CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
De improbatione dictorum Antiquorum de causa permanentiae coeli.
Propter talem autem naturam corporis coelestis non consentimus dictis Antiquorum, qui alias induxerunt causas sui motus, et quare motus est circularis : dixerunt enim nonnulli Antiquorum coelum esse de natura gravium: sed quod circulariter movetur, hoc dixerunt ideo quia non invenit locum et motum ad quem descendat: eo quod dixerunt quod indiget rc portante ipsum, quam dixerunt esse universitatem materiae aliorum corporum concluseram in ipsum,quae cedere non possunt: quae corpora compressa sustinent ipsum, sicut in humeris gigantum portaretur in circuitu : et hoc fabulose putantes dixerunt, quod gigas, nomine Atlas, portat ipsum in circuitu, et sustinet et conservat superius, et non permittit ipsum inclinari. Volebant autem idem dicere his qui posteriores fuerunt dicentibus quod corpora superiora terrae omnia sunt habentia gravitatem per naturam, et descenderent nisi esset aliquid quod prohiberet descensum eorum : sed non dixerunt quod teneret ea gigas et prohiberet a descensu, sed potius anima quae suspendit pedem vel alam ne descendat: et hanc animam dixerunt esse univocam animae animalium. Sermo autem iste de coelo non est probatus per syllogismum demonstrativum : sed transeundo dixerunt quae dixerunt per similitudinem fabulosam ad haec superiora coelum referentes.
Neque iterum veram causam permanentiae coeli retulit Empedocles, qui dixit coelum esse de se corruptibile : sed quod non corrumpitur, hoc est propter nimiam suam velocitatem quae impedit quod alterationes agentium in ipsum non figuntur in ipso, sicut est aqua velociter currens, non de facili calefit a sole, nec de facili congelatur a frigore congelante in glaciem. Dixit etiam Empedocles quod velocitas prohibet ipsum descendere : eo quod retinet ipsum in loco contra centrum, id est, suspensum, ita quod nec declinare potest, nec descendere : cujus simile dixit esse in recto circulariter moto velocissime, qui stat in loco uno re-
tentus a velocitate motus, propter quam nec cadere nec recedere potest. Contra quod nos dicimus, quod si coelum esset naturaliter grave, et esset superius retentum propter velocitatem sui motus, vel propter causam aliam : tunc impossibile esset hunc motum esse perpetuum et infinitum, quia nullus motus violentus est perpetuus : iste autem motus esset violentus ad minus quoad naturam ejus quod movetur : licet enim dicat quod movetur ab anima quidam Antiquorum, tamen iste motus animae non est secundum naturam corporis quod movetur ab anima, sed potius violentia fit ei, et ideo inducit laborem et poenam : motus autem violentus non est sempiternus, sicut multoties ostendimus.
Amplius autem est negandum quod dicunt, quod coelum sit movens sempiternum propter animam quae cogit ipsum ut sit sempiternum : licet enim animae animalium largiantur eis esse et motum et permanentiam ad tempus, et quando egreditur anima, expirat corpus et marcescit: tamen hoc non potest facere perpetue, eo quod nocumenta incidunt in corpus, et efficitur inhabile motibus animae. Sermo autem talis est impossibilis de corporibus coelestibus : quia vita talis animae et actus ejus in corpus non est absque labore et poena. Quia autem videre, audire, imaginari, et movere labores sunt, sicut physici sermones testantur : propter quod vita haec non est bona et summe laudabilis : cum motus animae quo movet talia corpora, non sit secundum conditionem per naturam partis corporalis quae movetur : omnis autem natura talis est impedita ex contrarietate motus naturalis, et est privata quiete delectabili facta in omni eo qui habet bonam rationem. Similiter autem si coelum habet talem animam, absque dubio misera erit anima hujus et impedita quae privatur quiete, quae debetur locali la- boranti : cum tamen sit facta ex habente rationem certam, cujus est attribuere quietem laboranti. Cum enim talis sit, constat quod continuus motus ejus te statur,quod non est ei quies omnino, nec similitudo quietis quae datur animae animalis in sommo, vel in similitudine somni in quo quiescunt vires animalis. Et ideo dixerunt quod coeli motus est aliquod simile exemplo rotae quae Ixion vel aquicea vocatur : ejus praeparatio fuit ut semper moveatur ab eo quod movetur ab ipso, sicut quando rota suspenditur, et cauti ejus perforantur, et artificio retinente argentum vivum in cantis, non simul sed per partes descendit : tunc enim semper deprimitur anterior semicirculus per argentum vivum descendens et in posteriori semicirculo elevatur pars argenti vivi, quod iterum deprimat semicirculum anteriorem : cum idem autem artificium in rotis magnis sit per arenam : et tali artificio factum dixerunt fuisse motum sempiternum,sicut talis rota est sempiterni motus. Dicunt autem quod istud inconveniens est, et de somno et de primo motu dictum est absque syllogismo persuadente. Sed sufficit eis propter imperitiam transire per similitudinem et fabulosam viam : sicut etiam quando dixerunt multitudinem deorum, non sufficienter probaverunt, sed transierunt per similia et fabulas et virtutes naturae Deos opinantes. Nos autem cum philosophiam profiteamur, non oportet sollicitari ad disputandum contra sermonem dicentis aliquid quocumque modo dicat illud : sed sufficit nobis ut disputemus cum his qui dicunt aliquid sermone vero et syllogistice. Dimittamus igitur nunc antiqua fabulosa tanquam nobis non idonea, et redeamus ad materiam propriam, inquirendo differentias et proprietates residuas corporis nobilissimi quod est coelum.