REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Ad primum explicat quomodo anima semper quantum est de se, cognoscit se, sed supposito peccalo non potest per se cognoscere se, sicut Angelus. An vero hoc sit ex peccato, vel ex ordine potentiarum, vide Doct. in Oxon. hicrium. 14. et l. d. 3. quaest. 7. num. 36. ad 2. De ratione imaginis, vide I. d. 3. quaest. uli. et 2. dist. 16. ad 3. Contra D. Thotn. docet singulare esse per se cognoscibile.
Ad primum principale, cum dicitur quod non essel alia causa, nisi quod est est actu intelligibile, et sibi praesens, etc. dico quod verum est cum hoc addito, si non habet ordinem immediatum ad aliud objectum, quod impedit quin possit statim exire in actum secundum: sed intellectus noster in statu isto habet immediate ordinem ad phantasma, et hinc est quod non per essentiam cognoscit anima nostra se. Et cum dicit Augustinus : Animam semper nosse se, dico quod non intelligit quod ille actus sit actus secundus elicitus, quia inconveniens esset ponere actum secundum semper in nobis, et perfectum, et tamen quod lateret nos, sicut quod ego essem Angelus, et latere me. Sed dicitur pro tanto quod semper novit, quia semper est in actu primo ad intellectionem immediate, et ultimate dispositum, quantum est ex parte sui ad intellectionem, et non sic est semper actu ad aliud a se, licet haberet speciem lapidis concreatam, quia 9. de Trinitate, cap. ultimo, dicit quod mens est in actu primo perfecto et immediato ad intellectionem sui, quomodo non est in actu respectu alterius intelligibilis, quia non ita ex natura sua immediate se haberet ad intellectionem lapidis sicut ad intelligendum se, quia perfectum intelligibile, et intellectivum actu unita semper causant intellectionem in actu, quolibet impedimento ablato, et ita anima quantum est de se, semper se cognosceret, nist esset iste ordo immediatus ad phantasma in isto statu miseriae.
Ad aliud dictum Augustini, quod communiter hic objicitur, quod in anima est trinitas, explico quomodo in anima nostra est trinitas, non quod ibi sint tres partes in actu secundo, sed tantum una pars in actu secundo, ut memoria, et duae aliae partes, scilicet intelligentia et voluntas, sunt ibi in virtute et in potentia propinqua ad actum secundum, et sic potest esse memoria in actu, et non exire in prolem in actu. Et quod Aristoteles vocavit intellectionem, Augustinus vocat cogitationem. Et posuit Aristoteles quod anima intelligit se sicut alia, quae posuit quod non intelligit se, nisi mota a phantasmatibus. Et cum dicitur quod intellectus nihil est eorum, quae sunt ante intelligere, dico quod illa propositio distinguenda est de virtute vocis. Si intelligitur quod intellectus ante intelligere nihil est, falsum est, quando ante intelligere est in actu primo. Si sic intelligatur quod nihil est possibile intelligi ante intelligere, hoc est distinguendum secundum Commentatorem, in sensu composito vera est, in sensu diviso falsa, quia licet ante intelligere nihil sit de numero intellectorum, est tamen aliquid de numero intelligibilium. Vel potest dici quod nihil est eorum, quae sunt actu secundo ante intelligere, sed aliquid est actu primo.
Ad aliud, cum dicitur, singulare non est intelligibile nisi in universali, dico quod sicut in communiori non continetur perfecte quidquid est entitatis in inferiori, sic nec in cognoci, vel intelligi. Ideo dico quod in nulla specie, inquantum talis, perfecte potest cognosci objectum suum per se singulare, quia aliquid includit, quod non species, et quantum ad hoc non ducit species in ejus cognitionem ; et ideo dico quod singulare non est per se intelligibile sub propria ratione perfecte.