REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Angelus non lanium se cognoscit per essentiam, sed etiam per speciem, alioquin non posset se scire abstractive, nec suas passiones, sicut aliarum quidditatum.
Tertio, dico quod licet Angelus sit intelligibilis per essentiam, non tamen illa ralio intelligendi est ratio praecisa, quia ralio intelligendi praecisa potest accipi dupliciter. Vel sic, quod intelligit se praecise per essentiam, ita quod nihil aliud intelligit per essentiam, nisi se ; vel ex praecisione modi sic, quod cognoscit se per essentiam, et quod nullo modo alio posset se intelligere ; et neutro modo est ratio essentiae praecisa ratio intelligendi Angelum. Non secundo modo, quia si potest intelligere se per essentiam, igitur potest intelligere se alio modo quam per essentiam. Quia si potest habere cognitionem inluitivam sui, potest habere cognitionem scientificam, seu abstractivam de quidditate sua ; aliter enim non posset habere scientiam de quidditate sua, sicut de quidditate aliorum ; sed manifestum est quod sicut potest scire passionem alterius quidditatis de ipsa, ita posset scire passionem suam de quidditate sua.
Item, cognitio imperfectior, quae convenit superiori et perfectiori Angelo de inferiori, non repugnat Angelo inferiori ; sed Angelus superior habet de infimo Angelo cognitionem abstraclivam, quia cognoscit se per essentiam, et inferiores per speciem ; igitur infimus Angelus potest habere talem cognitionem de se. Non enim minus potest homo cognoscere passionem hominis de homine, quam asini de asino.
Neque primo modo ratio essentiae est praecisa ratio Angelo cognoscendi essentiam suam, ita quod potest cognoscere se per essentiam, et nihil aliud creatum per essentiam, quia quodcumque creatum, quod Angelus supremus potest cognoscere per speciem, potest cognoscere per essentiam, quia cujuscumque creati potest habere cognitionem abstraclivam, potest habere et inluitivam, quae est per existentiam, quia cum objectum est in se praesens, potest cognosci intuitive, sicutpolest cognosci per speciem abstractive, cum est absens. Quomodo hoc fit, patebit ubi dicetur de locutione Angeli . Patet igitur quod Angelus habet species concreatas de speciebus specialissimis, cum non aliter haberet determinatam cognitionem rerum, ut in se sunt. Imo nec idea indifferens in Deo est ratio determin ale cognoscendi hoc, tunc enim solum requireretur una idea.