Quod spiritus sanctus sit a filio.
Sed iam accedere oportet ad ponendum auctoritates doctorum Graecorum, ex quibus habetur expresse quod spiritus sanctus sit a filio. Dicit enim Athanasius in epistola ad serapionem: christus de suo spiritu dixit: non loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur, idest, non est a semet ipso ut sit imprincipiatus spiritus, quod est solius patris; sed maxime et proprie est ab ipso filio, a quo et accipit ut sit deus essentia, ab eo etiam audit quae et loquitur. Et basilius dicit contra Arium et Sabellium: quomodo adoptat in filio spiritus sanctus, si alienus est a patre et filio? quomodo inhabitat extraneus in illis quos christus redimit, si non est a christo?