IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum naturam humanam uniri Deo hypostatice, non tamen frui, includat contradictionem ?
Alens. 3. p. q. 11 . per tot. et q. 12. m. 1. et 2. D. Thom. 3. p. q. 2. art. 10. Richard. Me art, 1. q. 4. Gabr. d. 1. quaest. 2. art. 3. Henr. quodl. 6. q. 6. Suar. 3. p. tom. 1. disp. 9. s. 2 qui tractant an unio hypastatica sit omnium maxima. Quoad secundum art. an natura irrationalis sit assumptibilis, negant Henr. quodl. 13. q. 1. Carthus. hic q. 2. art. 2. et probabile putant Richard. et Gabr. citati, et Marsil. q. 3. sed communis affirmat, D. Thom. Me quaest. 1. art. 1. Durand. q. 1. Palud. q. 1. Suar. 3. p. tom. 1. d. 14. s. 2. Alens. supr. q. 11 . m. 1. favet parti neganti. et etiam D. Bonavent. Me art. 1. q. 1. de quaesito principali. Cajet. 3. p. q. 24. art. 1. cui fovet Suar. 3. p. tom. 1. d. 50. s 3. et alii putant fruitionem necessario conjungi unioni hypostaticae. Vide Vasq. 3. p. disp. 20.
Circa primum, arguitur quod sic, quia aut illa natura nata est frui, aut non. Primo modo non potest non frui. Probatio, tum quia haec unio major est unione, quae est per habitum gloriae, quia secundum Augustinum 13. de Trinit. cap. 19. In rebus per tempus ortis illa summa gratia, etc. Sed contradictio est naturam unitam per habitum gloriae non frui ; ergo multo magis de ista. Confirmatur per Augustinum 13. de Trinit. cap. 9. ubi arguit per locum a minori, si Filius Dei naturalis factus est filius hominis, igitur magis credibile est, quod filius hominis naturalis sit gratia Filius Dei. Si autem consequentia tenet universaliter a minori, igitur in Christo posito antecedente necessario ponitur consequens, et per consequens, quod necessario fruatur. Tum quia si talis natura non necessario frueretur, posset peccare, et ita Deus diceretur peccare et damnari per consequens. Confirmatur ista probatio per Anselmum 2. Cur Deus homo, cap. 10. Si primus homo erat peccabilis, quia non erat Deus, igitur ex ista unione secundus homo, ex qua erat Deus, erat impeccabilis ; sed non erat impeccabilis, nisi quia beatus: igitur, etc.
Secundum membrum divisionis includit contradictionem, scilicet quod aliqua natura non nata frui possit ei uniri hypostatice tum quia tunc natura non personabilis personaretur ; natura enim quae unitur personae, in unitate suppositi personatur; natura non nata frui, non est personabilis. Tum secundo, quia tunc esset communicatio idiomatum, et sic Deus diceretur esse lapis vel ignis, imo videtur esse perfectior communicatio idiomatum tunc quam modo, cum quaelibet pars lapidis sit lapis, quidquid est Dei est Deus, non ita est de homine ; igitur, etc.
Contra, in triduo immediate uniebatur caro Verbo, et tamen non fruebatur; quidquid autem Verbum potuit conservare sibi unitum immediate, potuit immediate assumere.