In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
An possibile sit in Sacramento esse virtutem supernaturalem ?
Alens. 4. p. q. 5. in 3. a. 5. D. Thom. hic q. i. art. 4. q. 1. et q. 6. de potent. art. 4. et 3. p. q. 62. a. 4. Palud. hic q. 1. Hervaeus q. 1. Ferrar. 3, contra c. 56. Suar. 3. p. in art. 4. q. 62. Pesantius ibi, qui ponunt virtutem aliquam supernaturalem in Sacramento, sed varie explicant. de quo citati q. praeced. Vide Scot. 9. Met. q. 11.
Quod sic, per Augustinum auctoritate supradicta : Quoe est ista virtus aquoe, etc.
Item medicina continet formaliter virtutem aliquam activam, respectu sanitatis: Sacramentum est medicina animae et quidem perfecta ; ergo, etc.
Item, nova relatio non advenit alicui sine novo fundamento, patet, quia 5. Physic. et 7. Non motus, neque mutatio ad relationem, nisi quia ad absolutum. Nunc autem illud, quod ponitur signum sensibile in
Sacramento, habet relationem novam: ergo in illo est aliqua forma absoluta nova, illam dico supernaturalem virtutem novam.
Ad oppositum, si ponatur talis virtus, non potest poni pertinere ad aliquod genus entis; omnis autem forma absoluta pertinet ad aliquod genus entis: ergo. Probatio primae, quia discurrendo per omnia Genera, non posset pertinere nisi ad genus Qualitatis ; sed nec ad illud, patet, discurrendo per omnes species ejus; non enim est habitus vel dispositio, nec naturalis potentia vel impotentia, nec passio vel passibilis qualitas, nec forma, vel figura; ergo, etc.
Praeterea, ad idem Sacramentum quandoque concurrunt diversa sensibilia, ut infra patebit in multis Sacramentis novae legis: sed idem accidens reale absolutum non potest esse in diversis subjectis; ergo non potest esse aliqua una virtus, quae sic sit forma absoluta realis in tali Sacramento ; unius autem Sacramenti est una virtus, etc.
Item, omne accidens reale supernaturale est simpliciter perfectius quocumque accidente naturali. Probatur, quia in illud non potest causa naturalis, in istud potest ; et ista impotentia, non videtur esse nisi propter eminentiam effectus. Si ergo in Sacramentis esset aliqua virtus supernaturalis, illa esset simpliciter nobilior omni qualitate naturali: ergo in verbis Sacramentalibus alicujus Sacramenti esset aliquod accidens absolutum, simpliciter perfectius omni perfectione intellectualis creaturae, quod est inconveniens.