CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De solutione dubiorum quae sunt circa istam generationem uniformem in contingenti.
Est autem dubium in hac uniformi generatione syllogismorum de contingenti hic determinato, qualiter sumendi sunt termini in majori propositione, et quali- ter in minori ? et hoc est quaerere pro quo supponat B quod est medium, et pro quo
, supponat a quod est major extremitas, et pro quo supponat c quod est minor extremitas? omnis enim terminus aut est substantialis, aut accidentalis. Dico autem terminum substantialem, qui substantiam significat: accidentalem autem, qui significat accidens concretive sive denominative. Cum enim major propositio constet ex duobus terminis, subjecto scilicet quod est medium, et praedicato quod est major extremitas in prima figura : aut isti termini ex quibus constat major propositio, sunt ambo substantiales, aut ambo accidentales, aut unus substantialis et alter accidentalis. Si sunt ambo substantiales, videtur esse non posse : quia propositio talis non est de contingenti, sed vel de necessario vel de impossibili. De necessario si medium accipiatur sub majori sic, omnem hominem contingit esse animal : non enim contingit, sed necessarium est hominem esse animal. De impossibili si disparati sumantur termini, sicut contingit hominem esse asinum : haec enim de impossibili est, et non de contingenti. Si autem debeat sumi in duobus accidentalibus : tunc sic accipitur, omne grammaticum contingit esse album, et videtur esse falsum : quia tunc sic syllogizabitur, omne grammaticum contingit esse album : sed omne nigrum contingit esse grammaticum : ergo omne nigrum contingit esse album :
quod falsum esse videtur. Si autem est ex uno substantiali et altero accidentali : aut ergo subjectum est substantiale et praedicatum accidentale, aut e converso subjectum est accidentale et praedicatum substantiale. Si subjectum debeat esse substantiale et praedicatum accidentale, tunc talis erit, omnem hominem contingit esse album, et hoc non videtur : quia si assumatur sic, omne nigrum contingit esse hominem, sequitur quod omne nigrum contingit esse album : quod falsum esse videtur. Si autem secundo modo debeant accipi termini: tunc sic accipientur, contingit omne album esse animal : et tunc assumatur minor sic, omnem hominem contingit esse album : sequitur quod contingit omnem hominem esse animal : vel sic, omne album contingit esse hominem : omnem asinum contingit esse album : ergo omnem asinum contingit esse hominem : quod falsum est, cum una istarum sit de necessario et altera de impossibili : contingens autem de quo hic loquimur, est quod nec necessarium est, nec impossibile.
Ad solutionem ergo hujus quaestionis generaliter sciendum est, quod in uniformi generatione syllogismorum de contingenti debet sumi subjectum, non quod est, sed quod contingit, sicut etiam in praehabitis dictum est : cum dicitur, omne B contingit esse a, debet sumi non quod est B, sed quod contingit esse b confingit esse a. Ex quo sequitur, quod quandocumque in uniformi generatione de contingenti subjectum majoris propositionis est terminus accidentalis, et praedicatum est terminus substantialis , tunc propositio est falsa : quia tunc est sensus, omne quod contingit esse b contingit esse a, hoc enim falsum est, si in terminis ponatur sic, omne album contingit esse animal,hoc est,omne quod contingit esse album, contingit essse animal : haec enim falsa est: quia etsi ponatur quod omne quod est album sit animal, tamen multa contingit esse alba, sicut lignum, et lapidem, et vestem, quorum nullum contingit esse animal. In ista ergo generatione non debet medium esse terminus accidentalis, cum major extremitas sit terminus substantialis.
Sciendum ergo quod major propositio in hac generatione dupliciter accipi potest, scilicet aut ex utroque termino accidentali, aut ex subjecto substantiali et praedicato accidentali . Ad id autem quod objicitur contra hoc, quando uterque est terminus accidentalis, dicendum quod cum dicit, omne grammaticum contingit esse album, haec est vera: quia sensus est, omne quod contingit esse grammaticum, contingit esse album. Cum autem assumitur minor dicens, omne nigrum contingit esse grammaticum, haec est distinguenda ex eo quod iste terminus, nigrum, potest stare primo pro qualitate, et secundo pro substantia, aut e converso. Si primo modo accipiatur, falsa est. Si autem secundo modo, tunc est vera. Et in eodem sensu in quo minor est vera, est etiam conclusio vera, haec scilicet, omne nigrum contingit esse album : et in eo sensu in quo minor est falsa, est etiam conclusio falsa: quia conclusio distinguenda est sicut minor propositio. Ad id autem quod objicitur contra hoc, quod subjectum sit terminus substantialis, et praedicatum terminus accidentalis, eadem est responsio: quia cum dicitur, contingit omnem hominem esse album : et contingit omne nigrum esse hominem: ergo contingit omne nigrum esse album : distinguenda est conclusio, sicut prius.
Sed adhuc determinandum, utrum sub eadem acceptione contingentis accipienda sit etiam minor universalis affirmativa,
vel non. Hoc enim videtur, quia aliter in syllogismo aequivocantur contingens: et sic argumentatio deficeret, ita quod non valeret processus. Sed ad hoc dicendum, quod minor (propter hoc quod non continet aliam sub se accipiendam in syllogismo ad quam referatur, sicut major continet sub se minorem in prima figura) accipitur indifferenter in utraque acceptione, sive sic, omne quod est c contingit esse a, sive quod contingit esse c contingit esse a, et in quocumque istorum sensuum est vera: et non aequivocabitur propter hoc, sicut non aequivocatur terminus in propositione positus, quae duas causas habet veritatis. Sic igitur dicendum est de acceptione contingentis in uniformi generatione syllogismorum de contengenti.
Sciendum etiam quod cum contingens tripliciter dicatur, scilicet necessarium, et non necessarium, et contingens altum quod pro possibili ponitur, satis determinatum est de contingenti secundum omnes illas intentiones : quia contingene necessarium determinatum est, ubi de necessario est determinatum de contingenti quod ponitur pro non necessario secundum generationem uniformem syllogismorum et mixtam per tres figuras determinatur hic in isto tractatu. Contingens autem pro possibili (sicut in ante habitis dictum est) genus est ad utrumque istorum, et non est nisi in speciebus suis : et ideo etiam de generatione syllogismorum de illo contingenti extra species suas non est determinandum.
Adhuc autem hic notandum est, circa id quod diximus, quod quidam modi in hac syllogizatione de contingenti dicuntur imperfecti quamvis sint primae figurae, quae perfectissima est, et per aliam perfici non potest : non enim sunt imperfecti quantum ad figuram, sed sunt imperfecti quantum ad modum primae figurae : quia minor est negativa : quod in modis primae figurae esse non potest : et ideo conversione indigent in oppositam qualitatem, ut habeant et modum et evidentiam necessitatis.
Adhuc autem sciendum quod in terminis instantiarum quos induximus in conjugationibus particularium syllogismorum, album posuimus pro medio, quod est majoris propositionis subjectum : cum tamen dixerimus quod terminus accidentalis in majori propositione non possit esse subjectum, ita quod terminus substantialis sit praedicatum, nisi propositio major sit falsa. Hoc enim verum est in propositione universali affirmativa, et non est verum in particulari affirmativa : et ideo in particulari terminus accidentalis potest esse subjectum .
Si autem quaeritur quare potest minor de contingenti in prima figura esse negativa, cum in his quae sunt de inesse vel de necessario in prima figura negativa esse non possit ? Sed ad hoc leve est solvere : hoc enim ideo est, quia convertitur affirmativa in negativam, et e converso, et utraque quantum ad aliquid potentiae est in altera : et ideo per utramque in hac figura syllogizari potest. De numero autem et sufficientia coniugationum utilium et inutilium in ante habitis in simili satis dictum est.