TRACTATIS I DE NATURA LOGICAE.
CAPUT III. De utilitate dialecticae.
TRACTATUS II DE QUINQUE UNIVERSALIBUS.
TRACTATUS III DE UNIVERSALIBUS IN PARTICULARI
CAPUT I. De diversis signis generis.
De prima assignatione accidentis data a Porphyrio.
Assignationes accidentis datae a Porphyrio et ab aliis Peripateticis, multipliciter dicuntur esse vitiosae et reprehensibiles, et dicta de accidente prout universale est ab Avicenna et Algazele et Alfarabio et Jacob filio Alchindi, minus veritatis habere, et esse multipliciter imperfecta, in quibusdam non vera, et in quibusdam imperfecta, et in quibusdam ad rem non pertinentia.
Quod enim dicunt antiqui in prima accidentis assignatione, quod accidens est quod adest et abest praeter subjecti corruptionem, debuit esse generis. Debuit ergo dici quod accidens est universale. Universale enim quinque generibus est pro genere. Adhuc addi debuit differentia contrahens ad praedicabile, quod est accidens, et separans ipsum ab aliis in modo de pluribus praedicandi: ut diceretur sic, accidens est universale praedicatum de pluribus non essentialiter, sed in quale et non in quid : hoc enim esset quare adest vel abest ei de quo praedicatur praeter subjecti corruptionem. Adhuc sicut abest praeter subjecti corruptionem, ita abest praeter subjecti constitutionem, motus enim secundum accidentia, sicut dicit Aristoteles , est de subjecto ad subjectum eodem subjecto remanente et salvato sub utroque terminorum motus : et haec est causa quare adest et abest praeter subjecti de quo praedicatur corruptionem.
Dicit etiam Avicenna vitium esse in hoc quod secundum hanc assignationem accidentis dividunt accidens in accidens separabile, et inseparabile: dicentes quod dormire vel sedere est separabile accidens, nigrum vero esse corvo et aethiopi inseparabiliter accedit. Et si objiciatur quod hoc oppositum esse videtur ei quod dicitur in assignatione accidentis, quia si eidem adest et abestpraetersubjecti corruptionem, tunc omne accidens videtur separabile et nullum inseparabile subjecto manente. Dant responsionem valde calumniosam dicentes, quod accidens separabile est a subjecto secundum intellectum, quia potest subintelligi corvus albus et aethiops nitens candore sive colore: nitens autem color non est nisi albus. Haec autem responsio valde videtur debilis, quia separabile se-
cundum actum, et separabile secundum opinionem vel intellectum, sunt separabilia aequivoce et talia in assignationibus diffinitionum poni non debent.
Adhuc autem falsum videtur quod dicunt, quod praeter subjecti corruptionem possit intelligi corvus albus et aethiops nitens candore : nigredo enim comparatur ad corvum et ad aethiopem, ut ad subjectum et ad causam substantialem materiae et subjecto corvi et aethiopis : et ideo manente corvo secundum quod corvus est, non potest intelligi corvus albus, ut videtur: quia corvo posito ut subjecto, ponitur causa nigredinis, et posita causa nigredinis non potest intelligi quod albedo insit corvo: vitiosa igitur, ut videtur, talis accidentis assignatio est: et haec omnia concedit Avicenna.
Adhuc autem etiam falsum videtur : quia mors accidit homini, et combustio domui: et neutrum illorum adest praeter subjecti corruptionem : adhuc autem generatio. Sic ergo Arabes Philosophi hanc Porphyrii accidentis reprehenderunt descriptionem.
Ad hoc quidam Latinorum finxerunt quasdam responsiones, quas quia deliramenta reputo, de eis nullam faciemus mentionem. Est autem veritas de his quae Antiqui dixerunt, quod accidens est quod abest et adest praeter subjecti corruptionem. Ex prima enim universalis divisione in quinque universalia subintelligi volunt universale, ut sit sensus. Accidens est universale, quod de subjecto praedicatur non essentialiter, et ideo potest inesse subjecto eidem, et abesse ab eodem : nec oportuit ponere, quod per divisionem a quolibet subintelligi poterat. Similiter dixerunt de hoc quod dicitur de modo praedicandi non essentiali: hic modus intelligitur ex determinatis in aliis, quae omnia essentialiter praedicantur secundum primum vel secundum modum dicendi per se, sicut in ante habitis dictum est. Et cum solum accidens residuum sit inter universalia et ultimum, eo quod minus habet de ratione praedicabilis, relinquebatur quod non essentialiter praedicaretur, et sic indifferenter ad affirmandum et negandum habet se ad suum subjectum, quod adest et abest eidem subjecto, subjecto eodem remanente incorrupto : quod non convenit alicui aliorum universalium quae se non habent ad subjecta de quibus praedicantur modo affirmando et modo negando : quia ipsa insunt subjectis actu et intellectu, vel subjecta insunt ipsis praedicatis secundum intellectum, quod non inest subjecto accidentis, nec etiam praedicato.
Quod autem subjungitur de divisione accidentis, ratio est ut ostendatur assignatio vera de utroque accidente. Et de separabili quidem planum est quod dicitur. De inseparabili etiam verum est, quia docet Aristoteles quod alteratio est, quando eodem manente subjecto motus fit in suis passionibus : motu (autem facto secundum inseparabile accidens non potest negari quin sit motus alterationis et non substantiae : oportet igitur quod maneat idem subjectum salvatum secundum esse substantiale : quia aliter motus esset aut de non subjecto ad subjectum, aut de subjecto ad non subjectum: et haec est necessitas quae compulit antiquos dicere, quod secundum inseparabilia accidentia praedicatio est accidentis, quod adest et abest praeter subjecti corruptionem. Est enim constitutio subjecti duplex, scilicet secundum esse simpliciter, et secundum esse talis vel talis complexionis. Secundum esse simpliciter constituitur solis principiis substantiae quae sunt forma et materia ad speciem vel ad individuum speciei determinata. Secundum autem esse talis vel talis complexionis constituitur ex qualitatibus principiorum substantialium et non ex ipsis principiis. Cujus signum est: quia si ovum corvi accipiatur, et argento vivo in humore viscoso sicut est unguentum anseris vel cati
(quae fridiga sunt animalia) circumliniatur, et nidus in frigidissimo sit loco, sicut in summis montibus frigidis, erit ex ovo corvus albus, et aliquando erit albus ex sola loci frigiditate: et hoc non esset nisi principia substantialia a talibus accidentibus essent separabilia. Est enim manifestum quod aethiops in locis frigidis paulatim albescit propter eamdem causam.
Quod autem objicitur, quod talia inseparabilia ad subjectum comparantur ut ad causam : et hoc est, quia subjectum ibi cum substantia et principiis substantiae talem in ratione et in nomine suo designant complexionem. Si autem subjectum sine tali complexione supponatur, tunc manente eodem subjecto adest et abest accidens. Et quod dicit separationem secundum opinionem vel intellectum, et separationem secundum actum esse in aequivocis, dicendum quod verum esset, nisi separabilitas illa non esset nisi in anima et non in subjecto: ille autem intellectus refertur ad rem, ut dictum est: et ideo non est peccatum aequivocationis.
Ex hoc patet solutio ejus quod objici potest, quod ita etiam subjectum proprii I potest intelligi sine proprio, et sic separari secundum intellectum posset istud quod est proprie proprium. Quia patet quod hoc non est verum : quia proprium dependet per substantialia principia ad speciem. Et ideo intelligi non potest sine specie, quia species est in intellectu proprii, ut prius dictum est.
Quod autem contra assignationis illius veritatem objicitur de morte et combustione : dicendum quod deliramentum est in veritate quod dicunt Latini, quod et post combustionem domus adhuc intelligatur : hic enim intellectus penitus est contra rei naturam. Quod etiam dicatur quod adhuc remanet in elementis mortuus vel in prima materia, absurdissimum est: quia yle, ut dicit Aristoteles , sub-
jectum est generationis et corruptionis, et non motus illius qui est secundum accidentia : illius enim motus subjectum est subjectum in forma substantiali salvatum secundum Aristotelis doctrinam.
Unde dicendum quod mors mortuo non est accidentale, nec etiam combustio combustibili domui, quinimo et per se et essentiale est, hoc mortuum in esse substantiali interiit, et combustum interiit , sicut hoc decollatum per se interiit vel interfectum interiit secundum interfectionem : mors enim est dissolutio principiorum vitae substantialium in eo quod mortuum non est, et combustio dissolutio principiorum continentium figuram domus : tale ergo praedicatum, mortuum non est, vel combustum non est, per se et essentialiter est in subjecto, et ideo inter accidentalia computandum non est: accidens enim de quo intenditur hic, non est id quod dividit ens cum substantia, sed est idem quod accidentale praedicatum, quod est accidentalis notio sive designatio.
Et si objiciatur quod tale accidens est fluxibile et corruptibile, et ideo universale non potest esse, quia universale est incorruptibile, Dicendum quod accidens ut hoc accidens vel illud in hac materia vel alia acceptum est corruptibile et fluxibile: sed ut abstractum ab hoc et illo in universali acceptum, est per rationem incorruptibile, sicut et alia universalia. Sic enim salvatur dicta assignatio Peripateticorum.