Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
Quod hoc sacramentum faciat communicare fonti omnis gratiae.
Quod enim faciat communicare fonti omnis gratiae, patet: quia in ipso communicamus Christo sic ut ipse sit in nobis, et nos in ipso, et omnia sua influat nobis. Unde dicitur, Proverb. v, 16, de Filio : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Hoc enim est verbum Patris ad Filium, qui est fons omnis gratiae et omnis boni : quia, sicut dicitur. Joan. I, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. In hoc fonte multae sunt venae gratiarum jugibus aquis gratiarum manantes, quas Pater in hoc sacramento foras in communione Ecclesiae tam triumphantis quam militantis praecipit derivari, ut relegata invidia privatae possessionis gratiarum, quae sunt in Filio, omnes in commune participes bonorum ejus efficiantur, et in plateis latae participationis ab omnibus bonum Filii participetur. Hic est fons, de quo dicitur, Esther, x,
6 : Parvus fons qui crevit in fluvium,... et in aquas plurimas redundavit. Parvus enim fons dicitur sacramentum, non ariditate et fluxus gratiarum parvitate, sed humilitate, quae quanto profundior est, tanto plures aquas continet gratiarum. Hic fons cum multis effusionibus licet redundet in virtutibus et donis et sacramentis, tamen se in unum totum colligens in sacramento communionis crevit in fluvium maximum. Ex isto uno fluens in totum, quod in aliis effluit divisim, hic redundat in aquas plurimas omnis generis gratiarum. Sic enim est apud eum, ut dicit Psalmista, Psal. xxxv, 10, fons vitae, fluens ea quae vitam suam perficiunt in nobis.
Facit enim in nobis quatuor aquae fluentis commoditates: haec enim sordida lavat, arida rigat, quae apud nos abundant, deportat navibus, ut ubi rara sunt, magno pretio commutentur, et ea quae alibi abundant, et apud nos deficiunt, revehit, ut defectus nostri ex illis suppleantur.
Haec omnia facit Christus ista effluxione gratiae in hoc sacramento. Gratia enim sanguinis sui lavat sordes peccatorum, dicente Apostolo, ad Hebr. IX, 22 : Omnia pene mundantur in sanguine, et sine sanguinis effusione non fit remissio. Joan. I, 29 : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Constat autem, quod tollit, hoc est, quod abstulit sanguinis sui effusione et ablutione. Apocal. I, 5 : Dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.
Haec rigat arida nostra in aqua quae cum sanguine exivit de latere. Joan. XIX, 3i : Exivit sanguis et aqua, quae est aqua expians et rigans omnia nostra, ut plantae divinae in nobis plantatae convalescat. Joel, III, 18 : Fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum. Domus enim Domini, hoc est, deitatis habitaculum, est corpus Domini a quo fons fluxus violentissimi egreditur, et irrigat lotum torrentem vanitatis mundi, hoc est, locum per quem vanitas mundi consuevit ante decurrere, ad spinas peccatorum nutriendas. De quo clamat Augustinus : " 0 torrens vanitatis, quousque non siccaberis, quousque munda mundaberis ? " Hic enim fluxu Dominicae gratiae siccatus est, et dedit locum flumini Dei, quod, sicut dicit Psalmista, Psal. lxiv, 10, repletum est aquis : et exstirpatis spinis, modo rigatur ad foecunditatem frugum justitiae et aromatum omnium virtutum. Eccli. XXIV, 42 Dixi: Rigabo hortum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. Psal. lxiv, 11 : Rivos ejus inebria, multiplica genimina ejus: in stillicidiis ejus laetabitur germinans. Sic ergo rigat arida.
Evellit etiam flumen istud apud nos abundantia, ut ubi deficiunt, magno pretio commutentur, quae sunt paupertas spiritus, gemitus pro peccatis, fletus, jejunium, afflictiones, et casti gationes corporis, quae apud nos abundant et in caelo deficiunt, et ibi nobis pro hujusmodi magna pretia dantur. Genes. xlix, 13 : Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem. Quia omnis homo in navibus per aquas istas evehit eas quae dictae sunt mercedes suas, ut in caelis pro temporalibus aeterna, pro miseriis beatitudinem, pro paupertate divitias, pro laboribus commutet quietem aeternam. Eccle. XI, 1: Mitte panem tuum super transeuntes aquas, et post tempora multa invenies illum : quia fluxu longo aquae istae redeunt, et incomparabiles divitias nobis reportant : ideo enim, sicut dicitur, Eccle. I, 7 : Ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant. Fluunt enim illuc per intentionem merendi, et refluunt per mirabilem redditionem praemii. Unde dixit Paulus, II ad Timoth. I, 12 : Scio cui credidi, et certus sum, quia potens est depositum meum servare in illum diem. Hoc.enim totum facit fluxus gratiae, qui fluit a Christo, qui dat gratiam unde mereri possimus : et iterum revehit meritum in Deum, ut
semper abundanti praemio meritum nostrum commutetur.
Hic etiam fluxus advehit nobis quod apud nos deficit, et in caelo abundat, hoc est, gaudium cordis et sancti Spiritus consolationem, et dulcedinem gustus divinorum, et fructum quemdam virtutum, ut illa fortius desideremus, et ista in quibus sumus, magis fastidiamus. Proverb. XXXI, 14 : Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Ecclesia enim facta est quasi navis institoris, qua gubernatione Sancti spiritus saepe mens nostra in caelum navigat, et deinde panis in dulcedine nos delectantis refectionem reportat.
Sic ergo quatuor utilissime facit aquae communicationes si fonti gratiarum communicamus. Ex hoc enim suo beneficio nobis communicato sordida nostra lavan- tur, et defluunt, et arida nostra rigantur et foecunda fiunt. Sic nostri labores ad ipsum referuntur et omni digni locupletatione fiunt, deliciae caelestes nobis advehuntur, et omnia nostra in dulcedinem convertuntur. Hinc est quod dicitur, Joan.VII, 38 et 39 : Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Hae enim aquae semper fluunt et refluunt inter nos et Christum, cujus fontis communionem habemus par sacramentum. Numer.XXIV, 7 : Fluet aqua de situla ejus, hoc est, de sacramento, et semen illius erit in aquas multas.
Haec ergo prima communio, qua fonti omnis gratiae per sacramentum communicamus.