APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
EPISTOLA AD QUENDAM NOVITIUM
INSOLENTEM ET INSTABILEM .
In Christo Iesu sibi carissimo fratri salutem, in Domino confortari .
1. Vidi, carissime, faciem tuam apud Montium Castrum, venerabili Patre ministro provinciali praesente. Tunc te mihi praesentia corporalis exhibuit, nunc memoria repraesentat, et quem praesentem allocutus sum et hortatus ad bonum, absentem nunc duxi litteraliter alloquendum. Tu vero, si sapiens es, patienter audies alloquentem. Stulti et insani est non posse pati sermonem auresque more aspidis obturare . Audit cum omni mansuetudine prudens ac deinde audita diiudicat.
Accepi iam dudum cum gaudio, quod Religionis sanctae habitum assumsisti, et utinam Religionis animum simul assumsisses ! Siquidem non multum habitus religiosus prodest, si adsit adhuc animus saecularis. Non vestium, sed spirituum ponderator est Dominus . At si utrumque simul, religiosa scilicet vestis et animus, melius erit ; pluris Deo sunt plura quam unum. Concupiscit rex decorem cordis ; sed vestis sancta et eum cuius amore suscipitur et defertur, honorat et proximum simul aedificat ipsum denique deferentem ad virtutem inducit et quadam interdum congruitate compellit. Quando, inquam, vestis et animus in bono conveniunt, tunc Deo in nobis maxime complacet, tunc ei deliciae sunt esse cum filiis hominum . Intus Deum mons devota oblectat, extra vestis religiosa honorat et praedicat. Ubi autem animus malus est, vestis sancta plus gravat quam iuvat. Ergo, carissime, ex quo iam te Dominus sancto habitu decoravit, age, ut ei animus et vita concordet.
2. Quaeris, quomodo vivendum sit tibi, aut quae perfectionis sit via. Utinam quaeras! Nempe quaerens invenit. Qui vero stare super vias et interrogare de semitis antiquis non curat nec se dirigentibus acquiescit, profecto errandum est sibi. Porro negligenter erranti imputandus est error. Est via, quae videtur homini iusta, et novissima eius deducunt ad mortem .
Dicas forsitan:
nota mihi via est, et ductore non indigeo. Nequaquam hoc ego tibi concesserim: stultae praesumtionis est eius quam nondum perambulaveris viae tibi scientiam arrogare. Stulte omnino sibi vindicat inexpertus quod vix experti praesnmunt. Nec ego hanc dilectioni tuae praesumtionem impono , sed conditionaliter exhortationis gratia loquor, quod prudentiam tuam et in ceteris verbis meis intelligere volo.
3. Paucis nunc tibi vitam Religiosi describam. Subiectionis humilitas, obedientiae promptitudo, abrenuntiatio temporalium et propriae voluntatis, patientiao virtus, devotionis fervor, orationis instantia, conscientiae puritas, constans propositum, exterioris conversationis modestia et honestas iugisque ad meliora profectus Religiosi vitam constituunt Si tuum in his studium est, Religiosus es; sin aliae, scias, te necdum, secundum Apostolum , veterem hominem deposuisse, sed adhuc in vetustate perduras, qui tamen in Religionis ingressu novum hominem, qui secundum Deum creatus est, induere debuisti. Non dico, novitiam mox posse in virtutibus esse perfectum, sed debere esse in earum exercitio studiosum. Divinae studium servitutis devotis quidem perfacile, immo delectabile est, sed reprobis et perversis difficile. Difficultas haec causatur maxime a duobus, superbia scilicet et tepore. Si superbia regnat et tepor, ibi Religio locum habere non potest.
4. Superbus, ad omne bonum inutilis et ineptus, non est susceptibilis disciplinae, gratiae seu virtutis, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam . Tu tantum est Deo superbia odiosa, ut, ubi deprehenderit eam esse, ibi nec ipse habitet nec sua dignetur dona infundere. Haec est superbia, quae ita omnium spiritualium sensuum usu privat, ut hac peste laborans, Religionis sanctae pulcritudinem et virtutem audiens, non attendat, videns, non reputet, odorans, non sentiat, affectu non gustet nec ex operationis tactu discernat, recteque illi conveniat quod de simulacris dicitur : Oculos habent et non
ridebunt, aures habent et non audient, nares habent et non odorabunt.
5. Quamobrem, dilectissime frater, si Dei gratiam promereri, si Religionis sanctio odoribus delectari et videre, quanta sit domas Domini pulcritudo, si denique in aliquo fundari bono desideras, humilitatem amplectere, quae est bonorum omnium fundamentum. Non es Christi discipulus, nisi corde humilis et mitis moribus esse contendas . Abiice a te, si tamen nondum abieceris, omnem superbiam, omnem praesumtionem et fastum, desine voluntati tuae et proprio sensui adhaerere, seniorum monita cum omni mansuetudine suscipe, omnem ad omnes reverentiam habe.
6. Rogo discretionem tuam, ut ab his maxime caveas. Turpe nimis est irreverentiae vitium et discreto viro prorsus incongruum. Religiosi maxime viri ampliori nimirum reverentia digni sunt. Canis seu porcus et homo irreverens comparantur. Nec templum canis, nec Religiosum impudens reveretur. Et quidem vilipendere vel parvi ducere servos Dei quaedam est nativae probatio vilitatis. Hos magni praelati et principes venerantur, quos tamen viles interdum scurrae non reputant.
7. Esto quoque in omnibus ad nutum obediens propter Deum nec te, quamdiu in Ordine es, ab Ordinis obedientia putes exemptum. Alioquin, cui, obsecro, nunc subes nisi Ordini? Quis tuae nunc animae curam gerit? Quis, rogo, a tuis nunc offensionibus te absolvit, aut unde, si non es subditus, te absolvit? Inepte novitius contra obedientiam libertatem allegat. Liber quidem est, ut infra probationis annum, si vel ad saeculum, vel ad laxiorem statum voluerit apostatare, discedat, sed quod existens in Ordine sit inobediens vel rebellis, nequaquam eum liberum dixerim. In omni statu maiorum pro statu obedientia servanda est. Sed humilitas de subiectione non disputat, sponte obedit, gratis se subiicit, repugnare obedientiae nescit. Superbus vero, dum obedientiam refugit, efficitur filius Belial, quod dicitur sine iugo , et luciferum imitatur. Dicatur itaque disputanti: superbia tantum est, quiesce!
Sed ut ad propositnm redeam, obedientia simplex, humilis et devota tibi necessaria est. Non decet modestiam tuam agere fastuose propriaeve levitatis in pluribus pueriliter agitari, sed sanctas magis obedientiae freno regi. Non valet equus, qui frenum non patitur, sed minus homo, qui obedientia non tenetur.Ignobilium personarum et vilium solet esse, ut, quasi magnum aliquid fuerint, se impudenter extollant, subiici dedignentur , renuant obedire et ingrati ad omnia, quo eos amplius beneficio vel honore allexeris, eo intolerabilius intumescant. Unde et vulgo dicitur: Qui servit rustico perdit eum. Verum animus generosus gratiam recognoscit et erubescit quam maxime de fastu vel rebellione notari. 8. Dissuasi superbiam, dissuadeo et teporem. Virtutes superbia non admittit, tepor admissas negligenter admittit .
tepidus enim, dum per inertiam a sancti propositi et devotionis fervore remittitur, paulatim a virtute deflectetis et in quandam accidiae dissolutionem evadens, piger et carnalis efficitur ; quae sua sunt propriaeque deserviunt voluntati amplectitur ; quae Dei et Religionis sunt negligit et fastidit. Non amat, ut filias, non timet, ut servus. Talem pronuntiat Dominus ex ore suo evomendum, dicens : Utinam frigidus esses, aut calidus, sed, quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo, hoc est, iuxta quod ibi exponitur, non solum a dilectione mea te evomam, sed etiam ex ore meo, id est de collegio Sanctorum, qui sunt os meum, per quos ego loquor. Per quos, obsecro, loquitur Deus ? Nonne per illos, maxime qui praedicant verbum eius? Scriptum est : Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris: et iterum: Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
9. Vocavit te ad hoc collegium Dominus, ubi, iuvante ipso, sancto potes et apostolico praedicationis officio sublimari et in conversione hominum et salute Salvatoris ipsius fieri particeps et collega. Qui enim converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam suam a morte . Quem sanae mentis non moveat tanti officii dignitas, meritum et corona ? An non dignitas, praecipaum Christi officium exercere? Quid vero maioris est meriti, quam emptas Christi sanguine animas a diaboli fraudibus revocare ? Unde et praedicator fidelis non solum communi Sanctorum gloria, sed et honore aureolae coronandus erit . Vide nunc, quanto tibi cavendum sit stadio, ne propter desidiam et teporem a tantae dignitatis stata velnt indignus et reprobus evomaris!
10. Nec te lateat, quod maxima teporis causa ingratitado est. Qui gratiam non ponderat beneficii ab amore tepet beneficii. Liberat Deas a mundi periculis et tumultu, sed ingratus sensu derelinquit liberantem se . Vocat Dominus ad sui familiare obsequium, sed ingratus et stultas vocantis misericordiam non attendit. Absit a te, frater, tam exsecrabile vitium, tuae potius vocationis gratiam ceteraque Dei beneficia meditare, ut in meditatione tua ignis exardescat amoris. Torporis accidiaeque ignaviam excute, carnalitates abscinde et paulatim te ipsam virtutibus assuesce. Pro certo noveris, quod cum ex animo vias fueris perfectionis ingressus, non arctabuntur gressus tui, et currens offendiculum non habebis. Si difficile aliquid tibi iam incipienti videtur, noli pusillanimis fieri; profecto, ait sanctas Benedictos , (processa conversationis et fidei, dilatato corde, inenarrabili dilectionis dulcedine curritur via mandatorum Dei ".
11. Nunc parvulus es, sed crescens solidaberis in virtute. Modo forsitan in tentationum conflictu es. Solet enim diabolos ad meliora conantes maxime impugnare. Sed ubi maius est proelium, ibi gloriosior est triumphus. Et licet hostis reprobos quosdam et instabiles superet, a probis tamen et constantis animi viris facile superatur. Novos autem Christi milites bello tentator impetit acriori et eorum saluti et Dei gloriae invidens, ut quem apud homines suae conversionis exemplo glorificant sua turpius prolapsione blasphement. Nempe vilis apostata et nomen Dei et Religionem sanctam, etsi non voce, actu tamen ignominioso blasphemat. Maximum apostasiae scelus est, quod et Deum inhonorans , persequitur homines ab eius obsequio detrahendo, Religionem infamat et actori suo perpetuam maculam ingerit.
12. Verum malevolus hostis quos ad saecularia prorsus revocare non potest saltem ad inferiora nititur inclinare. Ascensiones in corde fidelium Dominus, descensiones in. corde instabilium diabolus suggerendo procurat. Qui ab alto cecidit ad ima diabolus instabiles pertrahit, de quibus per Prophetam dicitur: Transierunt de monte in collem.
Sed esto, quod ad alium transiens Ordinem, non descendas nostroque non inferiorem alium quemlibet asseveres ; non est mei propositi, Religionibus aliis pro nostrae recommendatione detrahere. Satis per se sancta Religio sibi ad laudum merita sufficit. Penuria meritorum est laudem ex aliorum infamia mendicare. Veritas et conscientia tua, si tamen conscientiam habes, et lumen oculorum tibi est , de hac tibi satisfaciant quaestione. Sed confidenter hoc dixerim, quod Religioni nostrae maxime tenearis, quae te de saeculo fugientem excepit, initiavit ad bonum et spiritualis, si pastus es, consolationis lactavit uberibus tuaque in Christi servitio mater et nutrix est. Qualem te habuerit filiam usque modo, tu videris. In corporalibus quoque obsequiis non puto Fratres tuae indigentiae defuisse pro exigentia status tui. Licet Ordo hic sit altissimae paupertatis, nescit tamen indigentibus pauper esse et providentia caritatis extendit terminos paupertatis. Quid igitur matri retribues? Quid nutrici? Pessima retributio, pro gratia scandalum, pro beneficio vituperium reddere.
13. Esto, ut dixi, quod ad paria transeas, locum tamen, quem elegeras, deseris, propositum mutas efficerisque de instabilitatis levitate vel certe de aliqua iniquitate notabilis. Peccatum peccavit Ierusalem, propterea instabilis facta est . Non sic Sapiens consulit: Si spiritus, inquit, potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Habet diabolus potestatem paleas, id est leves et instabiles, tentationum impulsu de area Domini exsufflare, sed grana, id est fideles et stabiles, retinent locum suum nec eum pro diabolici spiritus flatu dimittunt. Flant venti, irruunt flumina, et domus supra petram Christum fundata perstat immobilis, at super arenam fundata ruit continuo .
14. Noli locustam loco stare nescientem in saltibus imitari. Vereor tamen, ne primus saltus ad alium te impellat. Qui unum audet saltum audet interdum et duos. Tenet homo instabilis pilae typum, quae ab arduo semel impulsa cessare a saltibus nescit. Saltasti semel, cave,
ne cervicem iterum saltando elidas. Saltum facere et debitum suggerit locum mutare qui suum apostatando mutavit, suum ipse locum non tenuit, et ideo tenentibus invidens, non tenere suadet. Sed Dominus aliter: Tene, inquiens , quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. Praeterea ad Ordinem istum vocavit te Dominus et docet Apostolus, ut unusquisque, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat . Posuit te Dominus in paradiso voluptatis, id est Ordinis huios, ubi scilicet ipse excellentis humilitatis, caritatis, puritatis aliarumque virtutum fragrantia delectatur ; et tu non es contentus positione divina? An tu de te melius disponere putas quam ille qui disposuit omnia in numero , pondere et mensura ? Cave, ne Eva, id est caro, ab hoc te Domini paradiso expellat.
Si rigorem metuis, ubi putas maiorem, ne dicam tantam, misericordiam invenire ; si maiorem alibi quaeris, alium quaere mundum. Habet namque Religio misericordiam cum rigore, ut qui rigorem non potest misericordiam ferre possit.
15. Noli, frater, noli occasionibus frivolis niti. Occasiones quaerit qui vult recedere ab amico . Dic verius cum Apostolo: Omnia possum in eo qui me confortat. Si per Prophetam iubetur infirmus dicere , quia fortis est, quid fortiori agendum est? Iacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet. Fac quod potes, ipse perficiet quod non potes. Non es puer aut inscius agendorum, ut propter aetatem vel ignorantiam excuseris. Adultus et sciens vitium nequit obtegere levitatis. Age, re adhuc integra existente, age, inquam, ut prudens et stabilis, abscinde a te cogitationes inutiles, fige in uno cor tuum. Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis . Non dicatur de te: Iste homo coepit aedificare et non potuit consummare. Qui Ierusalem muros aedificant aemulos habent, qui eos impedire conantur, sed, ut legimus , altera manu aedificant, altera tenent gladium ad pugnandum. Aedificat servus Dei virtutum operibus insistendo, pugnat vero vitiis et tentationibus resistendo. Gravat interdum pugna, sed sine pugna victoria non habetur. Porro victori corona promittitur: Beatus vir, qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
16. Age ergo strenue, age constanter. Certaminis campum ingressus es, iam adversarium provocasti ; de cetero fortiter tibi agendum est. Non evades deinceps alterum e duobus: aut maximam, si fugeris, ignominiam: aut maximam, si viriliter egeris, gloriam. Qui semel fugisti, qua fronte iterum fugias? An fugiendo putas effugere persequentem? Fugat adversarius fugientem, resistentem fugit, iuxta quod scriptum est : Rcsistite diabolo , et fugiet a vobis, et ut Sancti verbis utar, " securus potes pugnare, ubi securus es de victoria ". O vere tuta cum Christo et pro Christo pugna, in qua nec vulneratus nec prostratus nec conculcatus nec millies, si tori posset, occisos fraudatoris a victoria, tantam non fugias; sola causa, qua perdere victoriam possis, fuga est. Fugiendo potes illam amittere, moriendo non potes. Et beatas, si pugnando moriaris, quia mortuus mox coronaberis. Vae autem, si, declinando pugnam, perdis et victoriam simul et coronam I Avertat hoc a te, carissimo, qui vocavit et revocavit te et in aeterna vita, si vocationem pius non feceris irritam, coronabit. Non erubescas, te fuisse vel esse tentatum; etenim cum Christo (luctus es in desertum, ut tenteris a diabolo , qui tibi quomodo parcat, qui nec Salvatori pepercit? Quanto plures habes impulsus ad casum, nec cadis; tanto maiorem gloriam promereberis, et tanto amplius tibi congaudebimus triumphanti. Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit.
17. Humilitas autem superbum hostem maxime conterit et confundit. Nihil adeo superbiae ducem fugat, sicut humilitas. Quamobrem, si triumphare desideras, humiliare sub manu potenti Dei et praepositorum ipsius, videlicet praelatorum, obediendo eis simpliciter et devote. Tentationes tuas humiliter aperi, ut orationum suffragia merearis, nec ab aliis erubescas aut respuas erudiri. Grandis stultitia et superbia non ferenda, seniorum monita spernere et rabido praesertim ore repellere monitorem. Viro, qui corripientem se dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur , sed verbum suscipiens filius extra perditionem erit. Itaque si humilis fueris, omnes diaboli laqueos et tentationes evades. Humilitas enim in omni tentatione custodit omnemque inimici virtutem elidit. Unde et haec est stadium quaerentium Dominum , haec servorum Dei philosophia, haec sapientia Sanctorum est. Hanc qui habet, quantumlibet idiota vel simplex, vero sapiens est ; hac qui caret, quantumlibet sciolus, quantumlibet carnis suae sensu inflatus, insipiens et vilis est. Haec est sapientia, quae desursum est , quae a malis liberat, bonis ditat suosquo cultores apud Deam et homines glorificat et exaltat. Sapientia humiliati exaltabit caput illius.
18. Dabit hanc sapientiam tibi qui dat omnibus affluenter et non improperat , si tamen hanc toto affectu Quaesieris , si hanc iugi et humili postulaveris prece ; vult enim Dominus, sua desiderari bona et desiderata cam instantia postulari. Qui vero negligit petere non est dignus accipere. Unde et frequentius orare debes et de bonis acceptis gratias Deo agens, cor tuum ad ipsum dirigere totaque mentis intentione deposcere, ut quod coepit in te ipse perficiat .
Det tibi cor ad ista, carissime, ipse Omnipotens, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum est . Scripsi dilectioni tuae familiariter, saluti tuae consulens et honori. Tuum erit devoto suscipere, attente perlegere et cum interpretatione benevola diligenter animadvertere quae scribuntur, agnitaque consilii aequitato, humiliter amico acquiescere consulenti. Opto, ut in Christo valeas, et in eius amoro semper proficias. Amen.
Explicit Epistola ad quendam NOVITIUM insolentem
ET INSTABILEM.