IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum variatio medii sit sufficiens causa non existentiae in fallacia Accidentis
Videtur quod non. Nam posita causa, de necessitate ponitur effectus ; sed medio variato, non est necesse fieri accidens ; ergo, etc. Probatio assumpti per syllogismos utiles : nam majore existente de necessario, et minore de contingenti, sequitur conclusio de contingenti. Nam sequitur, Omnis homo de necessitate est animal: contingit ad utrumlibet album esse hominem ;ergo contingit album esse animal. Et similiter sequitur, Omnis homo de necessitate est animal ;album est homo ;ergo album est animal, et tamen medium hic, ut homo, diversa ratione comparatur majori, et minori, quia majori comparatur sub modo necessitatis ; minori autem per notam contingentiae, vel per verbum de inesse.
Item, medium respectu majoris habet rationem partis, respectu minoris habet rationem totius. Et ideo diversae sunt rationes variantes medium non ergo causat accidens variatio medii.
Ad oppositum, medium variatum est duo media, vel habet rationem duorum mediorum ; sed duo media non uniunt extrema ; ergo, etc.
Ad quaestionem dicendum, quod cum accidens, quantum ad sui non existentiam, sit immediate obliquitas Syllogismi (nam Aristotelis 1. hujus, cap. 4. dicit, quod peccat definito Syllogismo.) Ad hoc ut videamus naturam accidentis, primo oportet videre quid requiritur ad Syllogismum.
Circa quod, intelligendum, quod tota necessitas Syllogismi consistit in hoc, quod medium unum sub uniformi ratione acceptum per respectum ad extrema, ipsa extrema conjungit: si ergo ipsa extrema conjungantur inter se, per respectum ad medium, secundum variam rationem accepta, in alio processu erit accidens. Patet hoc in exemplis Philosophi. Dicit enim 2. hujus, cap. 7. quod in isto paralogismo est accidens : Tu cognoscis omne bonum ;quod volo interrogare a te est bonum ;ergo quod volo interrogare cognoscitur a te. Nam bonum sub alia ratione comparatur ad hoc, quod est cognosci a ie,et ad interrogare. Nam tu cognoscis bonum, in eo quod bonum, cui accidit, quod cadat sub interrogare, in quantum a te cognoscitur. Et ideo dicit Aristoteles 2. Elench. cap. 7. quod solum in his, quae secundum substantiam sunt indifferentia, et quae unum sunt, omnia videntur esse eadem, intelligens per indifferentiam secundum substantiam identitatem propriae rationis alicujus, ut ad duo comparatur. Unde sive medium respectu extremorum accipitur sub varia ratione, sive extremum alterum respectu medii, et alterius extremi, in tali processu erit fallacia Accidentis.
Verumtamen intelligendum est, quod quantumcumque medium fuerit variatum, in ipso tamen erit aliqua identitas partialis, respectu extremorum : aliter enim ibi deficeret apparentia. Si ergo extremum ibi concludatur de extremo, secundum illam identitatem partialem, erit syllogismus bonus. Unde in quolibet paralogismo accidentis potest sequi aliqua conclusio. Nam bene sequitur, Coriscus cognoscitur a te : Coriscus est veniens ;ergo illud quod est veniens, cognoscitur a te,
Unde ad quaestionem dicendum, quod quandocumque medius terminus, vel quilibet alius terminus comparatur uni extremo secundum unam rationem, et alteri secundum aliam, ita quod illae rationes non includant se invicem, in tali illatione necessario erit accidens. Si autem includant se, bonus erit syllogismus.
Ad primam rationem dicendum, quod minor est falsa. Ad probationem, cum dicitur : majore existente de necessario, et minori de contingenti, etc. Dico, quod in tali processu, medium est sufficienter idem extremis, respectu conclusionis de inesse, et de contingenti, quia ibi homo uniformiter accipitur in majori, et minori respectu talis conclusionis,
Ad aliud, cum dicitur, quod medium in majori habet rationem partis, etc. dico quod diversitas rationum non causat accidens, quando illae rationes includunt se, unde cum identitate medii stat diversitas talium rationum: si enim medium in utraque propositione acciperetur sub ratione partis, vel totius,non haberet vere rationem medii. Unde ibi est fallacia secundum quid, et simpliciter ; ac si sic argueretur : Medium stricte sumitur in majori, et ampliatur in minori ; ergo variatur, etc.