2. In Festo Inventionis pueri Jesu.
7. In Illatione Sanguinis Domini,
17. De beata Maria V. Lectio I.
71. In Translatione ss. Eleutherii, Pontiani et Anastasii.
74. In Translatione ss. Fortunati, Caii et Anthes.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
In 1. Vesperis.
Antipbonae.
1. Omnis aetas defleat
mortem salvatoris
Gloriosae virginis
praetextu doloris.
2. Haec est pia pauper illa,
Mater simul et ancilla,
Plena tamen gratia,
Haec est, quae sub cruce flevit,
Sed hunc fletum abolevit
Tui, Christe, copia.
3. Stat Maria, mater pia,
Foris plorans acriter,
Regem mundi furibundi
Dum tractarent viliter.
4. Quam putamus
matris maestitiam,
Cum videret
prolis angustiam?
Non est dolor
ut matris virginis,
Mortem flentis
Dei et hominis.
5. Mihi, dolor, jam opponis
Verba illa Simeonis
Aspera praesagio,
Jam cor meum vulneratur,
Anima transverberatur
In doloris gladio.
R. Virgo clementissima,
virgo, mater Christi,
Dum videres filium
mori nece tristi,
Non suis tortoribus
aspera fuisti,
Sed plangens et lacrimans
temet afflixisti,
V. Manus torquens acriter
anxia flevisti,
Nil, quod esset reprobum,
Judaeis dixisti.
Ad Magnificat.
A. Virgo passa filio
Poenam cordis indicat,
Se plebis in medio
Contra morem publicat,
Urgente supplicio
Voces maestas replicat,
Quae quondam prae gaudio
Cecinit Magnificat.
Ad Completorium.
Super Psalmos.
A. Nos matris compassio,
Jesu, rex insignis,
Servet a voragine
gehennalis ignis.
Ad Nunc dimittis.
A. Passionis gladius,
virgo carens crimine,
Tuam laesit animam
omni cum gravamine,
Quod promisit Simeon,
plenus sacro flamine,
Cum in templo dixerat:
nunc dimittis, Domine.
Ad Matutinum.
Imitatorium.
Cum Maria virgine
fervide ploremus,
In crucis supplicio
regem adoremus.
Ad Nocturnum.
Antiphonae.
1. Noctem, qua Christus patitur,
absque somno duxisti
Et soporatis ceteris
fiens pervigil mansisti.
2. Virgo mater, da nunc luctus,
Ventris tui sacer fructus
Pendet in patibulo,
Ille mitis ex te natus
Jam stat clavis perforatas
A furente populo.
3. Cerne, fili, matrem flentem
Tecum mori cupientem,
Specta cor et lacrimas ;
Ad me verte vultum sanctum
Atque fidae matris planctum
Consolando redimas.
Responsoria.
1. Consolari
mater non potuit,
Sic tractatum
videns, quem genuit,
Fere tantum
dolorem habuit,
Quantum ille,
qui tot sustinuit.
V. Mortem Dei
videns, quem alait,
Nulla mater
unquam sic doluit.
2. Cum vidit supplicia
mortis exquisita,
Torquetur angustia,
fletu est attrita,
Triduano spatio
dum langueret ita,
Squalet ejus facies
nuper tam polita.
V. Poena sic exasperans
nunquam est audita,
Longe sibi carior
mors erat quam vita.
3. Qualem dicam, domina,
poenam, quam tulisti,
Crucifixo filio
quando tu dixisti:
Noli me superstite
solus mortem pati,
Quaeso fiat similis
mors matris et nati.
V. Noli me relinquere,
Jesu, fili bone,
Fac, ut tecum moriar
tua passione.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Fit nox illi flebilis
et nimis amara
Matri, quando capitur
ejus proles cara.
2. Fili, dulcis et amande,
Fili mundo venerande,
Quomodo te video !
Fili dulcis et dulcedo,
Pro te cor lamentis laedo,
Poenas tuas doleo.
3. Hen, heu, quam me dire tan-
gunt,
Premunt, torquent atque fran-
gunt
Tua, fili, vulnera !
Fili, vita cordis mei,
Matris atque summa spei,
Fili, mea viscera.
4. Terra, treme, sol, nigresce,
Petra, crepans expavesce
Facinus furentium,
Necat mortis necat orem,
Tulit vitae redemptorem
Furor persequentium.
5. Planctum meum non causatur,
Qui rem digne conspicatur,
Ego sum, quae genui,
Fovi natum et Iactavi
Deincepsque ministravi
Satagens ut potui.
Ad Benedictus.
A. Tamquam latro capitur
undique constrictus,
Caeditur, conspuitur
alapis afflictus ;
O matris angustiae,
cum audiret ictus I
Pro nobis haec tolerans
sit rex benedictus.
In 2. Vesperis.
Super Psalmos.
A. Ad locum suplicii
virgo cum venisset
Et cum sui filii
crucem conspexisset,
Augentur
planctus et lacrimae
Multiplicantur
dolores et angustiae.
Ad Magnificat.
A. Quam maeroris anget moles,
Spectat matrem pia proles
Mortis in arcticulo
Et Johannem inspectavit
Virginemque commendavit
Virgini discipulo.
Sic, o virgo, te adstante,
Fletu fletum innovante
Tuus ille moritur,
Dehinc dire lanceatus
Sed humane tumulatus
Petra forti clauditur.