TRACTATIS I DE NATURA LOGICAE.
CAPUT III. De utilitate dialecticae.
TRACTATUS II DE QUINQUE UNIVERSALIBUS.
TRACTATUS III DE UNIVERSALIBUS IN PARTICULARI
CAPUT I. De diversis signis generis.
De eo in quo communicant omnia quinque universalia.
Omnibus autem quae de universalibus sigillatim dicenda videbantur exsecutis, nunc demum restat dicere de omnibus in quibus conveniunt, et de differentiis in quibus differunt ad invicem. Primum autem dicemus de his quae omnibus simul sunt communia. Dicemus autem quod commune est quidem omnibus simul, quod inest eis de pluribus praedicari. Hoc enim omnibus necesse est convenire, quia universale quod est genus ipsorum, etiam per hoc diffinitur : quia universale est quod est in multis et de multis : in multis autem esse causa est, quod praedicetur de illis, et de multis esse idem est ei quod est de multis praedicari. Hoc autem quamvis omnibus quinque commune sit, differenter tamen convenit eis, quia genus quidem de speciebus suis et individuis generis et speciei praedicatur per hoc quod est in illis secundum actum et secundum intellectum. Et similiter differentia cum sit generalis, praedicatur de speciebus et de individuis specierum per hoc quod ut quale essentiale est in illis secundum actum et secundum intellectum. Et quod de differentia ultima convertibili cum .specie posset contra hoc objici, jam in tractatu de Differentia determinatum est. Species autem praedicatur de pluribus, quia praedicatur in quid de ipsis quae sub ipsa sunt individuis. Similiter autem et proprium praedicatur de pluribus, quia quamvis de una sola specie praedicetur, tamen quia species est in individuis ut totum esse individuorum, propter hoc etiam proprium praedicatur de omnibus illis speciei individuis et sic de pluribus praedicatur. Accidens autem etiam de pluribus speciebus et aliquando de pluribus generibus, ut album de cygno, et de nive, et caeteris, et etiam praedicatur de individuis tam generum quam specierum.
Hoc autem et inductione probatur et exemplo: animal enim quod est genus, de homine et de bove praedicatur, quae sunt plures species et de equo : praedicatur etiam de hoc equo, et de hoc homine, quae sunt individua. Irrationale vero quod est differentia vel loco differentiae divisivae positum, de equo, de bove, et de harum specierum particularibus praedicatur. Species autem specialissima quae solum species est et non genus, praedicatur de pluribus : praedicatur enim de his quae sunt illius speciei particularia, ut homo de his qui sunt particulares homines. Proprium vero quod est risibile, praedicatur de homine ut de una sola specie, et praedicatur de his qui sunt particulares homines. Nigrum autem quod est accidens inseparabile, praedicatur et de specie corvorum et de his qui sunt particulares corvi.
Sed differenter se habet in praedicando accidens ad proprium : quia praedicatio proprii per speciem venit ad individua. Praedicatio autem accidentis cum accidens sit in individuo per se, prius praedicatur de individuo, et per individuum venit ad speciem : et hoc quidem est accidens in-
separabile. Similiter praedicatur moveri de homine et de equo et de eorum individuis quod est accidens separabile. Sed, sicut dictum est, accidens principaliter praedicatur de individuo: secundo vero loco praedicatur de his speciebus quae continent sub se individua.
Huic autem communitati adducunt Avicenna et Algazel ex ista aliam causam, quae similiter omnibus communis est universalibus : et haec est, quod quaecumque essentialiter praedicantur de praedicato, omnia etiam praedicantur de subjecto : ut si animal ut genus praedicatur de homine, omne quod substantialiter praedicatur de animali, praedicatur essentialiter de homine : ut si animal est vivum et substantia, erit homo vivum et substantia. Similiter in differentia si homo est rationalis, et rationale sensibile, et si sensibile animatum, et homo animatum erit. Similiter de specie: quia si Socrates est homo, et homo animal, et animal substantia, erit Socrates animal et substantia. Eodem autem modo est de proprio : quia si homo est risibile, et risibile admirativum, et admirativum suspensivum ad rerum investigationem, erit homo admirativum, et rerum investigativum. Et sic est de accidente : quia si homo est album coloratum vel visus disgregativum, erit homo hujusmodi. Et sic est generaliter in omnibus. Et hoc est propter quod ista quinque univoce sunt universalia, et ideo quaecumque praedicantur de praedicato, omnia de subjecto convenit praedicari.