SERMONES DE SANCTIS.

 SERMO I.

 SERMO II.

 SERMO III.

 SERMO IV.

 SERMO V.

 SERMO VI.

 SERMO VII.

 SERMO VIII.

 SERMO IX.

 SERMO X.

 SERMO XI.

 SERMO XII.

 SERMO XIII.

 SERMO XIV.

 SERMO XV.

 SERMO XVI.

 SERMO XVII.

 SERMO XVIII.

 SERMO XIX.

 SERMO XX.

 SERMO XXI.

 SERMO XXII.

 SERMO XXIII.

 SERMO XXIV.

 SERMO XXV.

 SERMO XXVI.

 SERMO XXVII.

 SERMO XXVI]].

 SERMO XXIX.

 SERMO XXX.

 SERMO XXXI.

 SERMO XXXII.

 SERMO XXXIII.

 SERMO XXXIV.

 SERMO XXXV.

 SERMO XXXVI.

 SERMO XXXVII.

 SERMO XXXVIII.

 SERMO XXXIX.

 SERMO XL.

 SERMO XLI.

 SERMO XLII.

 SERMO XLIII.

 SERMO XLIV.

 SERMO XLV.

 SERMO XLVI.

 SERMO XLVII

 SERMO XLVIII.

 SERMO XLIX.

 SERMO L.

 SERMO LI.

 SERMO LII.

 SERMO LIII.

 SERMO LIV.

 SERMO LV.

 SERMO LVI.

 SERMO LVII.

 SERMO LVIII.

 SERMO LIX.

 SERMO LX.

SERMO XLVIII.

DE SANCTO MARTINO.

Sint lumbi vestri praecincti, et lucernas ardentes in manibus vestris. Luc. xii, 35.

In verbis praemissis duo principaliter sunt hic notanda:

I. Qualiter lumbos nostros praecingere debeamus ? II. Quae sint lucernas ardentes, quas Dominus nos admonet ut feramus?

I.

De primo nota : Per hoc quod Dominus dicit : Sint lumbi vestri praecincti, monet nos, ut carnis petulantiam castitatis cinctorio restringamus. Unde Gregorius : " Lumbos praecingimus, cum " carnis luxuriam per continentiam coar-"ctamus. " Hoc praeceptum B. Martinus laudabiliter fuit exsecutus. Ipse enim virgo creditur permansisse, propter quod de triplici aureola gaudet in coelis. Aureolam Virginum defert, quia in virgini- tatis puritate decessit. Habet etiam Praedicatorum aureolam, quia verbum Dei praedicavit, et ipsam matrem suam, necnon et multos alios a gentilitatis errore convertit. Martyrum quoque aureola non est frustratus, nam et de eo sic cantatur : " 0 sanctissima anima, quam etsi gladius cc persecutoris non abstulit : tamen pal-" raam martyris non amisit. " Nos etiam ad mandatum Domini lumbos nostros praecingamus, id est, carnis lasciviam continentia cingulo restringamus.

Est autem iste cingulus triplex : quia videlicet est continentia conjugalis, vidualis, ac virginalis. Prima est bona, secunda melior, tertia optima. Cavere quoque debemus, ne per delicias carna-

les putrescat cingulus castitatis. Unde dixit Dominus ad Jerem. xiii, 1 : Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud. Ibidem subjungitur, quod Dominus dixit ei, ut iret ad Euphraten, et absconderet ibi lumbare suum. Quod cum fecisset, abiit post plurimos dies, et tulit lumbare de loco ubi asconderat illud, et ecce computruerat, ita ut nulli usui aptum esset. Per lumbare lineum castitas intelligitur, quae a Deo multis obsecrationibus ac laboribus est obtinenda. Circa linum enim multas sollicitudines ac labores requiruntur. Hinc igitur lumbi, in quibus libidinis est seminarium, sunt accingendi. Caveri autem debet, ne in aquam gulae et deliciarum carnalium inferatur. Cito quippe in crapula et ebrietatibus castitatis cinctorium perit ac putrescit. Unde et lumbare Jeremiae apud Euphraten computruit. Euphrates enim frugifer interpretatur, et significat delicias ac abundantias corporales. Et nota, quod non solum lumbi, sed et ipsum cor est praecingendum.

Non solum enim ab opere luxuriae cavere debemus, sed etiam cavendum est ne eam foveamus in corde, ibique ei collaetemur. Unde Joannes, in Apoc. I,13, Vidit in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis, vestitum podere, et praecinctum ad mamillas zona aurea. Poderis qua Joannes Christum indutum vidit,fuit vestis sacerdotalis, et significat castitatem qua totum corpus operiri debet extrinsecus. Zona vero aurea exprimit mentis munditiam, qua cor contra luxuriam muniri debet intrinsecus, ne etiam cogitationes cordis in luxuria delectentur.

II.

De secundo nota : Per ardentes lucernas bona opera figurantur. Unde Gregorius : " Lucernas ardentes in manibus " tenemus, cum per bona opera proximis " nostris lucis exempla monstramus : " nec castitas ergo magna est sine bono " opere, nec bonum opus est aliquod " sine castitate. " Igitur Beatus Martinus bonorum operam lucernas, quantum ad Deum ardentes, et quantum ad homines lucentes habebat. Dilectus quippe fuit Deo et hominibus : unde et ejus memoria in benedictione est, sicut dicit Eccli. xlv, I. Lucernas itaque Beati Martini, quantum ad Deum arserunt dupliciter, videlicet per constantem zelum verse fidei, et affectuosam dilectionem Dei. Tam ferventem enim et constantem zelum habuit verae fidei, quod fana idolorum, ubicumque poterat, destruxit, et quod Arianis haereticis intrepide restitit, licet propter hoc ab ipsis multas adversitates et incommoda sustinuerit. Tantus etiam affectus dilectionis Dei erat in ipso, ut " oculis ac manibus in coelum " semper intentus, invictum ab oratione "spiritum non relaxaret. " Faciebat enim hoc affectuosus amor Dei.

Imitemur et nos Beatum Martinum in constantia fidei et in dilectione Dei. Constantia quippe fidei, et dilectio Dei sunt duo acuti gladii, per quos diabolum salutis nostras inimicum a regno anima? nostra? exterminare debemus; Isti sunt gladii de quibus dixerunt Apostoli (Luc. xxii, 38) : Domine, ecce duo gladii hic.

Lucernas etiam B. Martini, quantum ad homines septemplici exemplo clare luxerunt. Beatus enim Martinus praebuit hominibus exemplum castitatis, sobrietatis, largitatis, humilitatis, lenitatis, aequitatis, et veritatis.

1. Primo igitur praebuit nobis exem- plum castitatis. Castissimae quippe vitae fuit. Unde diabolum in hora mortis suas sibi apparentem libera voce precepit abire : quia nihil immunditias in eo poterat invenire. Legitur etiam de eo, quod animam ejus emigrantem Beata Virgo Maria suscepit cum virginum choris. Praeterea cum mortuus esset, sicut scriptum invenitur, caro ejus mirabili splendore refulsit. Hec omnia castitatis ejus argumenta fuerunt.

2. Secundo exhibet sobrietatis exemplum. De tempore quippe militias suae invenitur sic scriptum : " Frugalitatem " in eo laudari non est necesse, qua ita c usus est, ut jam illo tempore non cai" les, sed monachus putaretur. "

3. Tertio largitatis demonstrat exemplum. Tantae enim largitatis et charitatis fuit, ut etiam cum adhuc catechumenus esset, cuidam pauperi pallium suum per mediam partem divideret : quia tunc nihil aliud habuit, quod ei daret. Demum cum in sacerdotio constitutus esset, ipsam tunicam qua ad carnem vestiebatur, exuit et cuidam mendico tribuit.

4. Quarto ostendit humilitatis exemplum. Tantas nempe humilitatis erat, quod cum adhuc miles esset, plerumque servo calceamenta extraheret atque detergeret, et quod cibum una cum servo suo caperet, et servo ipse samius ministraret. Ubi modo tanta reperitur humilitas?

5. Quinto exhibuit exemplum patienti sive lenitatis : multa namque a malis hominibus, et etiam ab ipsis daemonibus passus est incommoda : quae omnia imitatione divina patientissime toleravit.

6. Sexto profert exemplum aequitatis sive justitiae. In militia denique constitutus, et postea ad dignitatem Episcopalem sublimatus, non erat pauperum oppressor, sed protector : non invasit res alienas, sed potius suas pauperibus erogavit. Unde etiam cantatur de eo, quod " ejus ori numquam Christus abfuit sive " justitia, vel quidquid ad veram vitam " pertinet. "

7. Septimo praemonstrat exemplum veritatis. Verax enim fuit in judiciis, et in ceteris verbis suis. Unde verba sua tantae fuerunt virtutis, quod signi veracis imperio tres mortuos suscitavit.

Nos etiam, charissimi, hunc venerabilem virum in his septem virtutibus, videlicet castitate, sobrietate, largitate, humilitate, lenitate, aeuitate, ac veritate imitari debemus, ut ante Dei conspectum cum lacrymis ardentibus veniamus.

1. Castitas quippe animam per obsidionem daemonum secure transire facit : non enim habent daemones partem in anima casta et pura.

2. Sobrietas animas Deum ostendit : sobrietas enim est lumen animas, in quo lumen aeternum videtur. Unde dicitur in Psal. xxxv, 10 : In lumine tuo videbimus lumen.

3. Largitas sive misericordia faciem Dei, dum ab anima videtur, exhilarat. Beati enim misericordes : quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. v,

7).

4. Humilitas autem animam collocat in sede sublimi : Omnis enim, qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 1D.

5. Lenitas sive patientia animas copiosam passionem in regno Dei largitur. Mansueti namque haereditabunt terram, subaudi, viventium, sicut dicitur in Psal. XXXVI, 11.

6. aequitas sive justitia animam cujuslibet dignitati in coelis associat. Cum enim aequilas sive justitia reddat in hac vita unicuique quod suum est, conveniens est ut in illa vita cum his, quibus sua reddidit, gaudeat et laetetur.

7. Veritas vero animam in superna felicitate confirmat. Qui enim per veritatem stabilis fuerit, corde, ore, et opere : dignum est, ut ibi stabilitatem consequatur aeternam.

Quod nobis praestare digetur Deus vivens in saecula saeculorum. Amen.