SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 1

Supra apostolus consideratis his, quae aguntur in utroque testamento, ostendit praeeminentiam novi testamenti ad vetus, hic probat unum quod supponit, scilicet quod vetus non poterat mundare peccata. Et hoc est ultimum illorum quinque, quae praemiserat de christo.

Et circa hoc duo facit.

Primo enim ostendit defectum veteris testamenti circa abolitionem culpae; secundo ex hoc comparat sacerdotem novi testamenti ad sacerdotem veteris testamenti, ibi omnis quidem sacerdos.

Iterum prima in duas.

Primo enim proponit, quod intendit; secundo probat per auctoritatem Scripturae, ibi ideo ingrediens mundum.

Item prima in duas.

Primo enim proponit intentum suum; secundo probat, ibi alioquin cessant.

Circa primum sciendum est, quod apostolus ex conditione et ritu veteris legis concludit ipsum defectum. Per peccatum autem fit privatio futurorum bonorum, et ideo quasi illud peccatum pertineat ad bona futura, scilicet caelestia, ad illa bona se habet lex vetus sicut umbra ad corpus, sed nova lex sicut imago. Umbra autem et imago quantum ad hoc conveniunt quod utrumque repraesentat, sed umbra in communi, et quantum ad naturam speciei, imago vero in particulari, et quantum ad naturam individui, et in speciali. Sic etiam nova lex quantum ad bona futura repraesentat expressius quam vetus.

Primo quia in verbis novi testamenti fit expressa mentio de bonis futuris et promissio, non autem in veteri, sed tantum de carnalibus.

Secundo quia virtus novi testamenti consistit in charitate, quae est plenitudo legis.

Et ista charitas licet sit imperfecta, ratione fidei cui inhaeret, tamen est similis charitati patriae.

Unde nova lex dicitur lex amoris. Et ideo dicitur imago, quia habet similitudinem expressam bonorum futurorum. Sed lex vetus illam repraesentat per quaedam carnalia, et valde a remotis: et ideo dicitur umbra. Col.

C. II, 17: quae sunt umbra futurorum.

Haec est ergo conditio veteris testamenti, quod habet umbram futurorum, non rerum imaginem.

Ritus autem erat, quod per singulos annos offerebant in festo expiationis easdem hostias, scilicet sanguinem hircorum et taurorum pro eodem, scilicet pro peccato, sicut patet Lev. XXIII.

Ex his duobus concludit intentum, scilicet quod lex habens umbram futurorum bonorum, non rerum imaginem, non potest facere perfectos accedentes, scilicet pontifices, eisdem hostiis, quas offerunt indesinenter, id est, per singulos annos. Supra VII, 19: neminem ad perfectum adduxit lex. Sed ista perfectio reservatur novae legi, quae consistit in charitate, quae est vinculum perfectionis, Col. III, 14. Ideo dicitur Matth. V, 48: estote ergo perfecti.

Deinde cum dicit alioquin cessassent, probat ex duobus intentum: et primo ex ritu; secundo ex conditione oblatorum, ibi impossibile enim.

Ad probandum autem quod lex non mundabat perfecte, assumit duo.

Primum est quod in ipsa fiebat frequens reiteratio earumdem hostiarum, et est ratio talis: cultores si fuissent per easdem hostias semel mundati, quia non haberent ultra conscientiam peccati, cessassent offerre, et si cessassent, non offerre indigerent. Tunc autem non cessabant, quia, ut dictum est, per singulos annos easdem hostias offerebant. Quia ergo non cessabant idem semper offerre, signum est quod non mundabantur. Matth. IX, V. 12: non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.

Sed contra quia posset dici, quod ratio non est efficax. Posset enim dici, quod mundabat illa oblatio a praeteritis, non a futuris, et ideo quia frequenter peccabant, oportebat frequenter iterari oblationem.

Respondeo. Dicendum est, quod modus loquendi apostoli hoc excludit: quia cum peccatum sit quoddam spirituale, quod opponitur caelesti, oportet illud per quod mundatur peccatum, esse spirituale et caeleste, et per consequens habere virtutem perpetuam. Unde supra loquens de virtute sacrificii christi attribuit ei virtutem perpetuam, dicens aeterna redemptione inventa. Quod autem habet virtutem perpetuam sufficit ad committenda, et commissa, et ideo non oportet ipsum amplius iterari. Unde christus una oblatione mundavit in aeternum sanctificatos, sicut dicitur infra.

Item hoc quod hic dicitur, quod non iteretur: contra, quia nos quotidie offerimus.

Respondeo. Dicendum est, quod non offerimus aliam quam illam quam christus obtulit pro nobis, scilicet sanguinem suum. Unde non est alia oblatio, sed est commemoratio illius hostiae quam christus obtulit. Lc. XXII, V. 19: hoc facite in meam commemorationem.

Secundum quod praemittit est, quia in veteri testamento fiebat commemoratio per singulos annos de peccatis suis et populi, ergo non erant abolita. Unde dicit, quod in ipsis fit commemoratio, etc., quod verum est. In generali enim fiebat mentio de peccatis, scilicet quod erat conscius peccati, sed in speciali fit mentio in novo. Iac. V, 16: confitemini alterutrum peccata vestra.

Deinde cum dicit impossibile est enim, etc., probat idem ex conditione oblatorum.

Solemnius enim quod erat inter ipsa, erat oblatio hircorum et vitulorum, quae fiebat in die expiationis. Et cum ista esset quaedam repraesentatio obscura et imperfecta caelestium, sicut umbra, impossibile est sanguine istorum auferri peccatum. Quod verum est propria virtute. Sed si alicui dimittebantur, hoc erat virtute sanguinis christi, qui in illo praefigurabatur. Ier. XI, 15: numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? quasi dicat: non.

Deinde cum dicit ideo ingrediens mundum, etc., inducit auctoritatem Scripturae, et circa hoc facit duo.

Primo enim ponit eam; secundo exponit eam, ibi superius dicens.

Ista auctoritas potest dividi in duas, secundum Glossam, quia primo agit de incarnatione christi praefigurata in legalibus; secundo de passione christi, ibi tunc dixi.

Tamen, secundum intentionem apostoli potest aliter dici, quod primo tangit illud, quod pertinet ad reprobationem veteris testamenti; secundo, illud quod pertinet ad acceptionem novi testamenti, ibi tunc dixi.

Ista autem auctoritas convenit christo secundum quod ingreditur in mundum; ergo quia illa non poterant auferre peccata, ideo filius dei ingrediens in mundum dicit.

Contra, quia dicitur Io. I, 10: in mundo erat. Respondeo. Dicendum est, quod verum est quod erat in mundo, quasi regens totum, inquantum dicitur esse in omnibus per essentiam, praesentiam et potentiam, sed est extra mundum, quia a mundo non comprehenditur, sed habet bonitatem separatam a toto mundo, a quo causatur bonitas universi.

Sed quia propter nos factus est humanae naturae suppositum, dicitur ingredi in mundum propter eius assumptionem, sicut supra I, 6: cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, etc..

Ingrediens ergo in mundum dicit.

Sed quid dicit? hostiam et oblationem noluisti.

Ponit autem quatuor, quae erant in veteri testamento, quia sacrificium aut erat de inanimatis, puta pane vel thure, et tunc dicebatur oblatio. Vel de animatis, et tunc vel ad placandum deum, et dicitur holocaustum, quod erat dignissimum, quia totum comburebatur et cedebat in honorem dei.

Aut erat pro emundatione peccati, et dicitur sacrificium pro peccato. Et istud habebat duplicem partem, quia una pars comburebatur in altari, altera cedebat in usum ministrorum.

Aut erat pro beneficiis dei, et istud minus dignum, quia tantum tertia pars comburebatur, et dabatur ministris una, alia offerentibus.

Et istud dicitur sacrificium pacificorum.

Istis omnibus in novo testamento respondet oblatio corporis christi, quia per corpus christi placatus est deus, scilicet in oblatione ipsius in cruce. Rom. V, 10: cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius. Item per ipsum ablatum est peccatum. I Pet. III, 18: christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Item per ipsum introducimur in bona aeterna, et promovemur ad beneficia dei.

Dicit ergo hostiam, scilicet sacrificium, et oblationem noluisti; et interponit post corpus autem aptasti mihi, id est, aptum fecisti immolationi. Et hoc quantum ad duo.

Primo quia fuit purissimum, ut deleret omne peccatum. Ex. XII, 5: erit agnus absque macula.

Item quia fuit passibile, ut posset immolari.

Rom. VIII, 3: misit deus filium suum in similitudinem carnis peccati. Istud autem corpus est vera hostia et vera oblatio. Eph.

C. V, 2: tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo in odorem suavitatis.

Holocautomata et pro peccato non tibi placuerunt.

Maius est placere quam velle, quia illa placent quae in se habent aliquid ut ea velimus. Volumus autem aliquando aliqua non propter se, sed propter aliud. Quia ergo holocausta digniora erant, de quibus tamen dicit, quod non placuerunt, ergo multo minus alia.

Sed contra, quia Lev. I, 9, dicitur quod adolebat ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem domino.

Praeterea, si noluit ea, quare praecepit haec sibi offerri? respondeo. Dicendum est quod hoc, quod deus dicit illa nolle, potest dupliciter intelligi.

Uno modo, quod non vult ea pro tempore isto, in quo adveniente veritate cessat umbra, unde modo peccaret qui ea offerret.

Alio modo quod non vult ea propter peccata offerentium. Is. I, 15: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.

Tertia responsio ad quam apostolus tendit, est, quia ista numquam secundum se placuerunt deo, nec accepta fuerunt, sed propter duo dicuntur accepta. Primo quia erant figura christi, cuius passio deo accepta fuit.

Non enim delectabatur in occisione animalium, sed in fide passionis eius. Omnia enim in figura contingebant illis, I Cor. X, 11.

Secundo ut nos ab idololatria revocaret per ista sacrificia; unde in prima legis datione nulla fit mentio de sacrificiis, sed tantum postquam fecerunt vitulum. Unde Ier. VII, 22: non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocaustorum et victimarum.

Deinde cum dicit tunc dixi, etc., prosequitur de approbatione novi testamenti, et secundum Glossam sic legitur: tunc, scilicet quando aptasti corpus mihi, scilicet in conceptione, dixi: ecce venio, id est, venire proposui, scilicet ad passionem. I Io. V, 6: hic est qui venit per aquam et sanguinem iesus christus.

Vel melius est quod referatur ad adventum in mundum sic: tunc, scilicet quando holocausta non placuerunt tibi, dixi: venio per incarnationem. Io. XVI, 28: exivi a patre, et veni in mundum. Et hoc ut offerrem me ad passionem. Et ideo dicit: ecce.

Sed numquid istud sacrificium erit acceptum? certe sic, quia in capite libri scriptum est de me. Iste liber est christus secundum humanam naturam, in quo scripta sunt omnia necessaria homini ad salutem.

Is. VIII, 1: sume tibi librum grandem. Caput autem christi est deus, I Cor. XI, 3. In capite libri, id est in ordinatione dei, qui est caput christi, qui est liber, scriptum est quod filius dei incarnari deberet et mori.

Vel liber, id est, Psalterium, cuius primus Psalmus est de christo.

Vel melius, liber vitae, qui nihil aliud est quam notitia, quam deus habet de praedestinatione sanctorum, qui salvantur per christum.

Ergo in isto libro scriptum est de me, quia sancti per me praedestinati sunt.

Eph. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem.

Rom. VIII, 29: quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui. Si ergo praedestinatio dicitur liber, manifestum est quod christus caput est libri.

Apoc. XXI, 27: qui non sunt scripti in libro vitae agni. Qui simpliciter est praedestinatus.

Rom. I, 4: qui praedestinatus est filius dei in virtute.

Ergo in capite libri, id est, in me, secundum divinam naturam, scriptum est de me secundum naturam humanam, ut faciam voluntatem, scilicet tuam, id est, hoc praeordinatum est, ut per gratiam tuam faciam voluntatem tuam, offerendo meipsum ad redemptionem humani generis.

Deinde cum dicit superius dicens, exponit auctoritatem praemissam.

Et circa hoc facit duo.

Primo enim assignando ordinem dicendorum ponit differentiam inter novum et vetus testamentum; secundo exponit specialiter quoddam suppositum in auctoritate, ibi in qua voluntate.

Dictum est autem, quod duo tangebantur in auctoritate allegata. Unum quod pertinet ad reprobationem veteris testamenti, aliud autem ad approbationem novi testamenti.

Reprobatur autem vetus testamentum dupliciter, tum quia deus sacrificia eius non vult, tum quia sibi non placent, et sic David propheta, dicens superius, id est, in principio.

Et quid dicit? quia hostias, et oblationes, et holocautomata, et pro peccato noluisti.

Is. I, 11: holocaustum arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum, nolui, etc.. Noluisti, verum est secundum se, nec placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur, id est, in his non delectaris, Ps. L, 17: holocaustis non delectaberis, nisi quia sunt figura, vel inquantum per ipsa retrahebantur ab idololatria.

Hoc ergo primo dicens, subiungit tunc dixi, scilicet quando carnem aptasti mihi ad passionem, vel quando ista non placuerunt: ecce venio, vel ad incarnationem vel ad passionem.

Sed, ad quid? ut faciam voluntatem tuam. Io. VI, 38: descendi de caelo, ut faciam voluntatem eius qui misit me. Io. IV, V. 34: meus cibus est, ut faciam voluntatem eius qui misit me.

Propheta ergo hoc dicens, aufert primum ut sequens statuat. In quo ostendit differentiam veteris et novi testamenti, quia loquens de veteri dicit, quod non vult, nec placent deo, scilicet secundum se; ergo auferuntur.

Sed quando de novo loquitur, dicit quod vult, quia ad hoc venio ut faciam voluntatem tuam. Ergo novum statuitur, id est, firmatur esse secundum voluntatem dei. Lev.

C. XXVI, 10: vetera, novis supervenientibus, proiicietis.

Deinde cum dicit in qua voluntate, exponit illud quod dixerat de voluntate dei, ad quam implendam venit christus, scilicet quae sit illa voluntas. Haec autem est sicut dicitur I Thess. IV, 3: haec est voluntas dei, sanctificatio vestra. Ideo dicit in qua voluntate sanctificati sumus, et hoc, per oblationem corporis christi iesu, scilicet factam.

Eph. V, 2: obtulit semetipsum oblationem et hostiam deo. Et hoc, semel. I Petr. III, 18: christus semel pro peccatis nostris mortuus est.

Deinde cum dicit et omnis quidem sacerdos, ostendit comparationem sacerdotis novi et veteris testamenti.

Sciendum autem, quod in lege erant duo solemnia sacrificia. Unum in die expiationis, quod fiebat per solum summum pontificem, de quo multa iam dicta sunt. Aliud erat iuge sacrificium, in quo unus agnus offerebatur in mane, et alius in vespere, de quo Num. XXVIII, V. 4.

De isto etiam intendit hic apostolus, et circa hoc tria facit.

Primo enim ponit illud quod pertinet ad sacerdotem veteris testamenti; secundo ponit illud quod pertinet ad sacerdotem novi; tertio confirmat per auctoritatem.

Secundum, ibi hic autem unam, tertium, ibi contestatur autem.

Dicit ergo omnis sacerdos, etc..

Dicit omnis, ad differentiam sacrificii expiationis, quod tantum per summum sacerdotem fiebat; sed in isto omnis sacerdos praesto est, tota die ministrans, et saepe offerens easdem hostias, quia semper offerebat agnum.

Quae, scilicet hostiae feriales, non poterant auferre peccata, quia iterabantur. Ier. XI, 15: numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas in quibus gloriata es? per istud iuge sacrificium figuratur christus, et aeternitas eius qui est agnus immaculatus.

Deinde cum dicit hic autem unam pro peccatis, ostendit illud quod pertinet ad sacerdotium christi.

Et circa hoc facit duo.

Primo enim ponit intentum; secundo assignat rationem, ibi una enim.

Dicit ergo hic autem, scilicet christus, offerens unam hostiam pro peccatis, auferentem scilicet peccata. Illa vero vetus lex multas offerebat hostias non expiantes peccata; hic ergo, scilicet christus, offerens unam hostiam, quia semel pro peccatis nostris semetipsum obtulit, sedet, non tamquam minister, sicut sacerdos legalis qui semper praesto est, sed tamquam dominus. Ps. Cix, V. 1: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Mc. Ult.: sedet a dextris dei. In dextera dei patris, quantum ad aequalitatem potestatis secundum divinitatem, sed in potioribus bonis secundum humanitatem. Supra I, 3: sedet ad dexteram maiestatis, etc.. Et hoc in sempiternum. Non enim iterum morietur, quia christus resurgens ex mortuis, etc.. Rom. VI, 9; Dan. VII, V. 14: potestas eius, potestas aeterna.

De caetero expectans donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius.

Ista expectatio non innuit aliquam anxietatem in christo, sicut in hominibus. Spes quae differtur affligit animam, ut dicitur Prov. XIII, V. 12. Sed designat voluntatem miserendi, quam deus habet erga nos. Is. XXX, 18: expectat dominus, ut misereatur nostri.

Subiiciuntur ergo pedibus eius, id est humanitati christi aliqui volentes, et in hoc salus ipsorum consistit, scilicet in faciendo voluntatem eius. Ex. X, 3: usquequo non vis mihi subiici? sed mali nolentes ipsi subditi sunt, quia etsi voluntatem eius per se non implent, tamen de ipsis impletur quantum ad opus iustitiae. Et sic omnia sunt ei subiecta aliquo istorum modorum. Ps. VIII, 7: omnia subiecisti sub pedibus eius.

Deinde cum dicit una enim oblatione, assignat rationem, scilicet quare sedet tamquam dominus, et non tamquam minister, sicut sacerdos legalis, quia ille per hostiam unam non auferebat peccata, et ideo oportebat plures alias offerre et frequenter.

Supra V, 1: omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur. Sed hostia, quam christus obtulit, aufert omnia peccata.

Supra IX, 28: christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata.

Et ideo dicit quod una oblatione consummavit, id est, perfecit, quod fecit reconciliando et coniungendo nos deo tamquam principio, sanctificatos in sempiternum, quia hostia christi, qui deus est et homo, habet virtutem aeternam sanctificandi. Infra XIII, V. 12: iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, etc.. Per christum enim perficimur et coniungimur deo. Rom. V, 2: per quem accessum habemus ad deum.

Deinde cum dicit contestatur autem, confirmat quod dixerat per auctoritatem, quae sumpta est ex Ier. XXXI, 33, quae, quia supra cap. Octavo exposita est, ad praesens intermittitur.

Et tamen potest dividi in duas partes. Primo ponit auctoritatem; secundo ex ea arguit, ibi ubi autem horum remissio.

Et facit talem rationem: in novo testamento remittuntur peccata per oblationem christi, quia in remissionem peccatorum effusus est sanguis christi; ergo in novo testamento, in quo peccata et iniquitates remittuntur, ut dictum est in auctoritate, non est oblatio pro peccato, supple, amplius iteranda.

Matth. IX, 12: non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Ubi ergo est horum remissio, etc.. Fieret enim iniuria hostiae christi.