MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
g III.
Quod autem objicitur, quod extra civitatem natus est, passus, et sepultus, et resurrexit. Dicimus, quod duplex fuit Christi nativitas, in utero, et ex utero. Prima in secreto, secunda in manifesto. Prima congruit in mysterium, secunda in exemplum. In civitate namque concepi debuit et voluit, ut ostenderet quod pro omnibus venit. In via autem natus est, ut ostenderet quod, sua vita nobis ad caelorum regnum via fuit. Extra portam passus est, ad ostendendum quod per ipsius passionem non liberatur, nisi qui per conversionem a peccato ad ipsum extra portam fuerit egressus.
Quod autem objicitur de templo. Dicitur quod locus noj) sanctificat hominem, sed homo locum : dignius est ergo templum in quo dignior est operatio, et in quo est dignioris habitatio. Sed in oralorio beatissimae Virginis fuit dignissima habitatio, in quo dignissima et sanctissima omnium creaturarum habitavit, quam ipse Deus sanctificavit, et quam ipse Sanctus sanctorum numquam reliquit, quam Angelorum multitudo frequentavit. Exercebatur autem ibi nobilissima operatio, videlicet nobilissimae et sanctissimae orationis et contemplationis devotissima et humillima oblatio. Dignius ergo fuit hoc oratorium illo templo Judaico, in quo fiebat taurorum et vitulorum mactatio, thuris materialis fumosa accensio. Fiebat ergo ista annuntiatio in loco dignissimo. Similiter et Incarnatio fiebat in templo sanctissimo.
quia, sicut dicit beatus Bernardus, non fuit in terris locus dignior beatissimae Virginis utero, qui, ut dicit beatus Augustinus, fuit thronus Dei, thalamus tegis caeli, tabernaculum Christi. Tabernaculum utique illud quo Christus assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum.... introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa .
Est et alia ratio, quod Dominus voluit in civitate concipi. Dominus enim quando de caelo descendit, non sine caelis, nec sine caelorum regno fuit, sed caelos caelorum, imo et regnum caelorum secum tulit. Hoc enim Lucifer non fecit, quia sicut fulgur de caelo cecidit : nam descendit, et totum caelum ibi reliquit, ignem suum tantummodo secum deferens quocumque vadit. Dominus autem id quod fuit, permansit, et ad matrem veniens, de paternis bonis expulsus non fuit, unde numquam caelorum regnum deseruit: sed quando in utero matris fuit, ipsa Virgo sibi caelorum regnum fuit. De hac ergo civitate gloriosa dicta sunt: quia omnia qtlae ad perfectionem civitatis ordinantur, in beatissima Virgine excellenter inveniri et de ea praedicari possunt. Fuit enim fundata super humilitatem, murata per castitatem, turrita per charitatem, ditata per paupertatem, custodita per discretionem, libera immunitate peccatorum, pacificata victoria tentationum, ornata divino munere perelegantium morum, aedificata in refugium peccatorum, virtutum universitate populosa, omnium aquarum, id est, gratiarum fluminibus irrigua, abundans in multitudirie miserationum, in alto sita per excellentiam privilegiorum.