Quod ab utroque ab aeterno.
Si vero dicat aliquis, quod spiritus sanctus esse a patre et filio dicitur, tanquam ab eis temporaliter datus et missus, et non ab aeterno ab eis existens, per sequentia ostenditur esse falsum. Dicit enim idem epiphanius in libro de vestibus pellicinis Adae et evae: sicut dicit christus: spiritus veritatis qui a patre procedit, ita et de meo accipiet.
Ecce ex ambobus duorum semper spiritus existit. Idem dicit in sermone de incarnatione verbi: pater siquidem erat semper, et filius erat semper, et spiritus sanctus a patre et filio erat semper.
Est ergo aeternaliter ab utroque.