Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De gratia, in quantum est donum divinitus datum.
Post tractatum de incarnatione Verbi, quod est origo et fons omnis doni gratuiti, dicenda sunt aliqua de gratia Spiritus sancti, quae nobis quadrupliciter consideranda occurrit. Primo, in quantum est donum divinitus datum.
Secundo, in comparatione ad liberum arbitrium.
Tertio, in comparatione ad habitus virtutum.
Quarto, in comparatione ad exercitia meritorum.
De gratia igitur, in quantum est donum divinitus datum, haec tenenda sunt, quod ipsa est donum, quod a Deo immediate donatur et infunditur. Etenim cum ipsa et in ipsa datur Spiritus sanctus, qui est donum increatum, optimum et perfectum, quod descendit a Patre luminum per Verbum incarnatum , secundum quod Ioannes in Apocalypsi fluvium splendidum ad modum vidit crystalli procedere de sede Dei et Agni.
Ipsa nihilominus est donum, per quod anima perficitur et efficitur sponsa Christi, filia Patris aeterni et templum Spiritus sancti: quod nullo modo fit nisi ex dignativa condescensione et condescensiva dignatione Maiestatis aeternae per donum gratiae suae.
Ipsa denique est donum, quod animam purgat, illuminat et perficit : vivificat, reformat et stabilit: elevat, assimilat et Deo iungit, ac per hoc acceptabilem facit: propter quod donum hujusmodi gratia gratum faciens recte dicitur et debuit appellari .
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum primum principium productivum pro sua summa benevolentia fecerit spiritum rationalem capacem beatitudinis aeternae ; et reparativum principium capacitatem illam infirmatam per peccatum reparavit ad salutem; et beatitudo aeterna consistit in habendo summum bonum: et hoc est Deus et bonum excellens improportionaliter omnem humani obsequii dignitatem: nullus omnino ad illud summum bonum dignus est pervenire, cum sit omnino supra omnes limites naturae, nisi, Deo condescendente sibi, elevetur ipse supra se. Deus autem non condescendit per sui essentiam incommutabilem, sed per influentiam ab ipso manantem: nec spiritus elevatur supra se per situm localem, sed per habitum deiformem. Necesse est igitur spiritui rationali, ut dignus fiat aeternae beatitudinis, quod particeps fiat influentiae deiformis. Haec autem influentia deiformis, quia est a Deo et secundum Deum et propter Deum, ideo reddit imaginem nostrae mentis conformem beatissimae Trinitati non tantum secundum ordinem originis, verum etiam secundum rectitudinem electionis et secundum quietudinem fruitionis. Et quoniam qui hoc habet immediate ad Deum reducitur, sicut immediate ei conformatur: ideo donum illud immediate donatur a Deo tanquam a principio influxivo: ut, sicut immediate emanat a Deo Dei imago, sic immediate manet ab ipso Dei similitudo, quae est divinae imaginis perfectio deiformis, et ideo dicitur imago recreationis .
Rursus, quoniam qui fruitur Deo Deum habet; ideo cum gratia, quae sua deiformitate disponit ad Dei fruitionem, datur donum increatum, quod est Spiritus sanctus, quod qui habet habet et Deum .
Et quoniam nullus Deum habet, quin ab ipso specialius habeatur: nullus habet et habetur a Deo, quin ipsum praecipue et incomparabiliter diligat et diligatur ab ipso sicut sponsa a sponso: nullus sic diligitur, quin ad aeternam hereditatem adoptetur pro filio: hinc est, quod gratia gratum faciens facit animam templum Dei, sponsam Christi et filiam Patris aeterni. Et quia hoc non potest esse nisi ex summa dignatione et condescensione Dei; ideo illud non potest esse per habitum aliquem naturaliter insertum, sed solum per donum divinitus gratis infusum; quod expresse apparet, si quis ponderet, quantum est esse Dei templum, Dei filium, Deo nihilominus indissolubiliter et quasi matrimonialiter per amoris et gratiae vinculum copulatum .
Postremo, quia mens nostra non efficitur conformis beatissimae Trinitati secundum rectitudinem electionis nisi per vigorem virtutis, splendorem veritatis et fervorem caritatis: et vigor virtutis animam purgat, stabilit et elevat: splendor veritatis animam illuminat, reformat et Deo assimilat: fervor caritatis animam perficit, vivificat et Deo iungit, et ex his omnibus homo Deo placens et acceptus existit: hinc est, quod illa influentia deiformis dicitur habere omnes decem actus praedictos, ita tamen, quod denominatur ab ultimo sicut a completissimo.
Dicitur enim gratia gratium faciens, quia habentem facit Deo gratum, cum non solum gratis detur a Deo, rerum etiam sit secundum Deum et propter Deum: cum ad hoc sit, ut per ipsam opus manans a Deo revertatur in Deum, in quo ad modum circuli intelligibilis consistit omnium spirituum rationalium complementum .