Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
Quod sumendus sit hic cibus in Ecclesiasticae unitatis charitate.
Sumendus est etiam in charitate Ecclesiasticae unitatis: quia istud sacramentum et charitatis et unitatis a Patribus dicitur esse sacramentum.
Charitatis quidem : quia in maxima charitate est exhibitum, in qua charitate dixit, Proverb. VIII, 31 : Deliciae meae esse cum filiis hominum. Voluit enim Christus, sicut dicit Augustinus, ut homo participans huic caenae, in Deum ascenderet, et incorporatus sibi efficeretur, et particeps suae divinitatis et humanitatis, sicut Verbum Patris in carne descenderat, et factum est omnium particeps, quae sunt vere nostrae humanitatis, et hoc fuit maximae charitatis.
Hic autem ascensus in Verbum Patris per incorporationem directe fit per sacramenti istius participationem. Unde super illud Joannis, I, 14 : Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, dicit Glossa : " Ut secure credantur homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine. " Ex hac enim susceptione nostrae infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus dii vel filii Dei fieri. Et hoc est: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Ac si dicat: Quod superius erat, inferius descenderat, quid mirum si quod inferius erat, in id quod superius est, ascendit et assumitur : et ideo ex hac charitate uniente cum homine Deum, et hominem cum Deo, dicitur sacramentum unitatis et charitatis : et ideo in charitate unitatis Ecclesiasticae caena haec est accipienda. Hoc autem optime signatur, Exod. XXV, 30, ubi dicitur, quod panes propositionis qui in mensa singulis sabbatis ponebantur, calidi coram Domino proponebantur, hoc signante Spiritu sancto, quod panis sacramenti novi, qui in mensa altaris cunctis fidelibus proponitur sumendus, in calore charitatis debeat sumi. Propter quod etiam in mensa proponitur, et panis patena aurea operiri praecipitur, et pugillus thuris super patenam ponebatur, hoc signante Spiritu sancto, quod mensa esset fidelibus paranda et cunctis proponenda, altare videlicet Ecclesiae, de quo solo licet communionem accipere : quia extra Ecclesiam panis communionis ad salutem non invenitur, sicut dicit Psalmista, Psal. lxxxiii, 4 et 5: Passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus. Beati qui habitant in domo tua, Domine. Passer enim mobilis saecularibus negotiis continue motum signat fidelem laicum. Turtur autem castus gemens pro cantu signat clericum castitatis et munditiae officiis mancipatum, pro suis et aliorum peccatis gementem. Hi enim pullos quos nutriunt carnales filios vel spirituales, non nisi ad altare Ecclesiae portant pane sacramenti nutriendos, scientes quod beati sunt qui habitant in domo Dei, quod Ecclesia est. Alii autem tamquam miseri et abjecti
conventicula faciunt haereticorum. I Regum, XXI, 6 : Neque enim erat ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi. Patena autem signat splendorem divinae sapientiae in corde communicantium, et contemplatione considerantium sapientiam Dei miro consilio fidelibus de communione tam sancta providente. Thus autem desuper positum, quod in ignem altaris sublatis panibus ponebatur, fragrantiam signat virtutum in devotione cordis incensarum in igne charitatis.
Hinc est quod de signo paschali qui corpus Christi in sacramento signat, Exod. XII, 10, dicitur : Si quid residuum fuerit, igne comburetis : quia in igne charitatis totum illud sacramentum debet incendi. Ideo etiam dicitur, Genes. IV, 4, ubi istud sacrificium primo praesignatur in adipibus gregis Abel, hoc est , in agno quem Abel obtulit: quia respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. Et ibi habet translatio Septuaginta : " Inflammavit Dominus super Abel et super munera ejus, " ut ostendatur, quod in flamma ignis hoc sacramentum accipi debeat, et igne charitatis inflammari.
Debet autem accipi in charitate Ecclesiasticae unitatis : quia apud omnes schismaticos et haereticos hoc sacramentum ad salutem non invenitur. Et hoc notatur in Psalmo CXXI, 3 et 4, ubi dicitur de ascendentibus ad paschalis agni celebrationem : Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejusinidipsum. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, ad confitendum nomini Domini. Etiam enim per Jerusalem visionem aeternae pacis significatur, quae ut civitas, hoc est, civium unitas aedificatur : quia sicut dicitur, Act. IV, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Hujus Ecclesiae participatio est in idipsum unitatis Ecclesiasticae sacramentum : quia Ecclesia unita corpus Christi est mysticum, quam signat corpus Christi verum, quod sub forma panis continetur : ut dicit Augustinus, quod sicut corpus Christi verum compositum et confectum est ex multis purissimis guttis sanguinis a Spiritu in utero beatae Virginis in unum corpus compactis, et sicut panis sub cujus forma continetur, collectus est ex multis purissimi frumenti granis in unum panem compactis : ita Ecclesia ex multis puris fidelibus constat in unitate fidei et charitatis et spiritus adunatis. I ad Corinth, x, 17 : Unus panis, unum corpus multi sumus, scilicet in Christo, omnes qui de uno pane participamus. Hoc etiam demonstrat nomen calicis : quia calix calida est potio in charitatis fervore sumenda. Psal. cxv, 13 : Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Sanguis autem qui sub specie vini latet in mysteria sacramenti, ex multis uvis expressus, signat in unum collectiones in Ecclesia fideles ad gaudium vini spiritualis et ad redemptionem sanguinis adunatos. Cantic. I, 13 : Botrus Cypri dilectus meus mihi. Botrus enim multis componitur granis quae uvae vocantur. Hoc etiam signat botrus praecisus a filiis Israel in vecte ecclesiasticae rectitudinis ad legislatorem deportatus . Haec unitas Ecclesiastica est unica tunica inconsutilis, quae etiam a crucifixoribus scindi non potuit. Joan.XIX, 24 : Non scindamus eam, sed sortiamur de ea cujus sit. Hoc est pallium breve quod utrumque, verum scilicet sponsum et adulterum, operire non potuit . Hoc est pallium quod omnes Judaeos et Gentiles fideles in unum operit, sicut signatur optime, Ruth, iii, 9, ubi dixit Ruth Moabitis, quae gentilis erat, ad Booz qui Judaeus fuit ex Judaeis : Expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es : sic charitate unitatis Ecclesiasticae nobis per istum sacramenti cibum incrementum praestante, secundum Apostolum, ad Ephes.IV, 13 : Donec
occurramus omnes in unitatem, fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Sic igitur sacramentum hoc in charitate unitatis Ecclesiasticae est sumendum. Unde super illud Apostoli, I ad Corinth. XI, 29 : Qui manducat et bibit indigne,judicium sibi manducat et bibit, dicit Glossa, quod indignus est, qui indevote accipit. indevotus autem est, qui aliter quam institutum est, celebrat sacramentum : hoc est qui accipit et celebrat contra vel praeter institutionem Ecclesiasticae unitatis et charitatis.