MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Contra hoc sic objicitur :
1. Dominus extra civitatem passus est , natus, et sepultus, et resurrexit: ergo et concipi debuit,
2. Item, Dignior annuntiatio debuit fieri in loco digniori, vel ad minus in aeque digno : sed. annuntiatio Domini dignior fuit annuntiatione Joannis : illa autem in templo fuit : ergo et ista.
3. Item, Inter operationes locales et loca in quibus fiunt, attenditur proportio, sicut quia oratio dignior est quam negotiatio, sic fit etiam in digniori loco, quia oratio in choro, negotiatio fit in foro. Unde Augustinus et beatus Benedictus : " In oratorio nemo aliquid agat, etc. " Oratoriam sic dicitur, quod nemo ibi aliquid aliud tractet, quam quod Dei est: unde Dominus in Evangelio : Domus mea domus orationis vocabitur . Sed in ista annuntiatione completa fuit dignissima operatio, quia Dominica Incarnatio. Ergo in. dignissimo loco fieri debuit : ergo in. templo.