MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Ad hoc dicimus respondendo, quod r Dominus in omnibus factis suis principalibus, quae in mundo gessit, quare in mundum venerit, ostendit: inter homines peccatores natus fuit, ante bovem et asinum jacuit, inter peccatores conversatus fuit et cum ipsis comedit, inter latrones crucifixus fuit, peccatrici resurgens primo apparuit, in omnibus operibus suis ostendens, quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere . ''Non ergo in mari qui locus est piscium, nec in aere qui locus est avium, nec in campo qui est locus animalium agrestium, sed in civitate quae est proprius locus hominum, concipi debuit, qui propter nos et nostram salutem descendit de caelo.