REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Vera sententia, Angelum cognoscere su per suam essentiam, ut per causam partialcm, intellectu simul active concurrente, de quo in Oxon. I. dist. quaest. 7. num. 20. Ratio est, quia sua essentia est actu intelligibilis et proportionata suo intellectui. De his vide plura ibidem quaest. 6. 7. et 9. et hic num. 8.
Ideo dico ad quaestionem, quod Angelus cognoscit se per suam essentiam. Et primo declaro quid intelligo per rationem intelligendi, intellectivi et intelligibilis, et dico quod illud quod praecedit actum secundum, tanquam actus primus ex parte intellectus, est ratio intelligendi intellectivi. Ratio intelligendi ex parte objecti intelligibilis, est ultima dispositio ex parte intelligibilis disponens ut intellectio sequatur, necessario enim ad intellectionem concurrunt intelligens et intelligibile.
Secundo, praemitto quod duplex est intellectio, una scientifica, quae est abstractiva, et non est semper discursiva, aliter enim non posset esse scientia in nobis, nisi cognitio scientifica esset abstractiva, quia si omnis cognitio scientifica in nobis esset solum rei existentis, ut existens, eadem scientia vel habitus posset esse nunc scientia, jam non, sicut eadem opinio, non est vera, jam falsa, Socrate sedente, vel surgente ; igitur cognitio scientifica est rei, ut abstrahit in cognitione. Alia est cognitio intuitiva, seu visiva, quae est rei in se. Nam quod est perfectionis in inferiori, amota imperfectione, potest competere superiori perfectius, vel modo eminentiori ; sed in sensu percipimus duplicem cognitionem, unam intuitivam, ut visionem exteriorem ; aliam abstractivam, quae est in imagine suo modo ; sic in intellectu cognitionem abstractivam experimur in nobis. Et alia est intuitiva, secundum quam videbimus facie ad faciem, 1. Corinth. 13. sicut nunc videmus in aenigmate. Angelus igitur potest intelligere se per essentiam, quia illud potest esse ratio intelligendi ex parte objecti cogniti, in quo est objectum praesens sufficienter actu, sub ratione actu intelligibilis, quia memoria perfecta potest esse parens. Sed essentia Angeli habet talem rationem intelligendi, quia praesentia ad potentiam non semper requirit objectum esse praesens per informationem, tunc enim Deus non posset cognoscere se ; sed sufficit praesentia vel per illapsum, vel per informationem, vel sicut idem praesens sibi, sic est illa ratio similis rationi priori alterius positionis, quae prius est improbata. Si enim poneretur quod ratio intelligendi objecti esset ratio intelligendi intellectivi, tunc esset simile, ideo non fundo me super hoc, quia non pono essentiam esse principium intelligendi a parte intellectivi, sed a parte intelligibilis tantum, sed concurrit ibi objectum praesentialiter cum intellectivo, et hoc sufficit quando idem est per se intellectivum, et per se intelligibile.
Item, Angelus potest habere aliam cognitionem sui ex naturalibus suis, sicut anima nostra certa est quod vivit, vel quod est quo totum vivit. Et posset cognoscere se immediate, nisi haberet immediate ordinem ad phantasmata ; igitur Angelus, cum non habeat ordinem immediate ad phantasmata, potest cognoscere se praesentialiter. Sed hoc non potest alia ratione, quam ratione intuendi hanc essentiam, vel saltem non aeque perfecte, quia nulla ratio creata aeque perfecte ducit in cognitionem essentiae supremi Angeli, sicut propria ratio intelligendi suae essentiae.
Item, si aliquid potest in aliquam operationem diminutam per aliquid quod habet esse diminutum, igitur potest in operationem perfecte, per idem si haberet esse perfectum. Sed habens esse intelligibile in specie, habet ibi esse intelligibile diminutum, et sic potest diminute cognosci, vel intelligi ; igitur quod est de se actu intelligibile, potest complete et perfecte cognosci per illud, in quo, vel secundum quod habet esse intelligibile actu, et complete. Si igitur potest aliquid per speciem diminute intelligi, per essentiam potest perfecte.
Dicunt, ex his sequitur quod non est necesse ponere speciem in intellectu, quia species est diminute in intellectu, et objectum in specie, et est diminute intelligibile, objectum vero per se intelligibile ; igitur nulla est necessitas ponendi speciem.
Dico quod universale intelligibile et intellectum praesupponit universalitatem in aliquo abstracto ; sed in objecto singulari non potest esse illa universalitas praesupposita ; igitur oportet quod sit in aliquo abstracto, et ideo necesse est ponere speciem intelligibilem abstractam a singulari de eo quod debet intelligi in universali. Unde licet cognitio abstractiva sit diminuta respectu intuitivae, et objectum, ut ibi intelligibile, scilicet in specie, sit intelligibile diminute , verumtamen est simpliciter intelligibile in isto genere, et talis cognitio est simpliciter cognitio in isto genere cognitionis.