IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum processus a re subjecta ad accidens faciat fallaciam Accidentis
Videtur quod sic, quia Aristoteles 1. Elench. cap. 3. dicit, quod accidens fit, eo quod non est necesse, quod de re dicitur, de accidente dici.
Item, hic est accidens : Tu cognoscis Coriscum, Coriscus est veniens ; ergo, etc. et procedit hic a re subjecta ad accidens.
Ad oppositum, haec consequentia est necessaria, Omnis aedificator aedificat, hoc album est aedificator ; ergo hoc album aedificat, quia non stant simul, quod hoc album aedificet, et sit aedificator, et quod non omnis aedificator aedificet, arguendo ex opposito conclusionis cum minori, inferendo oppositum majoris.
Dicendum, quod accidens peccat immediate contra Syllogismum. Ad videndum ergo, quando est accidens, et quando non, videndum est primo quid facit necessitatem in Syllogismo, cognoscitur enim privatio per habitum. Unde intelligendum est,quod tota necessitas Syllogismi est in hoc, quod medium uniformiter ad quod uniformiter extrema sunt comparata, sub una ratione accipitur. Quandocumque ergo extrema accipiuntur ad invicem comparata, et ut ad medium, secundum varias rationes, accidens est. Et possibile est aliquando, quod conjungantur,sed hoc non erit propter comparationem, quam habent extrema ad medium. Hoc manifestum est in omnibus exemplis Aristotelis : Tu cognoscis omne bonum, quod volo interrogare est bonum ; ergo, etc. Ista conclusio non sequitur, quia hoc, quod dico, bonum sub diversa ratione comparatur ad hoc, Tu cognoscis, et ad hoc, quod volo interrogare, quia haec propositio, scilicet, Tu cognoscis omne bonum, vera est sub ratione qua bonum. Sed cum dicitur, Quod volo interrogare est bonum, hoc quod dico bonum, accidens est huic quod volo interrogare, prout bonum cadit sub cognitione tui. Et ideo non conjunguntur extrema.
Et breviter intelligendum est, quod quandocumque aliquis terminus uni comparatus accipitur sub alia ratione, ut est alteri termino comparatus, si illae rationes non necessario se includunt, accidens est ; quia in omni bono syllogismo necesse est alteram propositionem esse, ut totum, et alteram ut partem. Et hinc concludo, quod si ratio, sub qua sumitur res subjecta in una propositione, sit extranea rationi, sub qua sumitur in alia respectu praedicati, in tali processu accidens erit.
Ad primam rationem dico, quod Aristoteles intelligit, quando ratio unius termini est extranea rationi alterius, secundum quod ad aliquod tertium comparatur, sicut dictum est, ut hic, Iste canis est tuus: iste canis est pater ; ergo iste canis est pater tuus. quia illa duo accidunt tertio. Ratio enim ejus, quod est tuus, secundum quod comparatur ei quod est canis, extranea est a ratione ejusdem, secundum quod comparatur ei, quod est pater.
Ad aliud dico, quod ille processus non valet, quia proceditur a re subjecta ad accidens, quod est ei extraneum. Causa apparentiae in fallacia Accidentis, est identitas apparens alicujus diversitatis, ita quod fit aliquod unum pro medio, comparatum ad extrema, secundum diversas naturas in ipso existentes, et hic est apparens identitas, et causa apparentiae, ipsa tamen diversitas est causa non existentiae.