REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia D. Thomae videtur ponere tolam activitatem intellectionis ab objecto, de quo in Oxon. I. d. 3. quaest. 7. num. 44. an etiam potentiam cognitivam, qua talis est, nihil recipere ab objecto, refutatur duabus rationibus, de quo hic num. 4.
Aliter dicitur ad quaestionem, quod Angelus intelligit se per essentiam. Et primo praemittitur quod aliter est in actione transeunte, et aliter in actione immanente. In actione transeunte objectum sine materia semper est extra agens, et ideo aliquando potest esse praesens agenti, aliquando non ; in actione immanente objectum est unitum agenti, et ideo nunquam potest esse absens. Secundo, dicitur quod objectum unitum est ratio formalis agendi. Tertio, dicitur quod quando aliqua forma conjuncta est ratio agendi, et si ipsa esset separata, adhuc esset ratio agendi, sicut calor conjunctus igni est ratio agendi ; igitur si esset per se, esset ratio agendi. Cum igitur essentia Angeli sit sibi unita, ita quod nunquam absens, ipsa per essentiam intelligetur. Ulterius dicitur quod duplex est potentia cognitiva, quaedam quae aliquando est in actu, aliquando in potentia, quaedam quae semper est in actu. Nunc autem de ratione potentiae cognitivae, unde cognitiva, non est quod recipiat speciem, vel moveatur ab objecto, sed unde aliquando est in potentia, aliquando in actu.
Contra ista : Si illud, quod est ratio agendi, cum conjungitur, sit ratio agendi, si separetur, non tamen est tunc ratio agendi susceptivo, quia si calor esset separatus, non esset ratio agendi igni ; igitur illud, quo intellectus intelligit, est forma ipsius intellectus, sicut forma est, quo agens agit ; Anima enim est, quo vivimus, etc. ut habetur 2. de Anima: igitur impossibile est intellectum intelligere, nisi illa ratio agendi sit forma ipsius intellectus. Sed per istum Doctorem, intellectus est accidens ; igitur erit forma informans intelligentem ; non igitur objectum unitum erit ratio formalis agendi, sed illud quod se tenet ex parte intellectivi.
Item, cum dicitur quod non est de ratione potentiae cognitivae talis recipere, vel moveri ab objecto, falsum est, loquendo de potentia creata, quia objectum semper requiritur non solum ad fieri, sed ad factum esse, ut objectum est, quia impossibile est, postquam species imprimitur, quod objectum intelligatur, nisi ipsum sit praesens in ratione objecti. Si enim annihilaretur, et si species remaneret, non posset actu cognosci cognitione intuitiva, de qua loquor per talem speciem ; ideo ad cognitionem actualem requiritur objectum ut objectum.
Item, ille Doctor ponit quod Angelus superior intelligit per pauciores species, quam inferiores per species universaliores ; sed certum est quod sunt universaliores virtute, quia universale praedicatione nunquam ducit in completam cognitionem inferioris, quia non in cognitionem cujuscumque inclusi per se in inferiori. Sed non est necesse ponere species universaliores et perfectiores propter species subalternatas, quia, ut dictum est prius, quando aliquid complete continetur in alio, sicut subjectum continet passionem, et inferius per se suum superius, non oportet magis ponere aliam speciem unius quam alterius, sed solum propter species specialissimas cognoscendas. Si igitur una species specialissima est universalior aliqua universalitate perfectionis, quia contentiva alterius, illa maxime erit species suprema speciei specialissimae ; igitur cum suprema Intelligentia cognoscit se per essentiam, et non per speciem. igitur sic debet cognoscere inferiora, quorum est contentiva per suam essentiam propriam, per quam cognoscit se, et non per species inferiorum cognitorum, et sic credo quod deberet dici secundum Philosophos, qui ponunt intellectionem esse essentiam substantiae separatae.