De reductione fallaciae accidentis in ignorantiam elenchi.
Paralogismi autem qui sunt secundum consequens, per hoc reducuntur in ignorantiam elenchi, qui sunt partes accidentis, non quidem verae partes subjectivae vel integrales, sed sunt partes quasi subjectivae in hoc quod aliquam habent similitudinem cum partibus subjectivis : posita enim parte ponitur totum, et non e converso, toto posito ponitur pars: ita est in antecedente et consequente, quod ubicumque consequens est, ibi est antecedens : et non convertitur, quod ubicumque sit antecedens, ibi sit consequens. Nam consequens accidit semper, hoc est, ubicumque est consequens, ibi est antecedens : sed non convertitur, quod si antecedens sit, consequent semper sit: et haec quidem videtur esse intentio Aristotelis. Aliter autem dixerunt
quidam antiquiores quod, sicut dictum est supra in generatione paralogismorum consequentis, uno modo antecedens accidit consequenti, et alio modo e converso consequens accidit antecedenti : tertio modo unum convertibilium accidit reliquo : propter quod accidens commune est ei quod antecedit, et ei quod sequitur et ei quod convertitur : et ideo necesse est consequens sive id quod sequitur, partem esse accidentis: cum accidens commune sit ad haec tria. Et quod haec sit intentio Aristotelis quando dicit consequens esse partem antecedentis, patet ex hoc quod unus locus sophisticus non potest esse pars alterius quantum ad habitudinem inferendi : quia si hoc modo esset pars alterius quantum ad habitudinem inferendi, et non faceret numerum cum ipso, idem sequeretur si esset pars integralis ejus : unde oportet quod consequens sit accidentis a parte termino- rum in quibus habent fieri accidens et consequens, et non a parte ipsarum habitudinum : sicut locus a specie non est pars loci a genere : quamvis ea quorum sunt istae habitudines, sic se habeant, quod unum est pars alterius subjectiva : et hoc consequens est pars subjectiva alterius. Et sic consequens est pars accidentis a parte terminorum, in quibus fiunt accidens et consequens, et non a parte habitudinum ipsarum quae sunt consequentis ad inferendum. Habitudinum autem dico sophisticarum: omne enim consequens accidit, sed non convertitur : eodem enim modo verum est quod antecedens accidit, ut quod consequens accidit, et quod convertibile accidit, ut in praehabitis in generatione paralogismorum accidentis dictum est. Sic ergo patet qualiter consequens est, quasi subjectiva pars accidentis.
Ne autem aliquis credat propter hoc quod consequens est pars antecedentis, quod non faciat numerum cum eo instituendo locum sophisticum specialem, ideo assignanda est differentia dicendo, quod differt ab accidente consequens : quia accidens quidem est in uno solo sumere, consequens autem semper in pluribus. Et hoc est dictum Aristotelis quod tripliciter exponitur, et semper bene et satis convenienter. Uno quidem modo, quod accidens semper est in una consequentia : quoniam accidens est subjecti, et accidens consequens ad subjectum, et accidens relatum ad utrumque, ut in ante habitis de accidente determinatum est. Consequens autem est in duabus vel pluribus consequentiis, sive a positione consequentis, sive a destructione antecedentis procedatur. Alio autem modo quia accidens est in uno solo medio, quod extranee et accidentaliter se habet ad extrema: consequens autem in pluribus : quia illatio consequentis est semper ab eo quod est in pluribus : et ideo non de necessitate ponit et infert consequens. Alii autem exponendo dicunt, quod accidens est in uno, hoc est, in terminis converti-
bilibus qui sunt unum in subjecto. Cujus exemplum est, ut si idem (hoc est, convertibilia secundum subjectum) ponantur esse rubeum humidum et mel, sic quod omne rubeum humidum sit mel : sicut e converso, omne mel est rubeum humidum. Et si idem in subjecto per convertibilitatem ponantur esse albus et cygnus, ita quod omne album sit cygnus : sicut e converso, omnis cygnus est albus. Adhuc enim incidit in talibus fallacia accidentis sic : idem est mel et rubeum : tu cognoscis rubeum: ergo tu cognoscis mel. Vel sic: idem est album et cygnus : tu cognoscis album : ergo tu cognoscis cygnum. Et cum dicitur, quod consequens semper in pluribus est (hoc est, in terminis non convertibilibus) quia a non convertibili, sed ab eo quod est in pluribus, accipit inferentiam consequens : nam in consequente quae uni et eidem sunt eadem, illa probamus per paralogismum consequentis sibi invicem esse eadem. Ex tali enim et propter talem apparentiam et defectum fit secundum consequens apparens elenchus. In consequentis enim allacia medium est in plus utroque terminorum : quia quando aliquid est idem alteri, illud alterum sequitur ad ipsum : et si duo quae non sunt sibiinvicem eadem esse dicantur in tertio, sicut homo et asinus in animali, illud tertium erit consequens ad utrumque illorum : et si tertium illud fuit medium ad inferendum unum istorum de alio, tunc erit medium inferens in plus et illatum in minus : et ita semper erit fallacia consequentis : ut homo est animal : et asinus est animal : ergo homo est asinus. Et est a positione consequentis : eo quod medium in fallacia consequentis semper erit consequens non convertibile. Non enim generaliter verum est, quod quaecumque uni et eidem sunt eadem, quod ipsa sunt eadem : sive quae in uno et eodem sunt eadem, quod ipsa sunt eadem : non enim generaliter hoc verum est, si sint eadem in uno secundum accidens, et non ita, quod unum participet illud per alterum et aliud per se. Hoc patet, quia nix et cygnus sunt in alio idem, ita quod utrumque per accidens et non unum per aliud respicit albi praedicationem: et tamen nix et cygnus non sunt idem: sed homo et animal sunt in substantia idem, et unum est per aliud et non per accidens : et ideo homo est animal. Et sic formatur paralogismus : nix est alba : cygnus est albus : ergo nix est cygnus.
Aut rursum in alio exemplo, sicut in Melissi ratione, ipse Melissus haec duo idem esse accepit, scilicet quod factum est et principium habet, in eo quod est terminatum sive finitum esse. Et formatur sic paralogismus : quod factum est, terminatum est : quod habet principium, terminatur sive finitum est: ergo omne factum habet principium. Idem enim sequitur factum, existens idem cum eo quod habet principium, propter id quod idem esse ponuntur in eo quod est esse terminatum sive finitum : et sic fit paralogismus consequentis ex affirmativis in secunda figura. Non solum autem fit hoc modo paralogismus consequentis, sed etiam quando convertitur consequentia quae. conversionem non habet, sicut patet in hoc paralogismo : quae aequalia sunt, eamdem magnitudinem accipiunt: ergo quae eamdem magnitudinem accipiunt, aequalia sunt. Duo et tria eamdem magnitudinem accipiunt, si utrique duo addantur. Ergo duo cum duobus et tria cum duobus sunt aequalia, quod falsum est : quia duo cum duobus sunt quatuor, et tria cum duobus sunt quinque. Melissus enim sumit quia quod factum est, habet principium, quod etiam e converso sit, quod omne quod principium habet, sit factum. Melissus enim in hac ratione probat sive probare videtur id quod principium habet, factum esse, et quod factum est, principium habere, in eo quod sunt idem vel eadem in hoc quod est terminatum sive finitum esse : et ab illo sumit inferentiam, quod sint eadem ex affirmativis in secunda figura.
Similiter ergo arguit, ac si sic arguat
in his : si aliqua aequalia facta sunt, quod non sequitur : quia eamdem magnitudinem accipiunt: ergo quae unam sumunt magnitudinem, aequalia facta sunt, quod non sequitur. Quare patet quod sumit consequens et arguit a positione consequentis. Sic ergo patet qualiter consequens est pars accidentis : et quoniam accidentis fallacia in ignorantiam elenchi reducta est, manifestum est quoniam et iste paralogismus qui secundum consequens est, reductus est in ignorantiam elenchi ut pars ejus : et isto communis modus est cum accidente reductionis consequentis in ignorantiam elenchi. Reductio tamen paralogismi consequentis etiam aliter speciali modo perspicienda est : et quia specialiter ignorat elenchum secundum illud diffinitivum in elenchi diffinitione positum, quod est quod syllogismus est oratio in qua quibusdam positis ailud accidit ex necessitate : contra hoc enim peccat paralogismus consequentis : quia non habet debitam terminorum positionem : eo quod consequens ponit pro antecedente, et e converso : cum tamen consequens non necessario ponat antecedens, quamvis antecedens ponat consequens. Haec est sententia Aristotelis de reductione consequentis in ignorantiam elenchi a nobis secundum duos Commentatores fideliter exposita : et sunt in ea adhuc dubitationes plurimae.