PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Serviamus illi. "
Hoc enim dignum est et justum, aequum et salutare. Dignum quidem, quia Pater : justum, quia Dominus : aequum, quia beneficus : salutare, quia servire Deo est regnare. Dignum enim quod Pater a quo sumus, et quidem de suo in nobis habet imaginem, videlicet in qua creati sumus. Dominus autem, cujus nati sumus, quia nos emit. Beneficus autem qui omnia nobis dedit, et qui nobis cum non teneretur, servivit. Salutare, quia suum servitium non facit servitutem, sed de servo facit liberum, et de libero dominum, et de domino regem in honore regio fulgentem. De primo horum dicitur, ad Hebr. XII, 9 et 10 :
Patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur eos: non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. Luc. xv, 29 : Dixit filius patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum praeterivi.
Justum autem est servire Domino. Psal. cxv, 16 : 0 Domine, quia ego servus tuus : ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Judith, m, 6 : Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro.
aequum est servire benefico, qui nos suis donis et obsequiis praevenit. Donis quidem per sua omnia, et per suos serviens nobis. Per sua quidem, Matth. v, 45 : Qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Per suos Angelos custodes, ad Hebr. I, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capient salutis ? Isa. lxii, 6 : Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Praevenit etiam obsequiis. Isa. xliii, 24 : Servire me fecisti in peccatis tuis. Ad Philip. ii, 7 : Formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Psal. lxxx, 7 : Manus ejus in cophino servierunt. Unde aequum est servire sibi. Sic enim dicit, Isa. xlix, 3 : Servus meus es tu, Israel, quia in te gloriabor. Sic enim beneficiis et donis format nos ex utero servos sibi .
Salutare etiam est: quia non servitur ei nisi in usu virtutum intellectualium et moralium. Et quanto sumus magis in usu illarum, liberiores efficimur, de servitute vacuati, et de liberis efficimur domini, et de dominis reges. Et hoc patet: dicit enim Aristoteles, quod servus est qui impeditis viribus et operationibus impotens est regere seipsum, sed indiget regimine alieno. Liber autem qui in regimine causa sui est, et sufficit sibi: sed nullo bono habitu regiminis supponitur alteri. Dominus autem qui possessione bonorum et pulchrorum supponitur multis, et sibi sufficit et subjectis. Rex autem in quo clarent tam divina bona quod suis bonis sufficit genti. Cum igitur, Joan VIII, 34, dicatur : Qui facit peccatum, servus est peccati, et deprimitur pondere servitutis : per servitium Dei deposito peccato redditur liber. Ad Galat. v, 13 : Vos in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem delis carnis. De liberis autem, bona gratiarum cumulando, efficimur domini et principes. Isa. XXXII, 5 : Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major, hoc est, dominus. Et infra, v 8 : Princeps vero ea quae digna sunt principe cogitabit. De dominis autem et principibus efficimur reges, adveniente in nos regno caelorum. Apocal, v, 10 : Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Isa. xlix, 7 : Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominam quia fidelis est, et Sanctum Israel qui elegit te.
Sic ergo serviamus illi.
Etiam tangit modum serviendi per informationem ad bonum dicens:
" In sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris. "
Tangit autem quatuor. Tangit quoad se, sanctitatem : quoad proximum, justitiam : quoad Deum, intentionem rectam: quoad acquirendam beatitudinem, perseverantiam.
De primo dicit: " In sanctitate, " hoc est, corporis et cordis munditia. Levit. XIX, 2 : Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. Ad Hebr.
xii 14 : Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Matth, v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
Quoad proximum dicit: " Et justitia. " Unde justitia dicitur lux. Proverb, IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens. Matth. v, 10 : Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est.
Quoad rectam intentionem dicit : " Coram ipso, " hoc est, coram Deo : ita, ut dicit Gregorius, " quatenus opus " nostrum sit ad aedificationem proximi " in publico, intentio autem qua soli " Deo placere desideramus, maneat in " occulto : ut et de bono opere proximis " praebeamus exemplum, et tamen per " intentionem qua soli Deo placere quae-" rimus, semper optemus secretum . " Matth. VI, 22 et 23 : Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tutis fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint. Et propter hoc dicunt quidam, quod intentio nomen operi imponit. Et hoc est verum in per se bonis et indifferentibus. In his autem quae mox nominata conjuncta sunt malo, et per se mala sunt, verum est quod numquam possunt bona intentione fieri : sed semper fiunt aut mala intentione, aut stulta. Et ideo peccat qui diviti furatur ut det pauperi, et tenetur ad restitutionem. Et condemnatur lex Atheniensium, quam in commento Ethicorum ''recitat Eustratius, quod scilicet semper punitur adulterium, nisi quando matrona civis admittit tyrannum adulterum ut in sinu suo capiatur : sicut Dalila admisit Samsonem in sinu suo . Adulterium enim numquam alicujus boni praetextu est faciendum.
De perseverantia autem adjungit cum dicit : " Omnibus diebus, " hoc est, il- lustrationibus gratiae, " nostris," id est, vitae nostrae : quia in gratia vivimus, in peccato autem mortui sumus. I ad Timoth. v, 6 : Quae in deliciis est, vivens mortua est. Matth, x, 22 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ideo, Levit. III, 9, praecipitur in sacrificio Dei cauda offerri, quae ultima pars est animalis. Ad Hebr. XII, 7 : In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus.