IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum Paralogismus Accidentis possit fieri negative sicut affirmative
Videtur quod non. Nam Aristoteles in 1. 11b. tradit regulam quomodo debemus cognoscere, ubi est accidens, et ubi non. Dicens, Accidens fit quando aliquid similiter attribuitur rei subjectae, et accidenti inesse. Accidens ergo non fit quando aliquid attribuitur alicui non inesse: negative ergo non potest fieri paralogismus accidentis.
Item, Aristoteles nec in 1. lib. nec in 2. Elenchorum ponit aliquem paralogismum negativum : signum ergo est quod solum fiat affirmative.
Ad oppositum. Ex eisdem terminis contingit fieri paralogismum aequivocationis negative, et affirmative, et sic de aliis locis Sophisticis. Videtur ergo, quod similiter sit in accidente. Confirmatur ratio, quia affirmatio, et negatio non diversificant illationem formae syllogisticae : nam si processus affirmativus sit syllogisticus, et negativus ; ergo eadem ratione similiter erit in defectibus, quod si processus affirmativus deficiat, et negativus deficiet.
Ad quaestionem dicendum, quod paralogismus accidentis, potest fieri negative, sicut affirmative. Hoc patet, si consideremus regulam per quam noscere debemus accidens, quae est, Quando accipitur aliquis terminus in processu aliquo, includens in se diversas naturas, et rationes, et semel in illo processu accipitur pro una illarum rationum, et alia vice in eodem processu pro alia : si illae rationes non includunt se prout ad tertium comparantur, in tali processu erit accidens. Sed terminum sic variari contingit in processu negativo, et affirmativo. Et ex hoc sequitur, quod accidens potest fieri in prima, secunda,et tertia figura. Et hoc est, quod dicit Aristoteles 2. Elenchorum cap. 10. quod cum una est oratio, transposita contradictione, omnes similiter habebit syllogismos. Unde, si defectus sit in affirmativo, de necessitate erit, et in negativo processu; ut si sic arguatur : Nulla species currit, homo est species ; ergo nullus homo currit. Ponatur quod omnis homo currit, praemissae sunt verae, et conclusio falsa per casum. Ergo hic de necessitate erit aliquis defectus, sed non alius quam accidens. Nam cum sic dicitur,Homo est species, accipitur homo prout subjacet intentioni, in conclusione vero pro re ipsa, quia nunquam utimur termino pro intentione, nisi quando res subjacet intentioni, taliter enim haec est falsa, Homo est substantia, quia intentio substantia non est. Et similiter hic non esset accidens, Homo est species, Socrates est homo ;ergo, etc, quia homo uniformiter posset accipi in majori et minori. Propter hoc dicitur, quod accidens potest fieri negative.
Ad primum argumentum dicendum, quod processus affirmativus manifestior est, et potior quam negativus, unde processus negativus indiget affirmativo, per Aristotelem primo Poster. Similiter est in defectibus, quia defectus manifestior est in processu affirmativo, quam negativo. Et ideo Aristoteles suam regulam dedit in affirmativo.
Ad secundum dicendum,quod licet Aristoteles non posuerit exempla in processu negativo, hoc tamen non concludit, quin accidens possit fieri negative, quia Aristoteles posuit exempla, ubi defectus est manifestior. Et hoc est in processu affirmativo magis, quam in negativo.
Praeterea ipse 2. hujus, cap. 3. ponit exempla quae ad affirmationem, et negationem reduci possunt. Ponit enim tale exemplum, Coriscus est alter a Socrate, etc. et in ly alter includitur quaedam negatio.
Vel potest dici ad primum argumentum, cum dicitur, quod accidens fit quando aliquid assignatum fuerit rei subjectae, et accidenti similiter in esse, quod haec propositio se extendit ad affirmationem et negationem, ita ut iste sit sensus propositionis. Accidens fit, quando aliquid assignatum fuerit rei subjectae, et accidenti similiter inesse affirmative, vel negative. Nam Aristoteles 1. Priorum, dividens omnem propositionem, dicit, quod omnis propositio, aut est de inesse, aut de necessario inesse, aut de contingenti inesse. Et secundum quamlibet combinationem propositio de inesse potest esse affirmativa, et negativa.
Secundum autem quod simpliciter dicitur hoc, aut quo, et non proprie quando particulariter dicitur, etc. Primo hujus, cap. 2.