Hic ponit orationem: et primo provocat ad misericordiam ex poenae crudelitate; secundo ex ipsius universalitate, ibi, jacuerunt in terra foris puer et senex; tertio ex evadendi impossibilitate, ibi, vocasti quasi ad diem solemnem. Circa primum duo ponit. Primo attentionem: quem vindemiaveris; quasi dicat: nullum alium praeter me: vel, quis sicut ego? quia ex patribus electus. Supra 1: vindemiavit me dominus in ira furoris sui.
Secundo ponit poenae crudelitatem contra naturalem pietatem: ergo ne comedent mulieres fructum suum? quasi dicat: numquid hoc sustinebis? quod impletum legitur in obsidione Romanorum in josepho et egesippo, et 4 Reg. 5 et 7, in obsidione Samariae. Infra 4: manus mulierum misericordium coxerunt filios suos. Et etiam contra religionis honestatem: si occiditur in sanctuario domini sacerdos et propheta? quasi dicat: numquid sustinebis quod occidatur? Ezech. 9: a sanctuario meo incipite.