Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
Quod sumendus sit hic cibus in deliciis aeternae fruitionis.
Sumendus est etiam cibus iste in delectatione et deliciis aeternae et beatae fruitionis : quia, sicut in ante habitis diximus, Dionysius dicit, quod divinae Eucharistiae assumptio beatam Jesu in beatitudine signat perfruitionem. Et ideo sicut in sacramento matrimonii individuam vitae consuetudinem retinens conjunctio, individuam signat conjunctionem spiritus creati cum increato , ita haec Christi corporis sumptio signat beatam Jesu perfruitionem in caelo, et secundum corpus quo eo fruemur in sensu, et secundum animam qua eo perfruemur in anima, et secundum deitatem qua beata secundum intellectum perficietur perfruitio : et ideo quantum ad hanc considerationem in jucunditate spiritus et deliciis sumitur ille cibus. Psal. XLI, 5 : In voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. Haec enim erit caena nuptiarum Agni. Apocal.XIX, 9 : Beati qui ad coenam nuptiarum .Agni vocati sunt. Ibi enim Agni corpore non subjacentes passionibus perfruentur, sed jam incorporabuntur ei, quia, sicut dicitur, ad Roman. VI, 9 : Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra nondominabitur : perfruetur enim anima illa, quae numquam tristabitur usque ad mortem, sed jam gaudium et laetitiam obtinuit, et fugit ab ea dolor et gemitus, sicut dicitur, lsa. xxxv, 10 : Gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus. Sic enim in tali consideratione, et in deliciis paradisi Dei nostri sumitur corpus Domini. Ibi enim cum Patre aeterno nos honorante per suum consensum ad mensam sedemus. Ibi Filius praecinctus decore etlumine se nobis ministrat. Ibi Spiritus sanctus omnem suam dulcedinem infundit in epulum. Ibi Angeli reficiuntur. Ibi in symphonia et tripudio et musicis concrepat David cum omni coetu sanctorum.
Tunc Dominus, ut dicit, Luc. XII, 37, praecinget se, et faciei illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Ibi fidelis anima a sponso laudatur in deliciis, Cantic. VII, 6 et 7: Quam pulchra es, et quam decora, charissima, in deliciis ! Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris. Quia pulchra es virtute, pulcherrima quodam gloriae splendore, charissima charitate, palmae assimilata spe victoriae, ubera duo intellectus et
affectus tam ubertim fundentia vinum caelestis gaudii et aeternae jucunditatis. Joan.XII, 26 : Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus, procul dubio per talem suae mensae consessionem seu consessum. 0 quanto affectu tunc Deo dicent illud Psalmi lxiv, 10 : Parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio ejus. Quam praeparationem non valuit iacere nisi majestas ubertatis Dei, nec scivit nisi summa sapientia Filii, nec condire potuit nisi bonitas et dulcedo Spiritus sancti.
Ibi scitur quid dignitatis Christus contulit suis, quando dixit, Luc. xxii, 29 et 30 : Ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum, ut edatis et bibatis super mensam in regno meo.
Ibi gustatur quam verum sit quod dicitur, Luc. XIV, 15 : Beatus qui manducabit panem in regno Dei, cujus dulcedo jam in ista consideratione immiscet se in gustum sacramenti. Unde et Angeli mirantes istas felicis animae delicias dicunt, Cantic. VIII, 5 : Quae est ista quaeascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? Ascendens enim anima per considerationem sacramenti de deserto hujus mundi in quemdam gustum felicitatis aeternae, quo sicut hic in sacramentali, ita gustatur ibi dulcedo deitatis in rei veritate, mirabilibus perfruitur deliciis, ita quod suis destituta prae teneritudine, cum Joanne Apostolo invitatur recumbens tota super pectus dilecti, inde sugens et delicias veritatis hujus sacramenti et delicias dulcedinis divinae quae in ipso sacramento in caena Domini degustantur . Ibi enim sancta anima inebriatur ab ubertate domus Dei, sicut dicit Psalmista, Psal. xxxv, 9 : et torrente violentissimi fluxus voluptatis divinae potatur adsu mmam delectationem. Ibi enim ad mensam sedentes experiuntur quod dicit David in Psalmo xv, 11 : Adimplebis me laetitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua usque in finem, ad quam nos perducat qui Que vivit et regnat. Amen.