IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum hic sit fallacia Accidentis, Coriscus cognoscitur a te : Coriscus est veniens ; ergo, etc.
Videtur quod non. Nam hic est bonus syllogismus, Omnis aedificator aedificat, album est aedificator ; ergo album aedificat. Hic tamen proceditur a re subjecta ad accidens, talis processus ergo non causat accidens.
Item, sequitur : Coriscus cognoscitur a te, Coriscus est veniens ;ergo id quod est veniens, cognoscitur a te, et sequitur, id quod est veniens cognoscitur a te ; ergo veniens cognoscitur a te. Et cum quocumque stat antecedens,et consequens,ergo a primo ad ultimum, sequitur,ergo veniens cognoscitur a te.
Item, paralogismus ille non negatur,nisi quia cognosci attribuitur venienti cum reduplicatione,ut sit sensus :Veniens,inquantum veniens, cognoscitur a te. Sed videtur quod oratio ad hunc intellectum non limitetur, quia oratio non significat se esse veram cum reduplicatione, nec per se.
Ad oppositum est Aristoteles 2. Elench. cap. 7.
Ad quaestionem dicendum, quod hic est fallacia Accidentis : Coriscus cognoscitur a te, etc. nam cognosci prius attribuitur Corisco sub ratione Corisci. Coriscus autem secundum aliam rationem comparatur ad ly veniens, quia secundum quid accidit ei cognosci, propter quod non sequitur, veniens cognoscitur, etc. Ad primum argumentum, cum dicitur, Omnis aedificator, etc. Dico, quod in omni tali illatione est accidens, intelligendo, quod aedificare concludatur de albo, sub propria ratione albi, quia inest ipsi aedificatori, sub ratione propria aedificatoris. Si tamen intelligitur, quod aedificare concludatur de re quae est alba, quia inest aedificatori cui accidit albedo,sic dici potest quod conclusio sequitur. Et sic patet, quod haec conclusio, Id quod est veniens, cognoscitur a te, sequitur ex praemissis.
Ad secundum dicendum, quod bene sequitur ex praemissis, Id quod est veniens cognoscitur a te, sed non sequitur ulterius, Id quod est veniens cognocitur a te, ergo veniens cognoscitur a te.
Ad tertium cum dicitur, quod ille syllogismus non negatur, nisi quia cognosci attribuitur venienti cum reduplicatione, etc. Dico,quod oratio non limitatur ad hunc intellectum : Veniens, inquantum veniens, cognoscitur a te, vel album, inquantum album, aedificat, quia tamen nos non dicimus, quod aliquid, nisi sub propria ratione, vel per suam similitudinem, virtutem cognitivam immutet, ideo nos accipimus hanc propositionem, Veniens cognoscitur a te, sub hoc intellectu, veniens, inquantum veniens, cognoscitur a te.
Contra hoc quod dicebatur, quod illa conclusio, Id quod est veniens cognoscitur a te, sequitur ex illis praemissis, Coriscus cognoscitur a te, Coriscus est veniens, non tamen sequitur illa conclusio, Veniens cognoscitur.a te. Sic enim conclusio uno modo accepta, sequitur ex praemissis, et alio modo non, cum diversae acceptiones sint ex parte nostra: ergo ex parte nostra accidens accipitur. Dico, quod locus Sophisticus ex parte nostra non accipitur, quod enim haec conclusio, vel illa accipiatur, hoc est ex parte nostra. Sed quod conclusio accepta sic sequatur ex praemissis, et alio modo accepta non sequatur, hoc non est ex parte nostra, sed ex parte conclusionis.