QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Ponit octo dubia satis acuta, circa materiam hujus quaestionis, ad quae respondet Mauritius in sua annotatione breviter, et docte. Vide q. 3. 1. 6. ubi, et in nostris notis fere omnia haec fusius explicantur. Vide etiam expositionem Doctoris adtextum hujus quaestionis praefixum.
Hic ponuntur multa dubia. Primum, si ille assensus sit alius actus intellectus quam apprehensio? Avicenna enim in principio Logicae suae videtur sumere pro eodem assensum et scire. Secundum, si ille assensus sit ab intellectu agente elicitive, qui ponitur lumen intellectuale? Tertium, si adhaesionis conclusionis formale principium, sit idem quod adhaesionis principii? Quartum, utrum habitus principii, qui dicitur intellectus, sit principium per se apprehensionis vel adhaesionis? Quintum, quomodo adhaesio est naturalis et non apprehensio, cum adhaesio praesupponat apprehensionem? Sextum, an componere differat ab apprehensione complexi, et an simul sit, et an simul cum ipso sit apprehensio simplicium, ut circa principium simul sint quinque actus, scilicet duae apprehensiones simplicium, compositio, apprehensio complexi, et adhaesio? quaere alibi haec. Septimum, si intellectus est assentire et dissentire, quare non delectari et tristari? Octavum, quare simplicium est tantum apprehensio, et non assentitur eis, nec dissentitur? Ex hoc forte patet quomodo est verum in compositione et divisione, et non in simplicibus.
ANNOTATIONES.
Circa primam quaestionem 2. lib. de naturalitate cognitionis primorum principiorum, et oritur ex t. com. 1. adverte primo, quod principia prima complexa sunt in multiplici differentia, ut habetur 1. Poster. t. c. 6. et in libello Boetii de Hebdomadibus ad Joannem Diaconum, et alibi saepe; hic enim videtur loqui de simpliciter primis vel maxime notis, saltem ex terminis apprehensis.
Et non cadit aliqua correctio in quaestionem. Nam sententia Doctoris est clara, tenendo partem negativam, licet caute exponendo posset affirmativa teneri ex dictis ejus et aliorum ; quaerantur Albertus, Joannes Jandunus, et alii antiqui, et moderni hic. Vide hunc 3. dist. primi, quaest. 4. et q. 1. et 3. prologi, et 45. dist. 4. q. 3. et 14. d. 3. et alibi saepe, ut propositum altius elucescat.
Ad finem quaestionis movet octo dubia et non solvit, et totum posset assignari Extra, sed quia sunt notanda subtilia et singularissima, legantur. Et breviter pro nunc ad singula respondetur, salvo semper meliori judicio. Ad primum, potest concedi pars affirmativa, ut patet ex doctrina Aristotelis 4. Metaphysicae, et hujus hic, et supra q. 4. 3. dist. primi, ubi prius ; prior enim est apprehensio terminorum quam assensus. Ad illud dictum Avicennae potest dici, quod loquitur de scire improprie.
Ad secundum potest dici, quod est intellectus possibilis talis assensus, licet iste videatur dubius ubique in hoc problemate,
ut 3. dist. primi, q. 7. et 13. q. Quodlibet,et alibi saepe; sed magis placet ad mentem Aristotelis, et secundum veritatem, illa pars quae ponit omnem elicitionem esse intellectus possibilis.
Ad tertium posset dici quod sic, licet respectu unius ut principii principaliter, et respectu alterius ut conclusionis secundario: veritas enim, seu evidentia principii et conclusionis, ut 8. dist. primi, q. finali, habet iste, non differunt, nisi sicut pars et totum. Sed qui poneret habitus principiorum et conclusionum, esse principia formalia talia, aliter haberet respondere. Sed tunc dubium esset de principio formali primae adhaesionis hujus et illius, nam priusquam generatur talis habitus, fit assensus et adhaesio. Si etiam ponatur tale principium lumen naturale intellectus, patet quid dicendum.
Ad quartum, posset dici quod non, maxime apprehensionis, nec etiam adhaesionis, saltem primae ; sed an apprehensionis vel adhaesionis conclusionis dispositive vel formaliter, considera.
Ad quintum potest dici, quod non inconvenit posterius esse naturale, et prius liberum, seu violentum. Exemplum primi de igne naturaliter comburente, cujus approximatio ad lignum necessario praesupposita, est mere libera. Exemplum secundi de gravi posito violenter sursum, naturaliter tamen moto deorsum. Sed licet hoc sit probabiliter dictum, posset tamen dici quod utrumque est naturale, licet vario modo, ut patet speculanti.
Ad sextum potest concedi, quod sunt diversi actus illi quinque, de quibus loquitur, licet Nominales aliter sentiant. Sed an sint simul, bona difficultas est, et satis . probabiliter dicitur quod sic, maxime loquendo de principio, secus de aliis complexis: sed videtur communis sententia hujus Doctoris, quod non possunt esse plures actus perfecti in intellectu simul. Posset concedi forte quod hoc verum est de actibus ejusdem rationis, licet etiam de illis sit difficultas. Breviter posset dici, quod hoc maxime verum est de actibus objectorum disparatorum, quorum unum non includitur in alio, nec intellectus unius dependet ex intellectu alterius; modo intellectus complexi hic dependet ex incomplexi notitia, et conclusionis ex praemissa, et similiter de assensu, etc. Sed alia via posset sustineri probabiliter, cum omne nostrum intelligere sit cum continuo et tempore, ut habet Philosophus in de Memoria et Reminiscentia ; nullum igitur inconveniens si ponantur hujusmodi actus, ordine quodam temporis, licet forte imperceptibilis, propter connexionem eorum. Et quod ibi addit Doctor, quaere alibi hoc, etc. vide q. Collatinum, sed non semper ad sua, sed ad alios se remittit. Vide curiose ad haec Gerardum Odonis, super 1. Ethic. lectione 11. q. 1. quaere etiam super lib. de Anima quamplures, ut expedit.
Ad septimum potest dici quod delectatio et dolor, gaudium et tristitia sunt passiones appetitus sensitivi et intellectivi, ut habet videri 10. Ethic. et in 3. dist. 15. praesupponunt tamen actionem cognitivae, unde 6. Ethic. cap. 3. Quod est in mente affirmatio et negatio, hoc in appetitu est prosecutio et fuga: verius enim dicitur voluntas consentire vel prosequi quam assentire, licet Doctor iste in 1. dist. 1. quaest. 3. ponat duplicem assensum intellectus, et duplicem voluntatis: et secundum illa verba posset dici hic, quod assensus et delectatio sunt in eodem, puta in voluntate, licet non in intellectu, nisi identice.
Ad octavum facilis est solutio, quia assensus est veritatis complexae solum, quae habet esse in compositione et divisione,
vel si incomplexae, non tamen ut talis. De quo vide infra in 6. q. 3. ubi fere omnia ista dubia possunt solvi in mirabili digressu, quem facit ultra ingenium, dicamne Angelicum? saltem certe humanum : vide ibi.
Forsan autem et difficultate duobus modis existente non in rebus, sed in nobis est ejus causa. Text. com. 1.