Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
QUALITER HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE COMMUNIONIS?
Post ea quae dicta sunt, dicendum restat qualiter hoc sacramentum sit in genere communionis. Omnium enim ore fidelium hoc sacramentum communionis sacramentum vocatur, et a Graecis etiam doctoribus sancta synaxis appellatur, quod sanctam communionem sonat in Latino.
In hoc igitur genere ponitur propter septem quas in nobis facit communiones : facit enim communicare fonti omnis gratiae, facit communicare Angelorum gloriae, facit communicare sanctis, facit communicare passionibus mystici corporis, facit subventionem facultatum in eleemosynis, facit omnia nostra communia, facit divinorum et humanorum verissimam communionem : et ideo communio vocatur.