PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis : praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus. "
Ecce secunda pars cantici divisa contra praecedens totum, ubi apostrophat convertendo sermonem ad puerum. Cum enim beneficia communiter mundo impensa recitaret, et gratias ageret: subito ne de propriis in filio receptis per ingratitudinem tacere videretur, convertit sermonem ad puerum. Nec puerum alloquitur tamquam non intelligentem. Eodem enim spiritu quo in +++utero matris sensit sermonem Beatae Virginis, sentit et sermonem prophetantis patris.
Dicit autem duo in parte ista : in quorum primo mentionem facit de dono et ministerio et officio pueri : in secundo autem de omnium bonorum auctore misericordia Domini, referens in eam quidquid boni est in puero.
In horum primo tangit tria : donum videlicet pueri, officium, et officii finem et doni.
De dono quidem dicit sic : " Et tu, " qui per discretionem et significantiam singulariter, " puer " es a puritate dictus: quia purior aliis. I ad Corinth. XIV, 20 : Malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote. I Petr. II, 2 : Sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite.
" Tu " ergo, singulariter sic " puer " existens : adhuc puer existens
" Propheta. "
Jerem. I, 5 : Antequam exires de vulva sanctificavi te, et Prophetam in Gentibus dedi te. Cum enim propheta dicatur, quia fatetur circa ea quae procul sunt super nostram cognitionem, iste plus quam Propheta est, qui antequam nasceretur, ea quae humanam vincunt cognitionem effatus est per Spiritum sanctum. Fatur enim Propheta in praeteritum quae procul sunt : sicut Moyses facturam mundi cognovit, et lucide descripsit Fatur in procul quae praesentia sunt: sicut Eliseus, IV Reg. v, 26, dixit: Nonne cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui ? Fatur procul in futurum : sicut, Isa. 1,1: Visio Isaiae, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem. ''Haec omnia fecit Joannes in ventris obstruso positus cubili: in praeterito Deum concepisse cognovit Beatam Virginem, cujus vocem implente Deo sensit per aures matris: in praesenti futurum suum officium praesignans in gestu gaudiorum et exsultationum.
Sic ergo congrue dicitur, " Tu, puer, propheta. "
" Altissimi vocaberis : "
Quia ejus quem formandum. praevenit obumbrando virtus Altissimi, et ejus qui accepit donum altissimum, hoc est, gratiam secundum esse facientem Filium Dei, et qui Spiritum habuit non ad mensuram : et ideo, Luc. ii, 14, Angeli canunt gloriam in altissimis Deo. Altissimum enim posuit iste puer refugium suum, sic existens " Propheta Altissimi. " Et ideo non additur comparatione quorum sit altissimus, quia simpliciter est Altissimus, Altissimi virtute perfectus, et Spiritu immenso ditatus, et in Altissimis Dei glorificatus. Joan. I, 14: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
" Vocaberis, " ore omnium celebratus: quia tantum bonum commune, ore omnium celebrari debuit. Aliter enim officium suum inutile foret. Isa. xlix, 1 Audite, insulae, et attendite, populi de longe. Vicini autem et cognati, et habitantes super montana Judaeae, audiverunt et attenderunt haec de prope. Et sic ore omnium prope et longe positorum " Propheta Altissimi vocaberis. " Et hoc est donum pueri.