Quod spiritus sanctus sit persona de personis.
Item ex auctoritatibus praedictorum doctorum habetur quod spiritus sanctus sit persona de personis patris et filii. Dicit enim Athanasius in sermone nicaeni Concilii: damnat ecclesia mater hic congregata adinventores huius haereseos, scilicet Arianorum, et spiritum sanctum increatum, deum verum, hypostasim de patris et filii hypostasibus, eisdem coessentialem confitetur; et epiphanius in libro anchorali: spiritus sanctus in se est hypostasis vera, non alia a patre et a filio essentia, nec aliena, sed eiusdem essentiae veraciter existens, hypostasis vero per se ex hypostasibus patris et filii. Non ergo solum est a patre et filio secundum donum gratiae, in quo datur vel mittitur, sed ratione suae personae. Est igitur a patre et filio ab aeterno.