Quod simul a patre et filio.
Ne autem aliquis dicat aliter esse spiritum sanctum a patre, et aliter a filio, simul ab utroque a praedictis doctoribus esse asseritur. Dicit enim epiphanius in libro de trinitate: deus ex deo patre et filio est spiritus sanctus.