Hic docet orandi modum: et circa hoc duo facit. Primo docet modum orandi quantum ad tempus: consurge, de somno, lauda deum, per orationem, in nocte, quando magis vacat tempus, et propter temporis quietem, in principio vigiliarum.
Vigiliae noctis distinguebantur secundum custodias illorum qui civitatem custodiebant, sicut dicitur Cant. 3: invenerunt me vigiles qui custodiebant civitatem. Et erant quatuor. Prima vocatur conticinium, quando tegitur ignis. Secunda vocatur intempestum circa mediam noctem, quia tempus illud non est opportunum ad aliquid faciendum: dicitur enim tempestum apud antiquos, opportunum.
Tertia galli cantus. Quarta dicitur antelucanum.
Dicit ergo, quod surgat in principio vigiliarum, idest in prima vigilia; vel in principio cujuslibet vigiliae. Isa. 26: anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Et quantum ad devotionem cordis, effunde sicut aquam; quasi, liquefiat amore et devotione, sicut aqua congelata. Ps. 41: haec recordatus sum, et effundi in me animam meam. Et quantum ad devotionis signum, leva ad eum. 1 timoth. 2: volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.
Secundo ponit materiam orationis, pro animabus, idest pro separatione animarum a corporibus: vel anima pro vita ipsa ponitur: compitorum, idest quatuor viarum quae in unam concurrunt.
Supra (hoc cap.): cum deficeret parvulus, et lactens in plateis oppidi.