper et secundum ipsum.
Et si dicatur, quod haec illatio est necessaria, sive formetur syllogismus in prima figura, sive in tertia, in quibus ex affirmativis proceditur syllogizando : si enim sic syllogizet aliquis : omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis : figura est triangulus : ergo figura habet tres aequales duobus rectis : necessaria videtur illatio. Eodem modo si formetur in tertia figura sic: triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis : triangulus est figura vel primum vel principium : ergo figura vel primum vel principium habet tres angulos aequales duobus rectis : illatio iterum videtur esse necessaria : et ita videtur quod non impediatur illatio necessaria : non ergo videtur quod per hanc reducatur paralogismus accidentis. Ad hoc solvendum secundum Aristotelem dico, quod iste modus peccat contra syllogismum demonstrativum, et non contra dialecticum : quia non concludit passionem de eo quod proprium et praecisum subjectum est passionis, et cui secundum ipsum convenit passio: demonstratio enim talis passionis non potest esse de subjecto quod est figura vel primum vel principium, sed est de his in quantum sunt triangulus cui secundum seipsum talis convenit passio.
Et ideo si elenchus est aliquis vel quidam syllogismus, non erit verus et demonstrativus elenchus, qui fit de subjecto quod non habet tres angulos aequales duobus rectis, secundum accidens, hoc est, gratia alterius quod accidit ipsi: quia illi per se non convenit, sed per alterum. Si autem secundum hoc aliquis objiciat dicens, quod secundum hoc particularis demonstratio semper fit secundum paralogismum accidentis : ut si sic arguatur: omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, isosceles est triangulus : ergo habet tres aequales duobus rectis : quia isosceles non est per se subjectum et causa praecisa passionis. Dicendum est quod in particulari demonstratione et si non subjiciatur per se subjectum, subjicitur tamen id in quo intellectu et actu ponitur per se subjectum passionis : quia in isoscele actu et intellectu subjicitur triangulus : sed quando subjicitur id cui per se non convenit passio, nec ponitur in ipso, huic non convenit passio nisi per accidens : et hoc est figura et primum et principium, quorum neutrum ponit triangulum : quia per consequens non ponitur antecedens, quamvis e converso antecedens ponat consequens : et ideo argumentatio talis tota est per accidens, et est in demonstrativis paralogismus accidentis.
Talis autem paralogismus non contemnendus est tanquam levis, quia secundum hunc in operativis artifices qui ordinare habent in artificiis,et omnino sive universaliter scientes et sapientes ab insons arguuntur : inscii enim quando volunt arguere contra sapientes, maxime secundum accidens faciunt syllogismos, ut dicantur sapientes secundum illam sapientiae determinationem in sexto Ethicorum, quod sapientia est virtus artis et scientiae : secundum hoc enim sapiens est in qualibet arte, cujus experientia illius artis ordinare convenit de artificio, et ejus causam reddere. Sapiens enim si dicat tantam columnam tanto capitello subjiciendam esse, statim argui potest, quod tantae columnae accidit lapidem vel stillam esse : ergo tanto capitello tantus lapis vel stillus subjtciendus est. Qui vero de numeso sapientium non possunt dividere quid cui per se et secundum ipsum conveniat, et quid per se non sit secundum ipsum, sed per aliud et per accidens : aut concedunt interroganti sive opponenti quod concludunt : aut quando dividere non possunt, etiamsi non concedunt, tamen concedere videntur ; et hoc in sophisticis inconveniens : quia non vult sophista videri reprehensus vel repargudus. Sic igitur patet qualiter se-
cundum specialem modum paralogismus accidentis et in demonstrativis et in dialecticis in ignorantiam elenchi reducatur.