CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
Qualiter orbis elongatus est a nocumento et labore sui motus.
Amplius autem ratio ista quae sumitur ex praeostensis in fine octavi Physicorum, et ex. his quae in parte tradidimus in primo libro superiorum tractatuum, prae omnibus testificatur coelum esse ingenerabile et incorruptibile. Ratio autem illa est quae de primo motore et forma coeli, quae nec est corpus, nec virtus in corpore, sicut diximus : ex. illa enim expresse probatur, quod nec generatum est, nec corruptibile est, et quod est elongatum a passionibus omnium qualitatum primarum, et ab omni nocumento, et omni eo quod posset finire esse ipsius, et ejus motum : et ideo cum movetur, non habet laborem et poenam aliquam fatigationis. Hujus autem causa est, quia licet materia ejus conveniat in aliquo cum materia generabilium, tamen in praecipuis differt ab ipsa. Convenit enim cum materia generabilium in hoc quod ipsa est dimensa susceptibilis diaphaneitatis et non diaphaneitatis, et illuminationis et non illuminationis, et raritatis et spissitudinis : sed differt ab ipsa, eo quod ipsa nullo modo est divisibilis secundum formam, et nullo modo in potentia ad formam, et nullo modo subjicibilis contrarietati : et cum omnis materia sit in actu, sicut dicit Aristoteles, per esse formae per quod effi- citur particularis et subjicibilis, sicut et omnis forma per hoc est forma, quod ipsa est intelligibilis per se, et principium intelligendi aliud quod est formatum per ipsam : eo quod sermo diffinitivus qui principium est intellectus accipitur per formam, oportet quod materia coeli hoc modo sit perfecta per formam, cum ipsa videatur et sentiatur esse cum hic et nunc sicut caetera particularia : sed in modo participandi formam plurimum differt a materia generabilium, sicut superius diximus, sicut et differt in participatione dimensionum : eo quod suae dimensiones nunquam mutantur, cum non habeat eas propter formam substantialem quae mensuratur in ipsa, sed post formam propter motum : et ideo actu distinctae et determinatae manent dimensiones ejus : dimensiones autem generabilium et corruptibilium semper sunt propter formam substantialem, et ante ipsam, eo quod ipsa est virtus in corpore quod finitae est virtutis, et operatur in subjecto quod exigit debitam quantitatem : et cum foraiae generabilium sint diversae, non possunt dimensiones manere distinctae et determinatae : quia aliter omnium substantiarum generabilium esset eadem quantitas et eadem figura : quod non permittit diversitas et esse virtutum formarum substantialium : oportuit ergo quod materia generabilium esset dimensionum determinatarum mutabilium ad congruentiam omnis formae generabilis, salvata semper corporeitate communi : quia si nullas haberet dimensiones materia generatorum, tunc fieret corpus ex non corpore, quemadmodum alibi est determinatum . Cum autem actus sit prior potentia, et causa ipsius, sicut probari habet in prima philosophia, ''sequitur ex hoc quod quantitas et figura coeli causa sit et prior secundum naturam omnis quantitatis et figurae generatorum et corruptorum. Similiter autem diaphaneitatis dispositio non est propria aeris,
vel aquae, vel ignis : sed haec elementa habent eam ex convenientia communi cum coelo, sicut etiam dixit Aristoteles in secundo de Anima : sed participatio ipsius in coelo et in materia est valde diversa et aequivoca: quia in elementis videmus expresse, quod calidum dissolvens facit eam, vel ad minus frigus non totum exprimens humidum mobile, cujus una pars fluit ab alia, cum male sit terminabile in seipso, sicut causatur diaphaneitas sive perspicuitas in aqua. Si enim in aqua staret una pars super aliam, non esset aqua perspicua : cujus signum est, quod in profundis . aquis aspicienti videtur aqua nigrior, eo quod ibi multae partes stant super se invicem. In coelo autem diaphaneitas non causatur ex aliquo solventes partes, vel ex hoc quod una pars fluit ab alia : sed potius ex ipsa natura spiritualitatis corporis hujus, quod sicut diximus, determinatur forma separata, cujus subjectum est indivisibile et simplex per naturam: et cum advenit ei quantitas, non potest afferre ei proprietates ignobiles : et ideo remanet tenue et perspicuum : et ubi non est tenue et perspicuum, sicut in stellis, hoc contingit in illo quod confortetur motus ejus quod movet forma corporali materiam activorum et passivorum : eo quod stella in orbe est amplioris efficaciae quam caeterae partes orbis : et cum moveat per quantitatem et lumen suum, oportet quod ibi confortetur actus sui instrumenti, et per illud inspissatur ibi sicut patet : quia nisi essent non diaphanae stellae, una non eclipsaret aliam . Hoc totum expressius videtur in luna quam in aliqua aliarum : sed nos de hoc inferius tractabimus in loco ubi de stellis orbis faciemus inquisitionem. Eodem autem modo dicimus de illuminatione : quia lumen non est proprietas ignis, sed potius accidit igni, sicut dicit Alexander Peripateticus, cum commiscetur corpori diaphano spissato per aliquam causam : et ideo lumen etiam est forma communis et coelo et quibusdam corporibus non simplicibus : et ideo lumen etiam in quibusdam partibus invenitur, et in quibusdam non : extra stellas enim non lucet orbis, sed lucet in stellis, et in stellis lucet ex participatione lucis solis : et causa lucis in stellis est spissitudo earum: et lumen quidem in aliquibus recipitur secundum profundum ipsarum, et in quibusdam diffunditur in superficie, et in quibusdam recipitur in profundum, et efficiuntur luminaria sicut stellae lucentes et candelae. In quibus autem diffunditur in superficie, efficiuntur candidae et quasi lacteae, sicut est via quae lactea vocatur, quae galaxia dicitur, eo quod ibi spissior est orbis per multitudinem stellarum parvarum : et sic iterum patet, quod aliter orbis participat lumen quam inferiora corpora. Et similiter est de raro et spisso, quod habet non ex qualitatibus activis vel passivis facientibus constare vel distare partes materiae., sed potius omnia ista sunt consequentia formas separatas quae motum coeli explicant per lumen et perducunt ad effectum : et ideo necesse est coelum esse spissius et minus spissum, ut diversetur suum instrumcntum quod est lumen : et ita per consequens diversimode moveat materiam ad diversas formas generatorum et corruptorum : haec autem infra latius exequamur. Sed haec dicta sunt secundum sententiam Avicennae et Averrois et aliorum Philosophorum, ut sciatur per tales formas orbis non subjici alicui passioni vel alterationi. Et cum motor coeli non moveatur motu quo movet per se, neque per accidens, non potest lassari ex se per motum suum. Adhuc autem cum motor ipse non sit contrarius motui mobilis ejus quod movetur, non potest acquirere lassitudinem ab eo quod
motor ipse est, sicut probatum est in praecedenti libro, et in octavo Physicorum : nullo igitur modo subjicitur labori et poenae lassitudinis ex hoc quod continuo movet. Non enim habet alium motum nisi istum, et illo est ei naturalis per modum quem determinamus in praecedenti libro : et non indiget virtute aliqua quae sit affixa mobili vel alicui parti ejus quod movetur, quae prohibeat corpus ipsum moveri naturaliter et convertat ipsum in motum quem voluerit, sicut est virtus affixa pedi, cujus descendere est per hoc quod est gravis : et virtus gressibilis movens ipsum in ambulatione retinet ipsum ne descendat, et convertit ipsum in motum voluntarium procedendo ad locum quem voluerit : omne enim quod tali indiget virtute, absque dubio habet laborem et poenam in movendo : quanto autem aliquis taliter moventium pius subjicitur poenae et labori in movendo, tanto est ignobilius : et quanto minus subjicitur poenae et labori in movendo, tanto est nobilius : et quod nullo modo possibile est subjici poenae et labori in movendo, nobilissimum est in fine nobilitatis inter omnia moventia.