Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De passione Christi quantum ad modum patiendi.
De modo autem patiendi hoc tenendum est, quod Christus passus est passione generalissima, passione acerbissima, passione ignominiosissima, passione interemptoria, sed vivificativa.
Passione, inquam, generalissima quantum ad naturam humanam , non solum secundum omnia membra corporis principalia, verum etiam secundum omnem animae potentiam, licet nihil pati posset secundum divinam naturam.
Passus est etiam passione acerbissima, quia non solum dolendo, ut patiens per vulnera, sed etiam condolendo, ut compatiens propter nostra delicta.
Passus est etiam passione ignominiosissima et propter patibulum crucis, quae erat supplicium pessimorum, et propter consortium iniquorum , videlicet latronum, cum quibus fuit deputatus .
Passus est etiam passione interemptoria per separationem animae a corpore, salva tamen unione utriusque cum Deitate. Anathema enim est qui dicit, Dei Filium naturam, quam semel assumserat, aliquando reliquisse.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia reparativum principium, sicut ordinate produxit, sic et ordinate reparare debuit genus humanum. Sic igitur reparare debet, ut salva sit libertas arbitrii, salvus sit nihilominus honor Dei, salvus sit etiam ordo regiminis universi .
Quia ergo reparare debuit, salva libertate arbitrii, reparavit dando exemplum efficacissimum: exemplum autem illud efficacissimum est, quod invitat et informat ad culmen virtutum. Nihil autem magis informat hominem ad virtutum quam exemplum tolerandi mortem propter iustitiam et obedientiam divinam, mortem, inquam, non quamcumque, sed poenalissimam. Nihil vero magis incitat quam tanta benignitas, qua pro nobis altissimus Dei Filius absque nostris meritis, immo cum multis nostris demeritis posuit animum suam ; quae benignitas tanto maior ostenditur, quanto pro nobis graviora et abiectiora sustinuit vel pati voluit. Deus enim proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donauit f Ex quo invitamur ad ipsum amandum et amatum imitandum.
Rursus, quia reparare debuit, salvo honore Dei, ideo reparavit offerendo obsequium satisfactorium. " Est autem satisfacere honorem Deo debitum rependere ". Honor autem Deo subtractus per superbiam et inobedientiam respectu rei, ad quam homo astringitur, nullo modo melius restituitur quam per humiliationem et obedientiam ad eam rem, ad quam nullatenus tenebatur. Quoniam ergo Christus Iesus in quantum Deus aequalis erat Patri in forma Dei; in quantum homo innocens nullatenus erat debitor mortis: dum semetipsum exinanivit et factus est obediens usque ad mortem , exsolvit Deo quae non rapuit per obsequium satisfactionis perfectae, et obtulit sacrificium suavitatis summae pro perlecta Dei placatione.
Postremo, quia reparare debuit, salvo ordine regiminis universi, ideo per remedium convenientissimum reparavit. Convenientissimum autem est, ut contraria contrariis curentur . Quia ergo homo, volens esse sapiens ut Deos, peccavit, in ligno vetito volens delectari, ita quod inclinatus est ad libidinem, erectus in praesumtionem; ac per hoc totum genus humanum infectum est et perdidit immortalitatem et incurrit debitam mortem: hinc est, quod ad hoc, quod homo repararetur convenienti remedio, Deus factus homo voluit humiliari et in ligno pali: et contra universalem infectionem pati passione generalissima, contra libidinem passione acerbissima, contra praesumtionem passione ignominiosissima, contra mortem debitam et invitam pati voluit mortem non meritam , sed voluntariam.
Quia ergo generalitas corruptionis in nobis infecerat non solum corpus et animam, sed etiam omnem corporis partem et omnem animat. potentiam ; hinc est, quod Christus passus est in omni corporis parte et in omni potentia animae et in superiori portione rationis, quae summe in Deo delectabatur ut ratio et propter unionem sui ad superius, et summe patiebatur ut natura et propter coniunctionem ad inferius, quia Christus erat viator et comprehensor simul.
Rursus, quia libido vehementer infecerat in nobis animam et carnem et quantum ad carnalia et quantum ad spiritualia peccata ; hinc est, quod Christus et acerbissima passione passus est in carne et amarissima compassus est in anima. Et quia in carne erat maxima aequalitas complexionis et perfecta vivacitas sensuum, in anima vero summa caritas ad Deum et summa pietas ad proximum: hinc est, quod uterque dolor fuit intensissimus.
Amplius, quia tumor superbiae aliquando consurgit interius ex praesumtione, aliquando exterius ex ostentatione et aliena laude: ideo ad remediandum omnem superbiam Christus passus est utramque genus ignominiae et in se patiente et in comitatu, quem habuit in passione.
Postremo, quia haec omnia non attingebant divinam naturam impassibilem, sed solum humanam: hinc est, quod in morte Christi sic facta est divisio animae a carne, ut tamen salva esset unitas personae et unio tam carnis quam animae cum Deitate.
Et quia unio animae cum corpore facit hominem et facit vivum: hinc est, quod Christus non fuit homo in illo triduo, licet anima et caro essent unitae cum Verbo . Unde quia mors in humana natura non potuit mortem inducere in personam, quae semper fuit viva; ideo mortua est mors in vita, et per Christi mortem absorpta est mors in victoria , et princeps mortis devictus, ac per hoc homo a morte et causa mortis per meritum mortis Christi tanquam per medium efficacissimum liberatus.