Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum Theologia sit de Deo sub aliqua ratione speciali ?
Hic recenset Scotus aliorum opiniones. Prima ponit Deum esse subjectum sub ratione Restauratoris. Secunda Christum sub ratione incarnationis et capitis. Tertia sub ratione finis. Quod sic (a) arguitur : Hugo de Sacramentis in principio vult quod opera restaurationis sint hic subjectum ; ergo si Deus est hic subjectum, hoc erit sub speciali ratione, scilicet inquantum restaurator.
Item, Cassiodorus super Psalmistam vult, quod Christus caput cum membris est hic subjectum ; igitur specialiter ut incarnatus et caput Ecclesiae erit hic subjectum.
Item, Deus (b) absolute est subjectum Metaphysicae; igitur si hic est subjectum, hoc erit sub aliqua ratione speciali. Consequentia probatur, quia non sub eadem ratione omnino, hic et ibi est subjectum. Antecedens probatur per Philosophum 6. Metaphys. Honorabilissimam scientiam oportet esse circa nobilissimum gemis, illa, secundum ipsum, est hujusmodi. Hoc etiam confirmatur, quia ibi vocat Metaphysicam Theologiam.
Item , Commentator (c) primo Physicorum commento ultimo dicit, quod Avicenna multum peccavit, ponendo Metaphysicam probare primam causam esse, cum genus substantiarum separatarum sit ibi subjectum, et nulla scientia probat suum subjectum esse. Ratio autem non valeret, nisi intelligeret quod ipsa esset ibi primum subjectum ; ergo, etc.
Item, ista (d) scientia est honorabilissima ; ergo est de honorabilissimo subjecto sub ratione honorabilissima. Hujusmodi autem ratio est ratio finis et boni. De fine autem probatur per Avicennam 6. Metaph. dicentem : Si scientia esset de omnibus causis, illa quae esset de fine, esset nobilissima. Ex hoc concluditur de bono, quia secundum Philosophum 2. Metaph. qui ponit infinitatem in finibus, destruit naturam boni, quia destruit naturam finis; ex hoc ergo accipitur quod ratio boni est ratio finis.
Contra, cognitio contracta praesupponit cognitionem absolutam, et absoluta est certior, ex 1. Metaphys. si ergo ista est de Deo sub aliqua ratione speciali, alia est prior et certior de Deo absolute: talis non ponitur, ergo, etc.