De reductione fallaciae secundum plures interrogationes ut unam in ignorantiam elenchi.
Paralogismi autem qui fiunt in eo quod aliqui plures interrogationes ut unam faciunt, in eo reducuntur in ignorantiam elenchi, quod in paralogismis illis non enodamus, id est, manifestamus propositionis (quae elenchi est proprium) diffinitionem : nam propositio quae substantialis est syllogismi et elenchi, propositio est secundum diffinitionem veram, qua unum praedicatum de uno subjecto est. Quod ex hoc probatur, quod eadem diffinitio est unius solius rei et simpliciter sine discretione vel nota discretionis posita : eo quod unum non addit ad rem cui opponitur rem aliquam vel formam rei alicujus, sed modum discretionis tantum, qui modus totus in negatione consistit : et hoc patet quod unum est indivisum in se et ab aliis divisum : indivisum autem in se negatio est, ad quam consequitur divisum esse ab aliis : t et sic realiter non addit unum super rem quae una dicitur esse : et ideo modo discretionis differt una res a re, et non rem aliquam addit. Una igitur et eadem est diffinitio unius rei et simpliciter rei, ut hominis, et unius tantum hominis non singularis, sed unius per discretionis notam indivisi. Similiter autem est etiam in aliis. Si ergo una tantum propositio est, quae unum praedicatum de uno subjecto assignat, tunc etiam simpliciter propositio erit illa, quae talis est interrogatio. Quoniam autem syllogismus ex propositionibus est, quae simpliciter propositiones sunt, et omnis elenchus est syllogismus, sequitur quod elenchus ex necessariis erit propositionibus. Si autem propositio est unum de uno, manifestum est quod qui hoc ignorat et omittit, incidit in ignorantiam elenchi quoad omissionem hujus particulae, quod propositio elenchi non est una de uno : quia fiunt interrogationes plures ut unam vel in unam.
Ex omnibus autem praeinductis patet, quod paralogismi qui sunt secundum ignorantiam elenchi, omnes reducuntur in ignorantiam elenchi, quoniam est in eis apparens et non vera contradictio, quae erat proprium elenchi, et sic principaliter peccant contra elenchum : non quin etiam peccent contra syllogismum, sed ideo quia possunt peccare contra elenchum, nihil peccando contra syllogismum : possunt enim impedire contradictionem, non impediendo syllogismum. Ut si dicatur a respondente, canis est latrabile, et arguatur sic in contrarium : nullus piscis est latrabile : quidam piscis est canis : ergo quidam piscis non est latrabile : est syllogismus in quarto primae, et non impeditur : et tamen non contradicit : et similiter est in aliis fallaciis in dictione. Alii autem paralogismi qui fiunt secundum fallacias extra dictionem, in ignorantiam elenchi reducuntur, quia peccant contra syllogismi diffinitionem : quia illi etsi peccant contra dictionem ut fallacia secundum quid et simpliciter, ut in ante habitis dictum est,
et ignorantia elenchi : tamen dicuntur peccare contra syllogismum, quia non peccando contra dictionem possunt impedire syllogismum : ut si detur a respondente, quod nullus homo est genus, et arguatur in contrarium sic : animal est genus : homo est animal: ergo homo est genus. Istae enim, nullus homo est genus, et homo est genus, vere contradicunt : et tamen syllogismus non valet impediente fallacia accidentis. Et sic est in aliis fallaciis extra dictionem generaliter loquendo,conclusio enim paralogismi hahct duas comparationes : unam quidem ad praemissas ex quibus sequitur et in quibus est ut effectus in causa, ei sic impedit syllogismum : aliam autem ad defectum respondentis contra quem arguitur, et quem sophista opponens intendit redarguere a loco sophistico arguens : et quoad utramque comparationem omnes paralogismi peccant contra elenchum.
Et attende quod affirmatio et negatio orationes sunt, et fallaciae in dictione peccant contra elenchum : ideo Aristoteles paralogismos fallaciarum in dictione frequentius vocat orationes : et quia paralogismi fallaciarum extra dictionem peccando contra syllogismum, non peccando contra elenchum, ideo vocat illos frequentius paralogismos, quasi apparentes sy11ogismos. Sic etiam figura dictionis peccabit contra syllogismum mutando quid in quale, quando fit ex collatione propositionum ad invicem et ad conclusionis consequentiam : et peccabit contra elenchum comparando conclusionem ad redargutionem respondentis : quia si respondens concedat quid, et opponens arguat de quali, non contradicit.
Et sic est in eo quod est secundum quid et simpliciter, in eo qui est secundum ignorantiam elenchi specialem, secundum quod elenchus consistit in quatuor conditionibus contradictionis, quae sunt idem, et secundum idem, et simpliciter, et in eodem tempore : sic enim ignorantia elenchi impedit contradictionem. Si autem conclusio comparetur ad praemissas, tunc impedietur syllogismus.