QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Prima principia modo moveant sensus ad terminorum apprehensionem, sunt naturaliter nota, ita ut circa ea errari non possit, de quo vide Doctorem 1. d. 3. q. 4. a. 2. num.8. Adde judicium seu compositionem de his esse certam, licet apprehensionem terminorum acciperet intellectus a sensibus errantibus, ut ibi habet Doctor, de quo supra 1.1. q. 4.
Dicendum quod non habet aliquam cognitionem naturalem, secundum naturam suam, neque simplicium, neque complexorum, quia omnis nostra cognitio ortum habet ex sensu. Primo enim movetur sensus ab aliquo simplici, non complexo, et a sensu moto, movetur intellectus, et intelligit simplicia, quod est primus actus intellectus: deinde post apprehensionem simplicium, sequitur alius actus, qui est componere simplicia ad invicem: post illam autem compositionem, habet intellectus ex lumine naturali, quod assentiat illi veritati complexorum, si illud complexum sit principium primum.
Ad Commentatorem dicendum, quod pro tanto dicuntur nobis naturaliter nota sive cognita, quia praescita compositione simplicium terminorum, statim ex lumine naturali, intellectus acquiescit vel adhaeret illi veritati: tamen cognitio terminorum acquiritur ex sensibilibus, et iste intellectus dicitur habitus principiorum, quo adhaeret primis principiis. Ad aliud, cognitio principiorum quantum ad simplicia acquiritur ex sensibilibus. Et ad illud quod assumitur quod non acquiritur per inventionem, nec per doctrinam, dicendum quod illa dividunt acquisitionem scientiae, quae est per prius notum, non intellectus, qui est habitus principiorum. Contra responsionem ad primum : Si homo ex lumine naturali assentit veritati principiorum, tunc omnes homines aequaliter assentirent, quia quod consequitur hominem, vel intellectum nostrum, secundum naturam suam, illud aequaliter reperitur in omnibus habentibus intellectum, quod est contra Commentatorem super 3. Physic. in princip. ubi dicit, quod aliqui propter consuetudinem negaverunt prima principia, et exemplificat de Christianis, qui negant illud principium de nihilo nihil fit. Ad hoc dicendum, quod ratio illa procedit de principiis simpliciter primis, cujusmodi sunt ' Impossibile est idem simul esse et non esse, et omne lotum est majus sua parte, et hujusmodi, circa quae impossibile est errare secundum Philosophum in 4. hujus, t. com. 8. non autem procedit de principiis, quae possunt esse conclusiones respectu principiorum primorum ; talibus enim potest unus homo assentire magis quam alius, inquantum assentire talibus subest imperio voluntatis, visa connexione istorum ad prima principia.